Text.Crollius.1609-01.aa1r/Text
De vera antiqva philosophica medicina,
scripta à
M. Vlrico Bollingero,
ad
Dn. Osvaldvm Crollivm, Medico-chymicum felicißimum &c.
[p. 3] De vera antiqva philosophica medicina Elegia,
Ad Osvaldvm Crollivm, Philosophum & Medicum peritißimum, suum amicum carißimum,
M. Vlrici Bollingeri, Poëta Coronati.
Non Oswalde meis est vis ea tanta Camœnis,
O Crolli medici gloria magna chori:
Quæ tenui dicat præconia maxima versu.
Veraq́ue quam miseris spem medicina ferat.
Hæc est quæ nostras extollit ad æthera mentes
Atque Creatorem prædicat esse Deum.
Quælibet herba probat quòd sit diuina potestas,
Quæ nobis rerum condidit omne genus.
Inspice quæ fæto claudat natura recessu
Pectore qui credis numina nulla tuo.
Hæc est, quæ nos esse Deos diuûmque nepotes
Admonet, in tenebris heu tamen illa jacet.
[p. 4] Hem, quia tanta tenet cæcas ignauia mentes,
Et nostros oculos fascinat umbra leuis.
Non hodiè superant operis vestigia prisci,
Nomina vix nostro tempore nota manent.
Quis Chymicam nouit, quæ muta cadauera rebus
Vulcani flammis demere ritè docet?
Hic labor, hoc opus est Vulcani discere vires,
Pharmaca qui morbo certa parare cupis.
Lemnius ille Deus totam tibi perficit artem,
Ne pigeat prinis applicuisse manus.
Balsama quæ triplici clauduntur in ordine rerum,
Hæc cape, si cordi est vera medela tibi.
Cum Plantis possunt Animalia ferre salutem,
Et tibi præstabit vis Mineralis opem.
Ne modò decipiat facies te mortua rerum,
Quære sub externis interiora tibi.
Mercurium dicunt, nec non Sal, Sulphur, in istis
Inuenies medica quicquid in arte valet.
Est major, mundusq́ue minor, qui fœdere certo,
Adspice, quam semper conuenienter eant?
Inseruit major per pharmaca grata minori,
Promit & è triplici classe salutis opem.
At genus humanum mediis in noctibus Orci
Tartarei, religant ferrea vincla Dei.
Cognita sunt paucis velati fœdera mundi,
Aptaq́ue quæ morbo sit Medicina suo.
[p. 5] Proh pudor: hoc etiam ratione carentia norunt,
Ipsa parant curam dum sibi bruta suam.
Quando feris tergo capris hæsêre sagittæ,
Dictamvm quærunt gramina nota sibi.
Nec suus accipitrem latuit medicaminis vsus,
Vnde potest oculos exacuisse suis.
Serpentina suis non est ignota colubris,
Cæcaque pungentes vrsa requirit apes.
At quibus est superi cœlestis imago Parentis,
Talia num voluit nos latuisse Deus?
Haud equidem credam, sed nos malus abstulit error,
Dum nimis ingratis spernimus ista modis.
Heu mihi quæ res est jam peruersissima mundi,
Adscribat Sathanæ munera sancta Dei.
O grauis impietas quæ sanctam respuit auram,
Quæ potiùs tenebras quàm bona lucis amat.
Ergò malus Dæmon nobis has contulit artes
Primæui notas quas habuêre Patres?
O fortunatos, quibus hæc arcana reuelat
Demissus cœlo spiritus ille Dei.
Nonne docentes Deo cunctis sua Nomina Plantis,
Et vires docuit primus Adamvs[m1] homo?
Vnde suæ virgæ poterat vim nosse Iacobvs[m2],
Non benè naturæ si didicisset opus?
Et non coruptum quamuis jam lumine cassum
Iosephvs[m3] poterat corpus habere Patris?
[p. 6] Amramidæ Iehovas[m4] monstrauit nobile lignum,
Vnde fuit dulcis redditus humor aquæ.
Et ne conuiuis Colocynthis amara noceret,
Sapphatides[m5] farris puluere fecit opem.
Vlcere correpto Regi pous ille Sacerdos[m6]
Ficubus impositis Pharmaca grata tulit.
Et Salamo[m7], physicum quem non ænigma fefellit,
Quæq́ue juuet docuit, quæq́ue sit herba nocens.
Talis erat Phariis etiam Ter maximus Hermes[m8],
Talis Haly[m9], & magnâ laude Geberus Arabs[m10].
Talis & Orvs[m11] erat Grajæ de sanguine gentis,
Qui nobis rerum symbola sacra dedit.
Et Pelvsiacis qui sceptra gerebat in oris
Ætherios Chalides[m12] notus adusque Polos.
Adde Novæ Villæ[m13] Dominum, Latiumq́ue magistrum
Fatidicum nomen qui Morienis[m14] habet.
Nec minor arcanæ scrutator Lvllivs[m15] artis,
Riplævsq́ue[m16] senex, Rogerivsq́ue[m17] fuit.
Optimus Artephivs[m18] causas aperire latentes,
Et Trevisana[m19] dictus ab arce Comes.
Nex non occultas naturæ tradidit artes,
Qui Spanhemæa[m20] præsula in æde fuit.
Et Wimpenævs[m21] Bojæ lux maxima terræ,
Isacvs[m22] & Bataui gloria magna soli.
Diuinus tali est Paracelsus[m23] in arte Monarcha,
Secula cui similem nulla tulêre Virum.
[p. 7] Corndorfer[m24] Paracelsiacum se gaudet amicum,
Quem pariter Phædro[m25], Laidecervsq́ue[m26] probant.
Sunt etiam tales nostro qui tempore viuunt
Hanc Sophiæ veram qui tenuêre Viam.
Bombastum sequitur felici tramite Vatem
Montanvs[m27] toto notus in orbe senex.
Winzivs, & noto Molleri nomine dictus,
Naturæ felix histor vterq́ue fuit.
Huic etiam studio Bergervs[m28] deditus vni
Artifici miscet Pharmaca grata manu.
Nec minus egregium sternit Vigellis[m29] honorem,
Pæoniâ sanans vulnera dira manu.
Et quem Mvffetvm[m30], Dee[m31], Tornervmq́ue[m32] celebrat,
Nunc etiam medicis Anglia clara suis.
Et variis aperit Portam Baptista[m33] medelis,
Et qui de Qvercv[m34] nobile nomen habet.
Maximus hâc etiam scrutator in arte Dryander[m35]
E patriâ Crolli natus & ipse tuâ.
Et peregrinator Scerbetivs[m36] alter Vlysses
Multa videns terræ mystica, multa maris.
Haffnia Cragæa[m37] genitum de stirpe celebrat,
Et se Gramano[m38] iactat Hiera suo.
Non Arragosivs[m39], non hac rudis arte Platervs[m40]
Consulit ægrotis qui Basilæa tuis.
Et cum Zwingero[m41] patriâ Gesnervs[m42] eâdem
Editur, eximios scripsit vterq́ue libros.
[p. 8] Adde quibus duri Crasis & mixtura Sederi[m43]
Egregium nomen fratribus esse dedit.
Sal Penotvs[m44] habet, quod languida corpora nullo
Corrumpi moro vi medicante sinit.
Nonne Severinvm Petrvm[m45] sua Dania laudat?
Hvservmq́ue[m46] vehit Gens Vbiana suum?
Linccivs[m47] huic adjutor adest, & fidus Achates,
Bombasti vt vivant gloria, fama, libri.
Consimili studio totum Dornævs[m48] in orben
Emisit Chymicis scripta probata viris.
Sic & Anhaltinis clarus Baldvinvs in oris,
Doctrinæ fautor, Rex Paracelse, tuæ.
Sic vos Hassiacis Wolphii succurritis aulis
Consilio medico, Pæoniâq́ue manu.
Hartmannvm[m49] tibi quid referam? quem Phœbus & omnis
Aönidum & Charitum turba sacrata stupent?
Hic decus & splendor, Medicorum & gloria, quos hæc
Tempore postremo secula docta ferunt.
Quid tibi Mosanvm[m50] dicam? qui doctus in arte
Spagyricâ Hassiaci est gloria sola soli.
Adde Bodenstenivm[m51] celebris quem fama notauit,
Atque Andernaco[m52] laus sua digna manet.
Nec minus æterno Dariotvs[m53] nomine dignus
Ob Chymicas artes florida serta gerit.
Consulit Hornervs[m54] patriæ, si fortè laborat,
Avreolvm quoniam consulit ille suum.
[p. 9] Doctus & Hillervs[m55] varios depellere morbos
Nouit, & Onoldæ pharmaca sana dedit.
Cretschmervs[m56] terræ doctus rimare fodinas,
Quâ lateant venis plena metalla suis.
Et caros Hessvs[m57] non vltimus inter amicos
Est equidem Medico dignus & ille choro.
Ille prius rigidi perplexa volumina juris,
Nunc opus euoluit, Rex Paracelse, tuum:
Consulit in medium tua si res ægra laborat,
Aut grauis inuasit si tua membra lues.
Hunc sequitur Maivs[m58] felici sydere natus,
Qui Paracelsiacos vertit vbique libros:
Maivs Apollineo procedit ab ordine doctus,
Vallis præfectus nunc Ioachime tuæ.
Nec Rvlande[m59] meo tu versu indictus abibis,
Te meritò nostri Cæsaris aula colit.
Nec vos transierim Musis & carmine nsotro,
Naturæ clausas qui cecinistis opes.
Toxites[m60] noster, noster Svchten Alexis[m61],
Hic est ingenio clarus & ille suo.
Nunc ad te redeo Crolli[m62], quem magnus Apollo
Insignem medicum Mercuriusq́ue dedit.
Sunt tibi doctrinæ mysteria nota vetustæ:
Mercvrivm vidi, Sal, Olevmq́ue tuum.
Quid Phoebvs possit, nec non Cyllenivs Ales,
Nosti, quid possit Lemnivs ille Devs.
[p. 10] Inde tibi triplicis paret concordia mundi,
Illa vetus rerum quâ medicina latet.
Non tamen hoc tam grande cupis celare talentum,
Vt quos inuidiæ liuor amarus habet.
Multa etenim præsens poterit monstrare libellus,
Communem reliquis quem sinis esse viris.
Tu quoque quæ magno tibi cum sudore parasti
Per Latias currens Franciacasq́ue plagas,
Ad commune bonum claras emittis in auras
Hactenus arcano pharmaca clausa sinu.
Hinc tibi posteritas meritò persoluere grates
Debebit, scriptis doctior illa tuis.
Macte tuo dono, reliquos contemne profanos,
In cœlo restant præmia magna tibi.
Apparatus
Marginalia
- ↑ In margin: Adam.
- ↑ In margin: Iacob.
- ↑ In margin: Ioseph.
- ↑ In margin: Moyses.
- ↑ In margin: Elisæus.
- ↑ In margin: Iesaias.
- ↑ In margin: Salamo.
- ↑ In margin: Hermes.
- ↑ In margin: Haly.
- ↑ In margin: Geber.
- ↑ In margin: Orus.
- ↑ In margin: Chalid.
- ↑ In margin: Villanouanus.
- ↑ In margin: Morienes.
- ↑ In margin: Lullius.
- ↑ In margin: Riplæus.; ↗ George Ripley
- ↑ In margin: Rogerius.; ↗ Pseudo-Roger Bacon
- ↑ In margin: Artephius.; ↗ Artephius
- ↑ In margin: Treuisanus.; ↗ Bernardus Trevisanus
- ↑ In margin: Trithemius.; ↗ Johannes Trithemius
- ↑ In margin: Wimpenæus.; ↗ Johann Albrecht (Wimpinaeus)
- ↑ In margin: Isacus.; ↗ Isaac Hollandus
- ↑ In margin: Paracelsus.; ↗ Paracelsus
- ↑ In margin: Korndörfer.; ↗ Bartholomäus Korndörffer
- ↑ In margin: Phædro.; ↗ Georg Fedro
- ↑ In margin: Laideccer.; ↗ Antonius Layendecker
- ↑ In margin: Montanus.; ↗ Johannes Montanus
- ↑ In margin: Bergerus.
- ↑ In margin: Vigelius.; ↗ Valentin Weigel
- ↑ In margin: Muffetus.; ↗ Thomas Moffett
- ↑ In margin: Iohannes Dee.; ↗ John Dee
- ↑ In margin: Tornerus.
- ↑ In margin: Iohannes Porta.; ↗ Giambattista della Porta
- ↑ In margin: Quercetanus.; ↗ Joseph Duchesne
- ↑ In margin: Dryander.; ↗ Johannes Dryander
- ↑ In margin: Scerbetius.; ↗ Johannes Scerbetius
- ↑ In margin: Cragius.
- ↑ In margin: Gramanus.; ↗ Johannes Gramann
- ↑ In margin: Arragosius.; ↗ Guillaume Arragos
- ↑ In margin: Platerus.; ↗ Felix Plater
- ↑ In margin: Zwingerus.; ↗ Theodor Zwinger
- ↑ In margin: Gesnerus.; ↗ Conrad Gesner
- ↑ In margin: Syderocrates.; ↗ Samuel Siderocrates
- ↑ In margin: Penotus.; ↗ Bernard Gilles Penot
- ↑ In margin: Seuerinus.; ↗ Petrus Severinus
- ↑ In margin: Huserus.; ↗ Johann Huser
- ↑ In margin: Linccius.; ↗ Paul Linck
- ↑ In margin: Dorneus.; ↗ Gerhard Dorn
- ↑ In margin: Hartmannus Marpurgi.; ↗ Johannes Hartmann
- ↑ In margin: Mosanus Cassellis.; ↗ Jacob Mosanus
- ↑ In margin: Bodenstein.; ↗ Adam von Bodenstein
- ↑ In margin: Andernacus.; ↗ Johann Winter von Andernach
- ↑ In margin: Dariotus.; ↗ Claude Dariot
- ↑ In margin: Hornerus.; ↗ Johann Hörner
- ↑ In margin: Hillerus.; ↗ Johann Hiller
- ↑ In margin: Cretschmer.; ↗ Franz Kretschmer
- ↑ In margin: Hessus.; ↗ Johann Marcell Hess
- ↑ In margin: Maius.; ↗ Nicolaus Maius
- ↑ In margin: Rulandus.; ↗ Martin Ruland
- ↑ In margin: Toxites.; ↗ Michael Toxites
- ↑ In margin: Suchtenius.; ↗ Alexander von Suchten
- ↑ In margin: Crollius.; ↗ Oswald Crollius