Text.Duchesne.1604-01.A1r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 1] Cap[ut] I.

De legitima Authoris Vocatione, & Medicinæ Hermeticæ antiquitatis comprobatione.

Veritas odium parit, (dicebat summus ille Orator Cicero) quo fit, vt ad eam pauci anhelent, atque nisi quos æquus amauit Iuppiter, attingantque eius fastigia montis. Idcircò vix liber à me nuper liberè editus, pro dijt in lucem quum ab Anonymo quodam veritatis osore, extemplò iaculus est impetitus: & quo minus fructum ferret, qui tenebras mentis discutiat, nullum non lapidem mouit, ac indies mouet, vt ex consortio [p. 2] hominum excludatur. Is partim in argumentum ipsum libri, partim in me authorem, tanquam ἀνίατρον, aut ἀπιατροσυνάγωγον, vt sentit, inuehitur, peruersè confingens inauditam hactenus opinionem & noua dogmata in medicinam intrudi, Hippocraticis & Galenicis decretis damnatis ac elminiatis. Hoc nomine & omnes mecum spagyros, & artem ipsam Chymicam, in inuidiam omnium trahere, ac odium contendit: vt sinistra de veritate medicinæ nostræ, ab omnibus concepta opinione, tanquam nouarum rerum studiosi, sectarij ac ψευδοϊατροὶ ab omnibus explodamur & exterminemur. Sed quàm ista sint à vero aliena, vel ipse nostri libri titulus apertam fidem facit: vel si iudiciosè legatur & æquis animis examinetur, progressus lectionis illius, conficta prorsus fuisse ab illo mendacia demonstrat. Cuius telis vt Clypeum obtendam, quo metuear, quóque eius calumnias, & iniqua iudica, indictâ causâ, & inscitè nimis, in me lata, retundam: atque vt isti calumniatori os occludam. Primò sciat ille velim, iniustè legitiam meam à se vocationem aut incusari, aut malitiosè ignorari, cùm iam à multis annis Lauream in Amplissima & Celeberrima Basiliensi Academia, studiis meis debitam, reportarim. Vbi è re etiam fortassis fuerit illius, addiscere, quantum Celebris illius Academiæ sit Ornamentum: quot antiquitatum monumentis ea decorata sit, quótque doctissimorum totius Europæ virorum luminibus refulgeat.

[p. 3] Hoc præsidio, legitimâ vocatione nostrâ propugnata, cætera Anonymi nostri conuitia securi, parum aut nihil moramur. Veruntamen cùm nouitatis idem, hanc, quam Hermetici, seu potis veri dogmatici, mordicus retinent opinionem, imsimulet, méque idcircò, vt illius acrem assertorem in contemptum trahat, & tanquam transfugam respuat, cruci ac inferis deuoueat. Primùm, vt pro me dicam, palàm fateor, me iureiurando Academiæ illi præstito, obstrictum esse, ad Partes Asclepiadarum tuendas, cuius infractor viderem, & magno illi Dictatori nostro Hippocrati, cuius doctrinam sequor, & scientiam suspicio venerórque, debitum honorem, quem voui, tribuerem. Fateor enim, ab ipso omnium primo instauratam, ac corroboratam fuisse medicinam, quæ alioqui caduca, imbecillis, totáque velut dissuta ac lacera, iacebat. Cuius vestem partésque vndequaque collegit & resarciit, ipsámque in eum ordinem redegit, vt ex certis illius constitutis præceptis, iísque subtilissimis ac acutissimis, corpus quoddam eius constituerit. In quorum tamen Præceptorum explicatione, aut bona eorum parte, altero Oedipo aut Doctore, intellectu ac iudicio acutissimo prædito, sit opus. Quæ idcircò tenebris inuoluit, ne vulgo aut plebeculæ, hoc est profanis & indignis hominibus innotescerent: ac ab iis medicina, ex qua tantam gloriam, à primis vsque patribus ac maioribus, longâ serie, tota stirps reportauerat, vt ad cæ- [p. 4] los etiam supremos eueheretur, ac diuinitatis titulo suspiceretur, cognita indignè exciperetur, tandémque ognominiosè proculcaretur ac defœdaretur.

Verum quidem est Hippocratem, totámque eius stirpem (quod & plerique alij præclari celebrésque Philosophi factitarunt) ab Ægyptiis, pulcherrima & præstantissima quæque scientiarum dogmata, hausisse & mutuatos esse. Cui idcirco genti prima debetur gloria, cognitionis Astronimiæ, cursuum & conuersionum astrorum cælestium, totiúsque disciplinæ Mathematicæ, aliarúmque id genus scientiarum, vt & Medicinæ, quibus tàm præclara dona accepta ferenda sunt. Generalis verò totius vniuersi cognitio, vni illi præ aliis omnibus admirando Hermeti Trimegisto, à Strabone L[ibro] Geographiæ vltimò adscribitur. Cùm sic loquitur, Thebanos Sacerdotes Astrologiæ, Philosophiæque omnis cultores, artium inuentionem, Hermeti illi, siue Mercurio Trimegisto, imprimis tribuisse. Quod idem à Diodoro Siculo confirmatur, qui Ægyptiis primum locum, & primam scientiarum inuentionem arrogat, siue clementia cæli, siue terræ felicitas & bonitas id illis tribuerit. Quos etiam omnium antiquissimos, & primos cursuum syderum obseruatores, mularúmque aliarum artium, ad vitam humanam facientium, imò etiam ipsius Medicinæ, inuentores prædicat & celebrat ad vnum Hermetem, seu Mercurium, istorum omnium gloram referens, vt qui etiam omnes vel ce- [p. 5] leberrimos totius Antiquitatis viros, in sui admirationem & cultum rapuerit, ídque ob admirandam, quam in eo suspiciebant omnes, scientiam, quam nobis etiam, diuinis scriptorum monumentis testatam reliquit. inter magnos autem seculi huius Viros, Illustriss[imus] Franciscus D[ominus] de Caudale[1], ex nobilissima antiquissima & potentissma familia de Fois oriundus, exhibuit nobis, paucos abhinc annos, diuina ipsius Trimegisti videnda opera: vbi etiam Interpretis & Enarratoris ipsius excellentia fidésque ac acumen ingenij perspicua fiunt. Iessenius à Iessen[2] Vir Celeberrimus, scripsit etiam in eundem Hermetem.

Atqui nil mirum nunc videri debet, si, qui ex antiqua illa Hermetis stirpe propagati sunt Hermetici nostri, inter veteres ac eruditos philosophos ac medicos recensendi sint. Ad quotum tamen scholam solos Verberones, agyrtas & Empiricos nebulones accessisse, falsò criminatur homo iste sedentarius, qui ne latum quidem vnguem, à laribus & focis recessit, vt peregrinationes in exteras & longinquas Regiones discendi causâ susciperet, Platonis aliorúmque multorum exemplo, qui nullis itinerum laboribus, & Regionum traijciendarum molestiis pepercerunt, vt magnum illum Yarcham, ex aureo suo suggesto docentem, audirent, quo tunc temporis, in Hermetica disciplina versatiorem & exercitatiorem nullum ferebat orbis. Quam quidem deinceps doctrinam temporis successu, & perpetua seculorum serie, non tantùm celeberri- [p. 6] mi quique Philosophi, sed nobilissima etiam Viri Principésque primarij, tum Græci, tum Arabes & Latini magno studio amplexi sunt, infinitíque Doctores, Professores Celeberrimi Medicim, hodie quinetiam amplexantur.

Attamen certum est, veteres vtique, quamuis magnos eos & fortes agnoscamus Athlantes, nec potuisse nec dixisse ita omnia, vt nihil intactum reliquerint: Quin multorum ipsi ignari & imperiti fuerint: aut in his quæ calluerunt & præstiterunt, multa reprehendi & emendari possint. Nam (vt boni illius Guidonis vtar verbis) Infantes sumus, humeris illorum insignium Gigantum altis superuecti & gestati, vnde non tantùm ea, quæ eis visa sunt, intuemur, sed plura quoque alia perspicimus. Absit enim vt confingamus, artem medicam supremum perfectionis verticem attigisse. Quod ne ipse quidem magnus Dictator Hippocrates agnouit, quùm in ea, quam ad Democritum dedit, Epistolâ subscribit, & ingenuè fatetur, nuspiam absolutam Medicinæ speciem inueniri, nec in quoquam se vnquam perfectam deprehendisse.

At dicet Anonymus, Celebrem illum Pergamenum, sexcentos, circiter post annos ab Hippocrate natum, eam extremam manum apposuisse, quæ ad integram & omnibus suis numeris absolutam perfectionem requirebatur. Nolim ego minorem, quàm tu Anonyme vel alij multi, tanti viri meritis honorem tribuere, Cuius & ingenij acumen & subtilitatem, nec non scientiæ altitudinem admiror ac suspicio. [p. 7] Attamen, si ad superos redierit, nullo pudore, ad plerosque magnos doctósque viros, eiusdem cum eo sortis ac Professionis, audiendos (à quibus, quæ incognita haberet, addisceret) maiore adducatur, quàm olim aliquando ad innumeros alios vel imperitissimos, nulliúsque Eruditionis homines discendi causâ accellerit, vt ipsemet lib[ro] de Simp[licibus] testatur, se nempè Piscatores infimæque sortis alios homines & plebeios aliquando huiusce rei causa consuluisse. Vbi præterea ingenuè fatetur (cùm de argento viuo tractat) se nullum ipsius vel intrò sumpti, vel foris admoti fecisse periculum. Quin etiam ipsemet magno errore credidit aliud esse ab argento viuo hydrargyrum, opinatusque est soluti esse (instar auri potabilis) in aquam argenti medicamentum: Vnde liquet, quàm parum in naturæ metallicæ cognitione esset versatus, qui ignotarit Hydrargyrum vnum & idem esse cum argento viuo indiuiduum. Quod nemo in dubium vocat, nisi qui ita pertinaciter in verba Magistri iurarit, vt nigrum credat esse album, & album vicissim nigrum, si ita Magistrum pronunciantem audiuerit, quod magnum est imbecillioris ingenij argumentum. Nam quemadmodum illos grauiter peccare censemus, qui venerandorum antiquorum errores, nouis quibusdam insaniis obruere conantur, vt multi Agyrtæ, Empirici & Impostatores (qui se Paracelsistas profitentur ac prædicant) faciunt, quíque huic vni & soli auctori abditarum rerum causarúmque cognitionem, mysteriorum inuentionem, re- [p. 8] mediorúmque omnium legitimam præparationem, superciliosè nimis falsóque adscribunt. Sic illis igne & aqua interdicendum, qui sat habent, modò vbique Galeni nomen eructent, etsi ratio reclamet, mordicúsque tenent illum nihil ignorasse, & ad supremum perfectionis gradum Medicinam perduxisse. Apprimè igitur Iurisconsultus quidam re & nomine amplissimus, scripsit: Temeritatis notam esse, Viros Sapientiæ gloriâ conspicuos, vel statim errori subdere, vel quod temperata resolutione placari poterat, velle subuertere. At docti contradicente Veritate non verentur sæpènumero priscis contradicere, & perinde atque propositis gloriæ præmiis, cum ipsorum magnitudine certare.

Sed ne falsi ab Anonymo nostro insimuler, quòd tot, tantos, tàm graues doctósque viros, Hermeticos inquam Medicos, etiam hodie florere & viuere dixerim, qui tantùm abest vt aspernentur aut damnent (quod cum nostro Anonymo quidam alij temerè & citra Causæ cognitionem faciunt) tàm elegantes arcanorum veræ & antiquæ Chymiæ, aut Spagyricæ artis inquisitiones, quæ semper fuit Medicinæ nostæ decori & ornamento, vt eam tanquam genuinam, & medicinæ partem necessariam non minoris faciant, nec segniùs laudent, quàm illaudatam illam & adulterinam agyrtarum, sufflonum & Empiricorum, atque id genus aliorum, respuant & explodant. Attexam hîc Catalogum illorum, qui mea ætate floruerunt, & cum quorum multis in peregrinationibus [p. 9] meis, consuetudo familiaris mihi intercessit, vel coram, vel per mutuas literas, aut per eorum Commentarios.

Aut hîc primum ordiar à Claris[simo] Viro N. Brithmanno[3], olim apud Colonienses Doctore Medico Celeberrimo, quo hispite ac hospitio ad decem menses apud ipsum vsus sum, & cum quo mutuas manus in opsu & vigilias tam præclaræ artis contuli. Cui ingenuè, vt & magno illi Petro Seuerino Dano[4], prima & elegantiora meorum in hac scientia studiorum rudimenta accepta fero. His duobus luminibus duo alia lumina adnectam, Cratonem[5] Imperat[oris] Archiatrum, & Guinterium Andernacum[6] Imperatoris Medicum, vtrosque viros de re medica benè meritos. Quorum alter ex professo scripsit librum de Veteri & noua Medicina, quemque familiariter Argentinæ noui, ab ipsoque multa arcana chymica decerpsi. Adiungam præterea Theodorum Zuingerum[7], Felicem Platerum[8], Isaacum Bellerum[9], Nicolaum Stupanum[10], omnes in celebri Basiliensi Academia Medicinæ Doctores & Professores, literatis omnibus ex recondita sua doctrina, & multiplici scientia venerandos & admirandos, ac omnibus passim, Medicorum nostri sæculi Coryphæos habitos ac decantatos, quos ego pariter, vt venerandos meos Præceptores agnosco & colo. Præter illos Basileæ etiam cognitus mihi est Arrogosius[11] Imperatoris Medicus. Ruscalonius[12] Medicus Illustriss[imi] Principis Electoris Comitis Palatini, Bulffius[13], Sterpi- [p. 10] nus[14], Auberius[15], Benardus[16], Pænotus[17], Genandius[18], Camillus à Camillis[19], percelebres omnes ac præclari Physici Medicíque, partim in Heluetia, partim in Italia, quorum nonnulli defuncti sunt vita, reliqui vitali aura adhuc perfruuntur. Quos verò alios aut coram, aut ex fama, & doctissimis eorum scriptis, noui, quorum adhuc maxima pars in Germania floret, ij sunt, qui sequuntur: Duncanus Leldelius[20] Med[icinae] Doctor & Professor Acad[emiae] Helinstadensis. VVechius[21], Ioann[es] Ratzenberger[22] Med[icus] Henrici Iulij Ducis Brunzuicensis. Henricus Faber[23] Med[icus] Ducis Saxoniæ Ioannis, Guillelmus Venatenus[24] D[octor] Med[icinae] Moguntinensis. Iacobus Alstein[25] de Haldeslbene vtriusque Med[icinae] Doctor percelebris, mutuâ amicitiâ mihi coniunctissimus. Franciscus Parcovius[26] Med[icus] Ducum Brunzuicensium. Ioannes Linck[27] Med[icus] in Zeith. Andreas Libauius[28] Halensis Sax[oniae] Medicus Doctor celeberrimus, rerumque naturalium perscrutator fidissimus & diligentissimus, veræ Chymiæ defensor acerrimus, cuius doctissima scripta, si Anonymus noster perlegisset, non ita in veram Chymiam debacchatus fuisset. Hieronymus Rensnerus[29] Medicus clarissimus, qui librum de Scorbuto verè aureum nuper edidit, in quo inter reliqua enucleatur, quo modo iuxta Hippocratis Galenique Therapeusin, selecta spagyricorum magisteria tutò administrari possint. Ioannes Montanus[30] Strigiæ in Silesia D[octor] Medicus. Martinus Coppus[31] Med[icus] Magdeburgensis. D[octor] Medicus. Lauinius[32], arctissima mihi amicitia iunctus, vir vtique lite- [p. 11] ratissimus, qui post multas peregrinationes cum Illustriss[imo] Barone à Zerotin peractas, sedem suam tandem Pragæ fixit, Imperatoris Cæsaris Augusti Medicus. Heliscus Rosslin[33], Medicus & Physicus Haganoæ Alsatiæ. Ioannes Ludouicosu Hauuenreitterus[34] Argentinæ Doctor & Professor Physicus. Eberbergier[35] Argentinæ Doctor & Professor Physicus. Item Nithmammerus[36] Argentinæ quinetiam Doctor Medicus. Ioannes Schenchius à Graffenberg[37] Friburgi Brisgoniæ Medicus. Ioannes Mochius[38] in eadem Vniuersitate Professor. Ioannes Hartmanus Bergerus[39] D[octor] Medicus Francofurti ad Mœnum. Nicolaus Molanus[40] Medicus Illustriss[imi] Principis Landgrauii in Hessia. Martinus Rulandus[41] eiusque filius[42] Ratisbonæ. Eliseus Roslim[43] Hagenouiæ. Carolus VVorselius[44] Physicus in Repub[lica] Vratislaniensi. Ioannes Heyden[45], Illustriss[imi] Principis Anhaltini Medicus. Hermanus Brichmannus, Coloniæ Doctor Meeicus. Crollius, D[octor] Med[icus] insignis amicus meus Henricus Conradus D[octor] Medicinæ Hamburgi. Ioannes Kume Gastronij. Franciscus Rentzius Pomeranus in Morauia. Fridericus Egsius Alsata in Reinfelden. Ioannes Terrentius Sueua, & multi alij mihi vel familiaritate vel nomine noti, viri tamen clarissimi, & omnes celebratissimi doctissimíque Medici. Quid silentio ne præteribo nostri seculi duo lumina, Ioannem & Casparum Bohinos, summâ mihi amicitiâ coniunctos, hunc quidem Illustrissimi Ducis VVittenbergensis Medicum, & Botanicorum dictatorem: alterum verò in [p. 12] Academia Basiliensi Anatomicum Professorem? In extremo hoc Germanorum Hermeticorum seu verè dogmaticorum agmine collocandi mihi veniunt celeberrimi duo viri, ætate quidem iuuenes, at in hac scientia prudentissimi senes, ac in hoc certamine generosissimi fortissimíque Athletæ, omnium Medicorum duo futura Lumina, Iacobus Zuingerus, magni illius Theodori olim, inter ætatis suæ sydera fulgentissimæ stellæ filius, qui amicitiæ Paternæ hæres, sicuti bonorum, & virtutum, sui amoris me participem fecit. Quibus nominibus clarissima illius fama, non solùm ad Germaniam, sed & Italiam peruolauit. Alter est Henricus meus Kerlerus, qui mecum degit per aliquot annos, meíque vel in Peregrinationibus meis, vel in faui meo Spagyrico, ἐργοδιώκτου officio fungebatur: Ac mihi tanquam fidus Achates semper astitit. Qui à me discedens, cùm lustra quina nondum superasset, in Galliæ nostræ percelebri vrbe, & Veterum Romanorum Colonia illa Nemausensi, Philosophiæ publicus Professor, sub Regis stipendio incredibili omnium applausu, militauit. Atque etiam vt Eruditione, & partibus omnibus Medicinæ clarus, doctissimis & maximis quibusque huius æui luminibus, tum Monspessuli, tum alibi innotuit, qui præter diuersarum linguarum studium, Spagiricæ etiam artis, ac scientiæ Hermeticæ, Hippocraticæque Medicinæ nucleum contrectauit, Doctórque Medicus magno cum honore Basileæ proclamatus, recep- [p. 13] túsque fuit. Nam inter alias gentes, quæ literarum omnis generis, studiis, ac præsertim Spagiricæ arti incubuerunt, vna semper Germania, omnium seculorum memoria, clarissimis id genus viris felicissima fuit, matríxque ac mater maximorum totius orbis ingeniorum feracissima semper habita est. At quî non sit eiusmodi vitis fæcunda, quum Imperatores & Principes semper habuerit huius scientiæ fautores & Mæcenates, nuncque adhuc habeat Rhodolphum huius nominis secundum Imperatoriâ Majestate augustum: qui & ipse tam raræ, pulchræ, atque elegantis scientiæ & artis amantissimus est: nec non Sigismundum Regem Poloniæ, Serenissimos item Principes Archiepiscopum Coloniensem, Ducem Saxoniæ: Marchionem Brandeburgensem, Sacri Imperij Electores: Illustrissimos quinetiam Principes, Carolum, Ducem Sueciæ, Henricum Iulium, Principem Brunsuicensem, Mauritium Landgrauium Hassiæ. Vdabricum Megapoloniæ Principem. Ferdinandum Ducem Bauariæ, Marchionem Badensem. Principes Anhaltinos omnes[,] Iulium Episcopum Herbipolensem, Ducem Franconiæ, & alios plerosque magni nominis Heroës, tam exquisitæ scientiæ propugnatores, ac sedulos cultores.

Nec alia Regna, nationes, prouincias doctissimis eiusmodi Viris (& si rarioribus) orbatas autumnandum est. Siquidem Italia suos habet, Iulium nempè Cæsarem, Claudinum Professorem Bononiæ: Herculem Saxoneum [p. 14] Professorem Patauij primarium: Ioannem Baptistam à Porta[46], Neapoli, plurésque alios medicos, doctrinâ & experientiâ claors. Scotia & Anglia suos alunt Hermeticos, Ioannem Dee[47]: Antonium L'escapia Silliuetanum: Laurentium de Laune: Ant[onium] Cobel: Mussetum: Ioannem Starfeldium: Iacobum le Cadet: Andream Sellim: Silbertum Guilliermum, insignes omnes Medicos & Philosophos.

Taceo Gallos plerosque, quorum res præclaré gestæ satis supérque famam & existimationem nomini ipsorum conciliarunt, adeò vt facilè elogio nostro carere possint.

Atque hæc est illa multorum Philosophorum ac Medicorum series & numerus mihi cognitus, quorum permulti, ac ferè omnes, Hermeticam doctrinam amplexantur. Alij verò non pauci, qui quamuis in ea non adeò versati sint, amantissimos tamen illius, ne dum vt infesti sint hostes, ac tot, tâmque egregiarum præparationum, quæ ex arte hac perdiscuntur, studiosissimos sese præbent, iísque perpetuò inhiant.