Text.Duchesne.1603-01.!2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. ¶2r] Præfatio.

Præclara semper ingenia extiterunt, quæ summam curam, summúmque studium posuerunt, in excolenda, promouendáque arte, seu facultate, in qua non tantùm cum laude versari, sed præ aliis etiam excellere gestiebant. Hoc studium licèt præcipuum, & commune omnibus, atque adeo singulis idem, (quippe vnum omnibus intentum, vnius scopus) sentiendi tamen & opinandi varietate distinctum, sola procedendi, collimandíque diuersitate, in partes diuersas fuit distractum. Nam alij medicinarum facultates solis experimentis addisci posse, magna contentione asseruerunt. Hi Empirici priscis dicti, etiamnum hodie illud nomen reintuerunt. Alij nescio quid compendij in arte difficillima (quam longam dixit Hippocrates, ⟦Aph. 1.⟧ nos verius immensæ longitudinis, atque difficultatis) quærentes, dum singula ad paucißima quædam capita redigere conati sunt, pro compendio, quod sategabant, dispendium inuexerunt. Hi semet methodicos, omine haud minùs, quàm nomine glorioso vocitarunt, Thessalica hæc secta, à Thessalo authore homine summæ impudentiæ (quòd & spacio semestri tantam artem addisci posse dice- [sig. ¶2v] re non veritus sit) fuit appellata: vtrámque prædictarum superciliosè repudiantes alij, nec soli experientiæ innitti, nec in arctum tantam disciplinam contrahi æquo animo ferentes, rationem quoque in subsidium artis comparandæ accerserunt. Hos dogmaticos vocant. secta, si quæ alia medicorum, nobilis, & ob grauißimos, quos semper habuit autores, celebranda. Priores duæ, vel ante Hippocratis tempora ad Galenum vsque in summa existimatione à plerísque fuerunt habitæ: quas tamen idem Galenus in libro suo de Sectis proponit, examinat, atque confutat. Tertiam verò, hoc est, suam dogmaticam, inquam, ab Hippocrate (vt ille ait) mutuatam principiis quibusdam vniuersalibus, vti hypothesibus suis solent Geometræ, superstruxit. Ea sunt: Omnia ex quatuor elementis tanquam primis & vniuersalißimis[c1] principiis sensibilibus, certa quadam, & conuenienti proportione maxtis, oriri, ex cuius mixtionis symmetria in vtuentibus sanitatem: ametria verò morbum excitari. Rerum omnium virtutes, atque facultates ab elementorum illa mixtione, seu mixtionis exuperantia promanare. Vniuscuiúsque rei formam essentialem ex certa elementorum mistione, & temperatura insurgere. [sig. ¶3r] Qualitates constituit quatuor, duas actiuas, calidum & frigidum: totidem paßiuas, humidum, & siccum. Secundas qualitates, nempe sapores, odores, colores, aliásque sensibiles ex illis primis deducit. Quatuor humani corporis (quos vocat) humores, sanguinem, pituitam, bilem, & melancholiam, analogia quadam primis elementis respondere statuit. Iisdem principiis ac fundamentis, & ipsémet Galenus, & omnes quoque eius sectatores suffulti non tantùm omnium morborum, & symptomatum causas ascripserunt: sed & ipsis primis qualitatibus, in mixtis tamen, seu compositis corporibus existentibus, vim, & potestatem omnem ad profligandos morbos, inesse dixerunt: Ac proinde contraria contrariis curari, calidum frigido, humidum sicco, horúmque vnumquódque suo contrario, ceu regio quodam edicto, ideóque firmo, ac indubitato axiomate promulgarunt. Hinc infinitæ medicamentoum compositiones, ac formularum varietates promanarunt. Quarum materia ex familia tam vegetabilium, quàm animalium, & mineralium deprompta est. Atque ex hac diuersorum remediorum farragine, tertium (quod vocant) medicinæ instrumentorum, [sig. ¶3v] quo sanitas deperdita restitui debeat, emanauit, nempe pharmacopœa, seu ratio præparandorum dispensandorúmque medicamentorum. De quo medicinæ Galenicæ instrumento omnibus ferè medicis ad vsum, ad gratiam, addam. Et si lubet illud, ad pompam præcipuo, cognitúque necessario hoc suscepto opusculo disserendi spartam suscepimus.

Sed antequam rem ipsam specialiùs attingamus, libet aliquid de quarta, multis noua, nobis verò vetustißima habita paucißimis anticipare. Quartam, inquam, hodiè putant, & faciunt medicinæ sectam spagiricam, de cuius dignitate, ac vetustate hoc loco pluribus disserere tantisper differamus, dum de eadem, eiúsque potißimo organo sequenti capite tractate sit animus. Fatendum tamen hoc loco, & verè fatendum, hanc esse, si rationem & experientiam habeat, tanquam organa subsidiaria, totius medicinæ imperatricem. Huius sectæ antecessores, & rationem, & experientiam faciunt maximi, sed vtriúsque alios fontes, alia statuunt fundamenta. rationem quippe non vulgatis, & vel vulgò notis, elementorum, mixtorúmque proportionibus adscribunt, sed res ipsas intuiti, [sig. ¶4r] & contemplati, ibi rationem quærendam efficaciter contendunt, vbi rationis sit fons, & scaturigo: atqui hanc non in extrinsecis, & vniuersalißimis illis mundi elementis, sed in insitis, sed in propriis corporum essentiis quærendam satius ducunt. Hic aqua hæret: hæc diuersitatis occasio: hoc totius spagiricæ fundamentum. At quid sit insitum illud elementum, quod, & omnis vitæ, omnísque medicinæ statuunt fundamentum, mox patebit. Vnum illud nunc addam, huius sectæ asseclas, non tam compendij rationem, quàm medicinæ inuictam efficaciam naturæ insuper optatißimum solatium, præter præparationem, subtiliationem, dosin, atque gratiam (quæ mera sunt accidentia) summam omni medicinæ attulisse perfectionem. Hoc nun satis sit, dum interim plura mox, sed specialiora in aliis nostris operibus meditamur. Nunc ad dogmaticam reuertamur, cuius principem Galenum faciunt ferè omnes: quamuis idem eandem à summo Hippocrate promanasse liberè, nulláque vsus circuitione fateatur. Eius pars, seu organum præcipuum est pharmacopœa, seu medicamentorum præparandorum administrandorúmque ratio, de qua hoc libro sumus acturi.

[sig. ¶4v] Sed ne illotis, quod dici solet, manibus rem ipsam statim aggreßi videamur, placet prius fundamenta quædam futura disputationis ponere, atque, vt tractationis series postea melius elucescat, pauca quædam anticipare.

Itaque cum de pharmacopœa Galenica, seu medicamentorum vulgarium præparatione potißimum hæc tractatio sit suscepta, imprimis demonstrandum quid per medicamentum, seu medicinam ex Galeni sententia sit intelligendum. Deinde docendum, quæ fuerit priscorum medicina Hermetica seu balsamica, vt quantum vtráque inter se differat omnibus fiat notum. Tum reassumpta Galenica seu dogmatica præparandi ratione, ipsa medicamenta per classes distribuemus, atque totius pharmacopœæ formam integram quasi ob oculos ponemus: subinde quid in ea probandum, quid improbandum censeamus, suis quibúsque locis inseremus: adeóque vniuersam Galeni pharmacenticen bona fide, singularíque industria reformabimus. Denique innumeris ferè præparationibus, correctionibus, medicamentis omnis generis specificis, atque ad omnes sanandos corporis affectus, tum internos, tum externos ditabimus: adhæc quibusdam Chymi- [sig. ¶5r] cis seu spagiricis ornamentis vt ornatior, ditior, atque vtilior hic noster prodeat fœtus, exornabimus, & illustrabimus.

De medicamenti & medicinæ vocabulo, seu nomine diuersæ sunt, & discrepantes medicorum sententiæ. Alia námque est Hermeticorum medicorum, seu eorum qui Hermetis Trismegisti omnium philosophorum celeberrimi, ac vetustissimi, sequuntur sententiam. Alia est dogmaticorum, seu eorum qui sunt sectatores Galeni. Hi quippe per medicinam, & artem ex certa præceptionum coadceruatione ad sanandos, profligandósque humani corporis morbos: & medium, quo illud præstatur, hoc est remedium, vel simplex, vel ex pluribus simplicibus commixtum, intelligunt. Illi verò per medicinam non artem quandam ad humani corporis sanitatem conseruandam, morbósque pellendos comparatam intelligebant: sed quandam potiùs essentiam in rerum naturae sensibus sese offerentem. Verùm non statim, ac primo quoquo obtutu, sed artificiosa, ac legitima præparatione ex rebus omnibus, quotquot sub cœlo sunt, erutam, & ritè ad humani corporis affectus, & langores profligandos, administratam: hanc, inquam, propriè, ac veræ medicinæ nomen sibi [sig. ¶5v] vendicare censent, secundùm quam etiam verus medicus comperiatur. Nam vt in vniuersum omnes artes, ita quoque medicina, artium, extra controuersiam, nobilißima, sibi materiam quandam sumit, eiúsque naturam, proprietates, virtutes, actiones, conditiones, effectus, cæteráque ad eam pertinentia, diligentißimè rimatur. Quibus cognitis, atque perspectis, nondum satur, sed vlteriùs pergens, quali insuper præparatione, quibus mediis, quali denique methodo, atque processu ad vsus humanos poßit accomodari, inquirit. His demum perceptis, inuentis, atque cognitis, ars vera constituitur medica: naturæq́ue solius ministri fiunt ipsi medici, quæ natura, teste Hippocrate, ⟦6. Epid. s. 5. part. 1.⟧ morborum est mediicatrix. Medici igitur ex eorum sententia officium est, vitalibus, potentibúsque remediis morbos illos radicales in corpore, & semine genitos eradicare. Hoc autem fit ope vitalis cuiusdam balsami, quod veræ medicinæ firmum fundamentum, morborúmque omnium vera est medicina, modò ab omnibus impuritatibus separetur, & debitè præparetur. Hoc est, illud vitale balsamum, hæc vnica, & vera medicina, quæ ad omnes corporis affectus, tum præseruationis, [sig. ¶6r] tum curationis ergo exhibetur.

Hanc Fernelius in suo opere de abditis rerum causis subolfecit, dum probare conatur in natura esse quiddam diuinum, atque præstantius, quàm quod ex vulgatis illis elementorum qualitatibus insurgat, illúdque occultam proprietatem appellat. Quam si cognouisset esse in natura, (vt discipuli Hermetis illud norunt) certè hanc rem manifestam, & quæ verè in natura est, atque subsistit diuiniori alicui principio non ascripsisset. Ansam verò, & quasi fundamentum, cur ita sentiret, atque statueret, ex plurimis Hippocratis, & Galeni, locis desumpsit. Hippocrates námque libro de Antiqua medicina, repudiatis antiquorum hypothesibus & fundamentis, (propterea quod caliditati, frigiditati, humiditati, & siccitati omnium morborum causas ascripsissent) inquit: omnia à vi quadam, & facultate, ἀπὸ δυνάμεων proficisci: quibus etiam curationem morborum acceptum refert. Et alibi scribit τὸ θερμὸν diuinum quiddam esse. Quicquid autem per hæc intelligat Hippocrates. ⟦l. de Diæta.⟧ nihil tamen reuera id aliud est, quàm ipsamet vera absolutáque prædicti balsami natura: cuius virtute viuunt, virent, [sig. ¶6v] vigéntque omnia: & sine quo mortua, & extincta iacerent. Hanc materiam secretiores philosophi appellant quintam rerum essentiam, elixir aurum potabile, lapidem, cœlúmque philosophorum, diuersißimis quidem nominibus, eandem tamen rem intelligentes. Quintam essentiam dicunt: quod sit aliquid, quod non ex crasi quatuor elementorum resultarit, sed aliquid præter hæc, & quasi τὸ θεῖον quiddam, siue autorem rerum omnium, qui eam creauit, spectes: siue admirandas eius virtutes, atque effectus, non temerè ab elementari corpore promanare percipias. Elixir vocant, quod sit ad vitam conseruandam, morbósque depellendos, incomparabilis medicina. Aurum potabile verò non quod ex solo auro, & semper ex eo fiat. (fit enim ex omnibus rebus, quæ sub cœlo sunt, vt mox docebitur) sed κατ’ ἐξοχην sic dictum, quod eius præstantiam adæquet. Lapis vocatur, non vt ille, cuius contactu metalla transeant in aurum: (hoc enim auaritiæ inuentum est, atque opus, non medicorum, vel medicinæ) sed propter perpetuam, atque inuictam durationem, aut quòd de natura sit salis, salis, inquam, rerum vitæ, in quo tanquam durißimo, firmißimóque corporum fundamento [sig. ¶7r] reliquæ virtutes conquiescunt. Cœlum denique philosophorum, quòd elementorum naturam longè transcendat. Balsamum quoque meritò eam materiam dicunt, quòd sit quædam natura redicalis, fons actionum, & fœcunditatis, cuius beneficio elementa concordi mixtionis ratione vinciuntur, & in cuius facultate, seu virtute, vera, & vniuersalis est omnium morborum medicina, sanitatis restauratio, corporum renouatio, atque conseruatio: denique id, quod vigorem, & potiendi facultatem præbet omnibus naturæ rebus. Et quamuis hæc materia spiritualis, cœlestis, inuisibilis, & occulta, atque iccirco rationi magis, quàm sensui subiecta, vix seorsim reperiri poßit: attamen eam, & esse, & à vero philosopho haberi posse, certis, & euidentibus rationibus, diffusáque verborum serie conuincemus, atque ostendemus in libro nostro de recondita rerum naturo artísque mysteriis & mox eiusdem specimen familiarißimum exhibebimus.

Enimuerò sanè, vt artis beneficio corporea spiritualia reddi possunt: sic rursus etiam spiritualia corporea, vel astralia, vt vocat Paracelsus: inuisibilia visibilia, & quæ modò in orco Hippocratis, vel nocte Orphei vel puteo Democriti [sig. ¶7v] occulta iacebant, nunc manifesta fieri possunt: denique quieta mobilia, & è contrà.

Hoc incorruptibile balsamum in corruptibilibus rerum fœcundis seminibus præsertim, & reperitur, & conseruatur. Atque hîc maximè locum habet illud Aristotelis: Ex corruptione vnius, alterius fieri generationem. Semen námque terræ iniectum quodammodò putrescit quidem, aut saltem corrumpitur, hoc est, digeritur, atque resoluitur: at radicalis, seu balsamicalis ipsius substantia, quæ in vitali, & spirituali quadam humiditate otiosa antea delitescebat, & in qua totius virtus, atque potestas seminis vigebat, nunc prodit, séque in conspectum dat. Vt vel hinc satis supérque manifestè pateat, balsamicam illam substantiam, quam incorruptibilem iure diximus, non corrumpi, sed perfici, nouúmque corpus inde procreari. Quod si constet solam naturam per se talia præstare posse, ipsiúsque solius beneficio, spirituale à corporeo, incorruptibile à corruptibili, inuisibile à visibili, & denique purum ab impuro separari posse, quid eadem præstet adiuta beneficio, atque dexteritate artis? Maximè verò cum maius quiddam, & præstantius fieri conspiciamus in ipsiúsmet naturæ ope- [sig. ¶8r] rationibus, si debitum, & legitimum artis ministerium accedat, vt fit in agricultura, cum terram optimè præparamus, ipsámque stercoribus & vrinis animalium (in quibus salia balsamicalia continentur) impinguamus, quò & ipsa terra, ipsáque semina fertioliora reddantur. Tale quiddam sanè inest rebus omnibus, ac ita quidem inest, vt à philosophis ac veris artificibus medicis sagaci industria elici, & in perfectionis, puritatísque summum gradum reduci poßit. Atque hoc illud est, quod medici, ac philosophi Hermetici propriè, & per excellentiam medicinam appellarunt: De cuius antiquitate, materia, præstantia, qualitatibus, & officiis deinceps specialiùs disseramus.

Apparatus

Corrections

  1. vniuersalißimis] corrected from: viniuersalißimis