Raphael Egli to Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel; 1611, November 02
Author: | Raphael Egli | |
Recipient: | Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel | |
Date: | 1611, November 2 | |
Place: | Frankenberg |
|
Pages: | 3 | |
Language: | Latin |
Editor: | Edited by Julian Paulus |
Source: | Kassel, University Library, 2° Ms. chem. 19[1, f. 55-57 (olim 51-52) |
Quote as: | https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=7503 |
Names: | Hans Jacob Hochholtzer; Hans Ulrich Eglin; Georgius; Bidenkapius; Geddeus |
Places: | Frankenberg |
Cited: | Raimundus Lullus |
Edition
[f. 55r] Illustrissime Princeps, Domine Clementissime, non est, quòd Ill[ustrissim]ae C[elsitudin]i V[estr]ae gratias solùm verbis de Clementissimo Rescripto agam, sed habeo etiam, habeboque quoad vixero, immortales. Ac ut gustum devitionis & gratitudinis Eidem meae humiliter praebeam, non solum per Hoholzerum inclusam portionem materiae petitam, cum ejusdem ad faciendam probam justam ratione, ad integram unciam, uti debeo, humilimè mitto: sed verò etiam mihi concreditum, & mox reddendum singulare autographum obsignatum addo, quo perlecto (procrastinationem enim res non fert) Ill[ustrissim]a C[elsitud]o V[estr]a rerum materiam secundam (ex qua prima deinde elicienda venit) scientiâ verâ ὃτι comprehendet, maximè particulari hoc ad oculum comprobatâ. Ne pigeat igitur Ill[ustrissim]am C[elsitudine]m V[estr]am fidelissimum, Explicatissimumque, imò & auro contra carum, scriptum diligenter evolvere, evolutumque ad me quantò oexus, remittere, ut priusquam reflagitetur, id describere queam; Descriptum enim Ill[ustrissim]ae C[elsitudin]i V[estr]ae postliminio ipsemet (Deo favente) humilimè offeram. Quod enim tot errorum ambagibus, tot annorum periodis, ad desperationem usque tot acutissimis pervestigatur ingenijs (faex enim Pseudochymistarum & circumcellionum, indoctissimorum, at audacissimoru, quidvis jactare & promittere non erubescentium, longissimè hinc sequestranda est) à paucissimis repertum, a multo paucioribus creditum, id totum ad diuturnam sitim explendam affatim Illustrissima Celsitudo Vestra hinc haurire poterit, quod Deum quaeso, illa sibi uni ac soli reservare dignetur, ne & ego confractor sim hujus sigilli Philosophici, cujus cognitio non alijsm, quàm à passionibus vacuis & dignis (quorum mira paucitas) reserari debet, indeque justam Dei Nemesin omnibus profanatoribus à Philosophis intentatam extimescere habeam. Cogitet Ill[ustrissim]a C[elsitud]o V[estr]a Lullium veracissimum hucus scientiae Philosophum, licet abditissimum, in Testamento Novissimo Lib[ro] 2. de Materia satis apertè & fideliter, licet in genere, ita scribere:
Fili (inquit) scis qualis?
Talis res reputatur vilis.
Quia si non esset cognita,
Homo non faceret aestimationem de illa.
Unde Versus (inquit)
Est una res vilis – ubique reperta
Quatuor incerta naturis – nube referta. NB.
Solve quod potest (supple solvi) gela, itera,
Sit aqua vera à sale dulcifera,
Quae fluit in igne sicut cera.
Quaestio fit ardua Philosophicalis,
Cur res tam vilis fiat res omnino regalis.
Quin & vetus illud pervulgatum ex Hermete derivatum apertissimè materiam commonstrat, quod ita sonat:
Est in superiore sphaera.
In medio fontis Venae
Quae est Philosophorum regula prima.
Superiorem sphaeram (semiprisco seculo illi trita phrasi) pro suprema dixit inter stelaas erraticas, qua nobis correspondens materia centralis designatur, ut à caelo immediatè est affecta, cuj inest adhuc Mercurius Sulphur & Arsenicum cruda. Sed satis esto digitum ad fontem intendisse. Multò enim praestat Ill[ustrissim]am C[elsitudin]em V[estr]am ex certissimo neterici hujus Philosophi scripto, quem scio Lapidem habuisse; in Veritate confirmari, nec ab hominum Viventium quoquam, sed ex libris Philosophorum hujus arcani plenè compotem fieri. Neque enim dubito Ill[ustrissim]am C[elsitudin]em V[estr]am jamdudum antè in hac fuisse sententia, in qua plenius confirmabitur cognito laborandi modo: sed fit hominum pls nimio intelligentium culpa interdum, ut etiam in via Regia constituti quandoque aliorsum avertantur, praesertim in hoc perplexissimo rerum genere, in quo ferè cuique suum pulchrum. Neque vilitas materiae respuenda est, quam ego alio experimento certissimo, absque ulla additione auri luculentè probare possum singulis septimanis loco apto, unde primo aurum album existit, deinde cum antimonio fulminatum in coruscans mtallum purum abit. Quin & Plinius hujc soli ex metallis incrementum tribuit, ut non propterea absterreri oporteat quia nonnulli materiam vel non satis cognitam elaborare nesciverunt.
[f. 55v] Aliud enim est materia, aliud materiae praeparatio, in qua plurimum situm, unde & Poeta Chymicus praestantissimus non frustra inquit
... Neque enim quam debes sumere magnum
Invenisse adeò est, habitem sed reddere massam.
Hoc opus, hic labor est: varijs hîc denique nugis
Sese ipsos aliosque simul frustrantur inertes.
Augurellus Lib[ro] 2. Chrysopoeias.
Sed de praeparandi ratione vera, quam habere me hactenus (divino beneficio) contigit, aperiam suo loco, ubi coram haec agere ab Ill[ustrissim]a C[elsitudin]e V[estr]a ut spero, mandabitur. Nec enim literis committi possunt, aut debeat. Ingenuè interim fateor quod & literis superioribus prtestatus sum, me hujus particularis viam discretam nescire, nec amicum posse mihi salvo juramento suo eius processum retegere: quod me tamen non movet, cum & hoc & alia, si detur operandi facultas, facilè reperero, ex fonte scientiae, & methodo generali, quae penes me est. Id autem ut evidentius fiat Ill[ustrissim]ae C[elsitudin]i V[estr]ae non dubitavi rescissam hanc schedam de literis Amici per filium meam [Hans Ulrich Eglin] ad me novissimè datis, postquam acrius expetissem modem procedendi, hûc inserere, nempe:
[f. 56r] Fidem tibi datam servabo, Deo dante, semper illaesam, id tibj certò persuade. Arborem autem ipsam ne petas; fruere fructibus, qui licet in alieno horto crescant, ad te tamen tuosque redibunt uberrimj. Angor conscientiâ, si ulli mortalium hoc secretum patefacio. Parce igitur amico tuo, quem nosti tui tuo
[f. 55v] Interim ex osculari debeo, quae ad sua iuxta ac meam utilitatem pollicitus est mecum reipsa communicare se velle, in submittenda menstruo spatio materia praeparata, quae deinde facili negotio perficitur, ut praesentis probae ostendet usus, ad quam adhiberi Hoholzerum, eundemque mihi porrò praestò esse, perutile fuerit, cum dubitem an Georgius, quem etiam alijs de caussis ista nescire interest, à me proficisci, aut per me potius curari, utrum ille fundendi, faulminandi, quartandive (ut vocant) satis sit peritus? quae Hoholzerus iam antè apud me perdidicit mediocriter. Utinam interim haec intercapedo temporis, quamvis necessaria, mihi non obstitisset, ad conficiendum negotium, ut per filium [Hans Ulrich Eglin] potuissem ad illum meum amicum transmittere lucri dimidium (cum quo est mihi dividendum) jam Marca auri forem copiosior. Quo magis Ill[ustrissim]am C[elsitudin]en V[estr]am etiamnum supplex & ante omnia humiliter rogo, ut non dedignetur petitos sexaginta Hispanicos Francobergam ad me quanto ocyus mittere, ne diuturniore mora fidem amico suspectam reddam: Tenebor ad restitutionem, quantum vis & aliquid subsidij praeterea opus est ad mei sustentationem & tolerandos filij [Hans Ulrich Eglin] sumptus in itinere. Nec enim debeo Ill[ustrissim]am C[elsitudin]em V[estr]am celare, cùm in hoc loco aegerrimè consistam, petijsse me à D[omi]n[um] Magnifico proximè jam venturum Quartale Invocavit, propterea quod praesens jam absumptum sit, & partim ab ipso creditoribus erogatum. Annuit ille, sed ab oeconomo quantumvis ad instantiam Magnifici Bidenkapium scripto transmissam, denegatum est mihi, caussante illo nihildum confectum esse in futurm Quartale nummorum, quo sublevari possim. Retuli novo libello supplice ad Vicecancellarium & reliquas, sed Hoholzerus responsam hesterno die moratus (ut rogârem) diutius exspectare nequijt, & parva spes affulget, si Oeconomo nihil jam in manu sit. Quomagis velut è coelo Illustrissimae Celsitudinis Vestrae maturum & [f. 57r] sapientissimum consilium, certissimo divinae providentiae documento in ipso temporis puncto superveniens, affulsisse mihi sentio, quo quidem Illa Clementissimè me negotio adhibere statuit, meis humeris quidem graviori, sed utilitate & praestantia perquam insigni, ut quod mihiipsi & Eulesiae possit esse apprimè salutare, evocatus hinc ad unum atque alterum annum, Ecclesiastica ex historia contexam. Non solùm parebo humilimè vocationi & vacationi sanctissimae & honoris plenae, sed etiam obibo eam cum diligentia, ut nemini praebiturus sim occasionem de me secus suspicandi, ac si in unum hoc intentus forem: quanquam non dubito subaefacturos hinc nonnullos aliud gestum iri. Sed quidquid sit, à me eorum propriè nihil esse profectum, quod jam esse missum ad Ill[ustrissim]am C[elsitudin]em V[estr]am alijs innotuit, verissimè regeri potest, ut suspicione liberer ego omni. Interea non dubito, id quod supplex peto, Ill[ustrissim]am C[elsitudin]em V[estr]am mandaturam, ut mihi prospiciatur de necessarijs ad iter, & ad tolerandum istîc victum cum meis. Sed festinato opus erit antiquam Academia prorsus dilabatur. Etenim Consistorium Eulesiasticum hinc Franconoviam iam sequenti septimana concedere statuit propter incrementa subinde latius serpentis luis: quanquam in toto fore minore hîc ubi Doctor Geddeus & ego contiguis aedibus habitamus, planè immunes hactenus Dei beneficio fuimus, adeo ut nemo prorsus infectus fuerit. Sed non absunt à periculo reliqui, praesertim in ima civitate. Itaque si ita Ill[ustrissim]ae C[elsitudin]i V[estr]ae (Deo bene secundante) visum fuerit, propositum poterit maturari, in me mora non erit, quin ad ejusdem nutum Clementissimam humiliter praestò sim futurus, & reipsa effecturus, ut Eam nec gratiosissimam suammanum toties mihi jam aperuisse bene ficentissimè, nec suum ad hoc negotium, divina benedictione non cariturum, advertisse inter tot occupationes Principales animum, unquam poeniteat: in quo omine desinens Ill[ustrissim]am C[elsitudin]em V[estr]am cum Ejusdem Inclyto Consortio & tota Illustrissima domo Divinae Commendo Gratiae, & abs Eadem hûc Clementissimè remissum Hoholzerum instructum, (quicum reliqua loquutus sum, quae ad domum attinent) non minus humiliter, quàm anxiè praestolabor. Francobergae secunda Novembris 1611.
Illustrissimae Celsitudini Vestrae subiectissimus & addictissimus servus
Raphael Eglino-Iconius.
Nihil Hoholzerus de subjecto scit, quod licet viderit, putat tamen ex antimonio profectum, in qua opinione ipsum utile est detineri, ne res emanet. Et habet ille singularia in antimoniali genere, quae non sunt de nihilo, licet ab Universali dissent. Hoc Illustriss[im]am C[elsitudin]em V[estr]an latere nolui.
[f. 57v] Illustrissimo & Potentissimo Principi ac Domino, D[omi]n[o] Mauritio, Hassiae Landgravio &c. Comiti in Cazenelnbogen, Diez, Zigenhain & Nidda &c. Domino suo longè Clementissimo, ad manus proprias.