Text.Reusner.1582-01.T7r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 301] Lectori candido Hieronymvs Revsnervs, Εὖ ὑγιαίνειν.

Habes, Lector beneuole, Scholas nostras de Vrinis: in quibus uides, nos nequaquam illis adulari posse: quotquot conantur iungere gryphes equis. Liberè sententiam nostram, animo philosophico protulimus: liberè aliorum opiniones adduximus: liberè plurimorum arietes, citra tamen calumnias, aut ullum obtrectandi studium, demoliti, acie, quantùm à nobis fieri potuit, instructa, sumus: liberè fatemur, nos imitatos summorum Phi- [p. 302] losophorum consultationes, quibus nos hæc nostra debere non inficias imus. Ex ijsdem enim fontibus, ex quibus antiqui abditioris Naturæ interpretes, riuos deducere nos oportet. Tuum erit: cui aruum hoc conseritur, cui hæc seges deputatetur, cui laboris huius & sudoris messis comparatur, liberè de hisce, absq́ue calumnijs & ulla præconcepta opinione, (quæ à Philosophiæ terminis exulare debet quàm longissimè,) iudicium Philosophicum proferre: & accuratè, non quis dicat, sed quid dicatur, an uerum, an ferum, perpendere. Quod si feceris: & nos multum profecisse putabimus: & tibi uitam nostram deberi, palàm declamabimus. Agrestes & Zoilos, qui nihil nisi sententiolas Galenicas crepare possunt, non curamus. ἀλλὰ τί ἡ- [p. 303] μῖν, οὕτω τῆς τῶν πολλῶν δόξης μέλει: οἱ γὰρ ἐπιεικέστατοι, (ὧν μᾶλλον ἄξιον φροντίζειν) ἡγήσονται αὐτὰ οὕτω πεπρᾶχθαι ὥσπερ ἂν πραχθῇ: inquit Socrates in Platonis Critone. Cui rectè Crito respondet: οὔτε γὰρ φρόνιμον οὔτε ἄφρονα οἱ πολλοὶ δυνατοὶ ποιῆσαι ποιοῦσι δὲ τοῦτο ὅ, τι ἂν τύχωσι. Hæc quoque nostra est sententia: quam omnes Philosophicum Philosophis illis priscis & exosculati sunt, & exosculantur, & exosculanbuntur.

Porrò ut uideas, nos in hoc omnes & animi, & corporis intendere neruos: quò possimus omnibus prodesse, obesse autem nemini: duximus operæ precium nos facutoros: si pro colophone adijceremus remedia quædam εὐπόριστα καὶ πολύχρηστα ex urina desumpta, plurima præsertim Spagirica, siue Chemica. Quæ si boni consulueris: non du- [p. 304] bitamus, Deum uerum medicum, tibi medico, sua prouidentia in curandis ægris adfuturum. Vale, Candide Lector: & Nostrum candorem tibi commendatum habe. Cum candidis enim candidè agier oportet inter candidos.