Text.Figulus.1608-01.G3v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 54] Lectori benevolo S[alutem] P[lurimum] D[icat].

Qvisquis sit Tractatuli huius Author, amice Lector, quærere desine: Quod autem eum conscripserim, hanc habeto causam. Ego quoque quis sim, quod scias, non opus. Scias autem certò certißimè, Authorem opusculi huius Lapidem Philosophorum perfectißimè tenere, fecisse, habere. Cum autem mutua & sincera nos prosequamur beneuolentia, vt in amoris mei signum, (quod titulus testatur ipse) Tria principia prima discutiat, Mercvrivm nempe, Svlphvr & Sal: & si in iis communibus, aut alijs Lapis Philosophorum quæri debeat, idq́ue faciat verbis simplicißimis, & stylo tenuißimo, petij. Postquam autem hic Tractatulo raptim conscripto mihi annuisset, certò mihi persuasi in lucem edito, aut alijs communicato illo (quod etsi Authori minus gratum spero: Omnis enim ambitio ab ipso procul est,) Veræ Philosophiæ amatores mihi benè vella: Minus enim iacturæ, sumptuum, daderato, facturos non dubito. Quod si Mundum probum, (profanum enim vulgus Alchymistarum odi & arceo) huius mei beneuoli animi gratum sensero, enitar, vt & reliqua duo principia, & alia plura ab eodem Authore sequantur. Interim hoc fruere & vale, &c.

A. R. N. P. D.