Heinrich Dauber to Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel; 1616, January 06
Author: | Heinrich Dauber | |
Recipient: | Maurice, Landgrave of Hesse-Kassel | |
Date: | 1616, January 6 | |
Place: | Herborn |
|
Pages: | 1 | |
Language: | Latin |
Editor: | Edited by Julian Paulus |
Source: | Kassel, University Library, 2° Ms. chem. 19[1, f. 180 (olim 171) |
Quote as: | https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=7542 |
Names: | Johannes Hartmann; Johannes Müller; Happelius; Raphael Egli; Rudolph Goclenius |
Places: | Kassel; Marburg; Gisselberg; Gladenbach |
Regest (ChatGPT-4o)
Edition
[f. 180] Illustrissime ac potentissime Hessorum Princeps, patriae pater clementissime, misor solutionem, quam toties mea ipsius meanu tantvi et justam expertus sum, Cassellis non seccedere ex ea minera, quam istuc misi ab Hartmanno acceptam. Fortè ille Veram mineram, quae prope Marpurgum Gisselbergae invenitur, mihi non misit sed supposititiam, qui mos hominis est, nunquam non alios decipiendi. Do igitur consilium, ut cum Gladenbachium his diebus majoris probae metalliariae caussa venero (expecto enim indes literas vocatiorias à Johannes Mülleri fodinarum magistro) Happelius quoque se eò conferat, et monstrabo ipsi ommnia necessaria. Hartmannus antiquum obtinet, cui suave est, dolis et imposturis pasci. Tergiversari et fraudem mihi facere denuo nititur. Quid enim ante paucos dies de nostro negotio ad me scripsent (fortè quia suspicatus est, me secretorum meorum Illustrissime vestrae Celsitudini nihil caelaturum esse) Celsitudo vestra ex ipsius manu, itemque quid ipsi responderim, cognoscere potest, ad quam responsionem meam nunc planè obmutescit.
Quid agam? impostor est, ut antehac saepe, sic et nunc ludificari me et decipere pergit. Ex minera nostra paratur medicina praestantissima contra podagram, morbum uterinum, colicam, calculum et omnes morbos tartareos, quum multi cum magna commendatione experti sunt, cujus rei D[ominus] Eglinus et Doctor Goclenius ex parte conscij sunt, ipsam verò praeparationem, ut et Hartmannus, ignorant.
Sex plaustra cobolti è fodina erui(?) curavi, expecto indies vocationem Gladenbachium à fodinarum magistro Johanne Müllero, ut majorem probam auspicemur et absolvamus.
Monui jam ipsum per literas, ut morae causam Celsitudini Vestrae per hunc tabellarium significaret. Celsitudinem Vestram divinae protectioni et tutelae summissè et humiliter commendo. Datum Herbornae Nassoviorum sexto Januarij Anno 1616.
Illustrissimae Celsitudinis Vestrae subjectus Cliens
Henricus Dauber.