The Oporinus Letter, ed. Daniel Keller (1570 ca.)

From Theatrum Paracelsicum

Daniel Keller, Ex Oporini Epistola 26 Nouembris anno 65. Basilea ad D. Vierum scripta, ca. 1570

Wolfenbüttel, Herzog August Bibliothek, Cod. Guelf. 13.7 Aug. 4°

Edited by Julian Paulus

[231r] Ex Oporini Epistola 26 Nouembris anno 65. Basilea ad D. Vierum scripta.

Porro quod ad Theophrastum Paracelsum attinet, quia iam pridem obijt, non libenter eius manibus obloquerer. Viurim talem expertus sum, ut cum tali homine ita unquam iuuere, ut cum ipso uixi, non facile cuipiam: adeo praeter mirabilem faciendi medicinam in omni morborum genere promptitudinem et faelicitatem, nullam in eo neque pietatem neque eruditionem animaduertere potui: Et mirari non raro soleo, cum tam multa proferri uideo, quae ab ipso scripta, et posteritati ab eo relicta affirmantur, quorum ego ne somnium quidem unquam illi obiectum puto, adeo erat totis noctibus et diebus, dum ego ipsi familiariter per biennium fermè conuixi ebrietati et crapulae deditus, ut uix unam atque alteram horam eum sobrium reperire licuerit, maximè postquam Basilea discedens in Alsatia inter nobiles rusticus et rusticos nobilis, tanquam alter Aesculapius omnibus admirationi fuit, atque interea cum omnium maximè esset ebrius reuersus domum dictare mihi aliquid Philosophiae suae solebat, quae ita sibi pulchrè coherere uidebantur, ut à maximè sobrio melius fieri potuisse non uiderentur. Ego deinde eisdem in Latinam linguam uertendis ut poteram, uacabam: et sunt eius modi libelli à me partim, partim ab alijs latine conuersi, postea editus. [231v] Noctu toto quo ego ipsi conuixi tempore nunquam se exuit, id quod ego ebrietati ascribebam: plerumque cum non nisi ebrius ad extremam noctem domum ibat cubitum, atque ita ut erat indutus, adiuncto sibi gladio suo, quem carnificis cuiusdam iactabat fuisse, in stratum se conijciebat, et saepe media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ita crebris ictibus et pauimentum et parietes impetebat, ut ego non semel mihi caput amputatum iri metuerem. Dies aliquot requirere possem, si eorum omnium, quae me apud ipsum passum scio, facere mentionem deberem. Semper habebat suam officinam carbonariam paratam perpetuis ignibus, ac alcali aliquod aut sublimati oleum, nunc praecipitati regem, nunc arsenici oleum, nunc ⟨Martis⟩ crocum, aut Oppodeltoch mirabile aut nescio quae brodia coquendo. Mihi certè semel coctione sua spiritum uitalem fermè oppressit dum admoto, remoto paululum uitro, quod alembico subiectum erat, uirulentos illos uapores mihi os ac nares occupare curauit, et tantum non suffocare conatus fuit, adeo ut in Ectasin delapsus, frigidae aquae non mediocris superfusione restitui opus habuerim. Interim se faticinari quaedam se simulabat, ac arcanorum quorundam cognitionem prae se ferebat, ut clam aliquid de quo ipsum metuerem, non facilè aggredi ausus unquam fuissem. Pecuniae erat prodigus profusor, ac ea saepe ita destitutus ut ne obulum quidem [232r] superesse scirem, crastino statim rursum crumenam se habere benè instructam ostentabat, ut non rarò admiratus fuerim, unde ea ei fuisset suppeditata. Singulis ferè mensibus uestem nouam sibi fieri curabat, et priorem cuiuis obuio donabat, sed ita conspurcatam, ut ego eam mihi nunquam donari petierim, neque ultro oblatam recepturus ut gestarem, fuerim. In curandis ulceribus etiam deploratissimis miracula edidit, nulla ratione uictus praescripta et obseruata, sed cum patientibus suis dies ac noctes potando, ita eos tamen pleno (vt solebat dicere) ventre curauit. Praecipitatur puluere Theriaca aut Mithridato aut cerasorum suie botrorum succo in pillulas redacto, in omni morborum genere purgando utebatur. Laudano suo (ita uocabat pillulas instar murium stercoris, quas impari semper numero, in extrema tamen morborum difficultate tanquam sacram medicinam adhibebat) ita gloriabat ut non dubitaret, affirmare eius solius usu è mortuis uiuos reddere posse, idque aliquoties dum apud eum fui reipsa declarauit. Orare nunquam neque audiui, neque uidi neque curabat etiam ecclesiastica sacra. Sed doctrina Euangelica, quae tum apud nos excoli incipiebat, et à nostris concionatoribus serio urgebatur non multum curata, se etiam aliquando Lutherum et Papam, non minus quam nunc Gallenum in ordinem redacturum minabatur. [232v] Neque enim eorum qui hactenus in scripturam sacram scripsissent, siue ueteres siue recentiores, quenquam scripturae nucleum rectè eruisse, sed circa corticem tamen et quasi umbram haerere. Et nescio quae alia nugabatur, quorum me meminisse piget. Haec enim obiter qualia in pennam inciderent, ad te scribere libuit, ut aliquid scriberem, aliâs cum plus erit otij plura scribam. Mulierum curam nullam habuit, ut hinc colligam, nullam sibi cum eis rem fuisse. Initio abstemius fuit usque ad aetatis annum ferè 25, Deindè ita uinum bibere didicit, ut totas mensas rusticis plenas propinando prouocare, et superare bibendo ausus fuerit, digito tamen gulae immisso, crapula sese liberans, et rursum tanquam ne guttam quidam hausisset, potionibus indulgens.

Sapientis et in culpati Viri in primis interest, de rebus obscuris, et sibi ignotis non temerè iudicare multo minus praecipiti censura, uerae sapientiae et philossophiae asseclas ignominiae nota inurere adhinc nide naducere. Sed condonandum hoc non et parcendum Oporino quod tanquam idiota et à p... penetralibus remotiss. de altissimo et diuino Theophrasto effutire non enibuit.

Daniel Cellarius Doctor Augustanus