Text.Jociscus.1569-01.A2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. A2r] Magnifico viro Domino Ioanni Cratoni à Crafftheym, Consiliario & Medico Cæsareo intimo II. Andreas Iociscus S[alutem].

Brevi oratione Oporini manibus, in Academia nostra, non ita pridem, clarißime Crato, domine & patrone obs[ervantissime] parentauimus: quòd amplißima ipsius in Rempubl[ica] litterariam merita id à nobis efflagitare viderentur, vt hac nostræ in eum obseruantiæ & pietatis testificatione Oporino iusta faceremus. Eam quidem multis de causis, quas probare non esset difficilè, in publicum emittere, non erat animus, ne apud quosdam temeritatis reprehensionem incurrerem, qui parum rectè eius vitam describi posse existimabunt, cuius consuetudine non adeò, diu fueris vsus. Sed cùm beneuolentiæ et humanitatis, hoc officium bonis & doctis viris non displicere: atque eosdem ipsos, vt publicè testatum facerem, velle, intelligerem, morem illis geßi: ratus eorum authoritate mihi munito, malorum calumnias non reformidandas fore. Eodem mense, quo morbo tentabatur Oporinus, negotium quoddam pecuniarium apud amicum magni nominis (cuius præsentem opem non semel fuerat expertus) expediendum mihi huc Argentinam descensuro, amanter iniungebat. Inde sumta occasione, ingressus de ærumnis suis dicere, vitæ cursum, quem ab ipsis typographicæ negociationis initijs in eum vsque diem tenuerat, exponebat. Ex eo sermone plæraque quæ in illas inciderunt turbas sunt posita: multa omisi, quæ alios [sig. A2v] vrere potuissent. Quæ de Theophrasto[p1], historiæ continuandæ causa inseruntur, complures grauißimi et doctißimi viri, mecum sæpe ab ipso Oporino audiuerunt: Ita vt nihil suggillandi alios studio à me dicatur. Semper enim detestatus sum eorum petulantiam, qui satyrica quadam mordacitate vel viuos contumeliose proscindunt, mediumq́ue illis ostendunt digitum: vel mortuis etiam contra sanctißimam Atheniensium legem maledicunt atque insultant. In tuo autem præcipuè celebri nomine Patrone obs[ervantissime] hoc quicquid est, apparere volui, quòd quanti feceris Oporinum non ignorarem, & si alterius in medica arte sectæ homines atrocius in me inuadere conarentur, apud te certum & constans præsidium habiturum me considerem. Tuæ erit probitatis, studium meum in optimam partem accipere: Humanitatis verò, fauoris tui aura, me vt antehac, prosequi. Si porrò mea digna fuerint studia, quibus virtuti tuæ atque excellenti eruditioni honos habeatur: ita me geram, vt facultatem potius quàm voluntatis promtitudinem mihi defuisse, sis intellecturus. Bene vale, Argentinæ 4. Idus Martij, M. D. LXIX.

Apparatus

People