Text.Grataroli.1553-01.A2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[f. 2r] Serenissimo et optimo Principi Edvardo eivs nominis sexto, Angliæ & Hiberniæ Regi, Christianæ fidei defensori, perpetuam felicitatem à domino Deo præcatur Gulielmus Gratarolus Medicus Bergomas.

Desideranti mihi honesto aliquo, præsertim literario, modo, tuæ Maiestatis splendori aliquando innotescere, nec aliud tali Rege dignum hactenus occurreret, laboraui vt libellos duos absoluerem, quos pridem nullis parcens lucernulis, publicæ vtilitati elaboreueram: eosq́ue celeberrimo ac faustißimo T[uae] M[aiestatis] nomine insignirem. Anteaquam verò eos in lucem protruderem, illud Platonis in suis legibus præceptum magna ex parte seruaui, quo cauit ne cui nouum in populo carmen liceret ædere, quod non à sapientioribus in ciuitate antea probatum fuisset. Nam cum mortales nos multa lateant ac prætereant, ac iuxta popularem Parœmiam plus cernant oculi quàm oculus, eos haud imprudenter facere constat, qui suas elucubrationes atque muenta eruditioribus obtrudunt, & ante prælum excutienda subijciunt. Eorum libellorum alter est de Memoria recuperanda, augenda, conseruandaque: Alter de Physiognomia. Cæterum cum sapientis proprium sit rationem & causam [f. 2v] sui operis reddere, dicam breuißime, quid me potißimum ad hæc mouerit. In tanta librorum ac Discentium copia, videbar mihi, ita mouente Deo, rem studiosis non mutilem me facturum, si de Memoria (etsi argumenti talis plura bona alias extent opuscula) succincte præcepta & selectißima remedia indicarem: quam si quis iustis præconijs ornare velit, multas opplebit chartas, actumq́ue aget. Quis[c1] enim est qui nesciat Memoriam, vniuersorum sensuum communem forè arcam? si quidem quicquid vel oculas conspicimus, vel auribus haurimus, aut denique ipsa mente concipimus, vsui ac meditationi seruat: de qua Seneca in præfatione libri declamationum, Memoria, inquit, est res ex omnibus partibus animi maxime delicata & fragilis: in quam primum senectus incurrit, &c. De Physiognomia itidem non est quòd multa præfari velim: nam si concesserimus (vt concedere par est) sapientißimum Deum non ab re corporum atque hominum varietatem fecisse, dubió procul fatebimur hanc dijudicandi facultatem probè tractatam, & vtilem admodum & bonam esse. Cum enim sine vllius rei adminiculo solus Deus in corde videat, homo tantum in facie & ab extrinsecis intrinseca cognoscit. Quis cordatus princeps seruum n familiam accersat, nisi ante solerti examine ex facie mentis nota, ex oculis animæ fenestris, & ex omni denique corporis situ & specie naturam illius rimetur atque exploret, num frugi, & rei familiari vsui futurus sit? Proditum est memoriæ, Py- [f. 3r] thagoram à principio statim adolescentes priusquam in disciplinam suam admitterentur φυσιογνωμονεῖν consueuisse, hoc est, indolem ex oris, vultus, totiusque corporis serie atque habitu scrutatum, num ad philosophandum apti essent: quòd reluctante genio haud feliciter aliquid cedat. Quamuis autem illud interdum præter communem philosophorum fidem & sententiam longè secus euenire cernas, vt è corpore deformi insignes prodeant virtutes, hoc tamen eatenus fieri existimandum est, quatenus animus diuini numinis afflatu, philosophiæque adminiculis adiutus, externas omnes virtutique contrarias exuit affectiones, & rebus honestis inuigilat: vt Socratis, inter cæteros, exemplo, notum est. Illorumque opiniones explodendæ sunt, qui cæco quodam iudicio vanam Physiognomiæ artem censent, quæ iam à priscis illis statim temporibus in hanc nostram vsque ætatem longißimis obseruationibus, multo rerum vsu, varijsq́ue euentibus comprobata, ex certis & peculiaribus corporis humani indicijs naturam inuestigandam tradidit. Et quamuis non pari modo mortales suos affectus et detegant & aperiant, nemo tamen ad harum alteram partium tam caute inclinat animum, quin tempore procedente deprehendi queat, siue is secunda eleuetur sorte, siue ægestate præmatur: id enim quod casu sit, siue virtutis, siue vitij speciem gerat, ordinem minime statuit: sed qua in parte mens affixa maneat speculandum est, indeque actiones nominanda sunt. Non nouas artes [f. 3v] scientiasue propterea me allaturum hic nunc polliceor, verum earum quæ à clarißimis viris inuentæ sunt, partem aliquam dilucidare ac facilem reddere augereque contendimus. Neque illud à me expextetur his in opusculis, quo varios adducam sæpius autores, vt plerique librorum congestores, ad nauseam vsque solent: cum nullam ferè aliam autoritatem expostulem, præter quam experientia ipsa exhibebit. Quòd ad stylum spectat, vsus sum (id postulante operis materia) non latinißimis verbis & abstrusis, sed perspicuitate qua potui, id est, vocabulis vulgo vsitatis, seruata illorum significatione. Nunc verè Christiane Rex luculentius meæ erga T[uae] M[aiestatis] obseruantiæ symbolum dare non potui: neque ego, vt moris est, partem aliquam tuarum laudum attingam, quòd nec idoneus sim tanto muneri, nec hactenus defuerint aut defuturi sint pij ac doctißimi viri, qui hoc munus obeant: Quamuis, vt pote qui bonorum principum exemplar cum iam esse inceperis, humanis laudibus non egeas, satis ex verbo æterno dei commendatus. Felices regiones quæ talem habent principem, ac longè felicior Anglia, cum ad eam ætatem deueneris, in qua solus regni habenas tractabis: tunc siquidem duo illa in omni hominum cætu necessaria magis atque magis decantabuntur, iustitia scilicet & syncera religio. Christus Deus optimus maximus M[aiestatis] T[uae] quam diuitißime incolumem ac florentem suis donis augeat ac seruet. Basileæ Kalen[dis] Ianuarij. M. D. LIII.

Apparatus

Corrections

  1. quis] corrected from: Quis