Text.Penot.1595-01.A4v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. A4v] Egidius de Vadis suo amico N. S[alutem] P[lurimam] D[icit].

Non mireris super me (virorum optime,) qui omnium scientiarum ignarus, tantum opus super vires aggredior, virtus enim tanti vigoris est, vt non modo ignotos flagrans amore & desiderio conciliet, verum etiam inscios, ignauos, torpentesq́ue instigat, vt meram scientiarum omnium medullam concupiscant. Hos inter omnes (vt amici dicere solent) tui non obliuiscor, quippe qui virtutibus ita præditus es, vt minime possum aliquid agere, quin prius virtutem in te radicaram pro viribus honore postponendum cæteris diuulgarem. Honor enim (teste Philosopho) præmium virtutis est: & viuentium quidem cui potius attribuatur: omni adulatione postposita, Deum testor, ambigo quamplurimos equidem video, qui propter ornatum dicendi modum scribendive sibi honores magnos vendicant: qui tamen nihil aliud quam verborum lenociniis, ac phaleratis dictis, meras fabulas & nugas docent. ij quidem non- [sig. A5r] dum reliquerunt nuces, neque sapiunt patruos, sed tanquam pueri, vel iuuenculi, si quis pomum simul & aurum offert, aurum quod summi prætij est & valoris, nihili pendunt: & pomum nucem, quod minimum est anteponunt: hac quidem & permutatio. Nam si quis de Naturæ secretis dissertaret, illi pro certo veluti nucis testitudinem lambentes nihilq́ue medullæ dulcedinem gustantes: comptis & armatis verbis, aut parum aut nihil ad rem pertinentibus, quasi garrulosi respondebunt. Quamobrem istius verba proportione cum illis quadrat: qui dicit, loquentium satis, sapientiæ parum: verumenimuero si illis plurimum deterior sum, tamen præcipue propter ignorantiam cum etiam propter sermonis barbariam, quam ipsi balbutiem vel solœcismum vocant: Quantum ij de testitudine politis verbis contendere ausi sunt: tantum ego (quamuis inornatè) de illius nucis dulcedine intima diligenter perquirere delector, ij exterius, ego & exteriora & interiora liquidè perspicio. Igitur confidentia mea in tanta est, vt hæc nostra in te imprimerentur, & munus meum (quamuis exiguum) læta fronte suscipias: mutuoq́ue me amabis (vt soles,) vale, ex bibliotheca regia Richemetum. 17. Idus Iulij Anno 1521.

E[gidus] D[e] V[adis].