Text.Duchesne.1576-01.A2r/Text
From Theatrum Paracelsicum
[sig. A2r] Serenissimo, illvstrissimo, et potentissimo Principi, Francisco Galliæ Regum Filio & Fratri, Duci Alensonio, &c. Iosephus Quercetanus Armeniacus. S[alutem] P[lurimum] D[icit].
Cvm de tua erga me benignitate, & beneuolentia certior factus essem, Princeps Illustrißime, admonitúsque fuissem, tibi esse in animo ac iam decreuisse, me in tuam clientelam ac familiam recipiere, eiúsque me consilij ac voluntatis tuæ nuper admonendum curasses: cogitare cœpi, quemadmodum meum erga Celsitudinem tuam studium, fidem atque obseruantiam declararem. Nam cùm Principibus placuisse viris (vt [sig. A2v] ait Poëta) non vltima laus est: tum verò tanto ac tam sapienti Principi gratum iucundúmque esse summæ mihi fœlicitatis loco numerandum puto. Itaque cùm hunc librum de Sclopetariis vulneribus curandis porpediem editurus essem, cepi consilium Illustrißimi tui nominis splendore illum exornare, meæq́ue ad te profectionis vel comitem adiungere, vel prænuntium & quasi antecursorem mittere: vt hoc quantumvis tenui & exiguo mnusculo mei erga C[elsitudinis] T[uae] animi propensionem testarer. Etsi enim perexiguum munus istud est, neque tantæ amplitudini, dignitati ac potentiæ tuæ conueniens, cùm in eo de chirugicis tantùm artibus, & vulneribus, lacerationibúsque corporum sanandis agatur: existimaui tamen hoc genus argumenti, præsertim hoc tempore, tibi non ingratum fore: imò verò ad sanctißimum & sapientißimum i- [sig. A3r] stud tuum in iuuanda patria institutum accomodatum esse iudicaui. Nam cum patriam charißimam, ciuilibus istis ac diuturnis bellis vexari, cruentari, lacerari videres, prudentißimum consilium inisti, remedium tot malis ex reconciliatione partium & ciuium concordia quærere: tantáque tua erga patriam charitas extitit, vt ipsius salutem tuæ anteponeres, eíque pacificis tuis consiliis quamprimum subueniendum putares O beatam tali Principe Galliam! O fœlicem fortunatámque tali filio Patriam! cuius mortiferis vulneribus, ac propè iam desperatæ saluti, tam præsens ac tam opportunum remedium obtulisti. O ingratos ciues! ne dicam impios, si qui erunt (quod Deus prohibeat) qui tantum ac tam singulare beneficium sibi diuinitus oblatum repudient. Commemorantur summi Græciæ Duces ac Principes Chirurgiæ periti: [sig. A3v] eoq́ue nomine Patroclus, Machaon, Podalirius ab Homero magnis laudibus afficiuntur, quòd sauciatis militibus mederi, manúsque ipsorum vulneribus admouere non grauarentur. Alexander ille re & cognomento magnus sauciatos etiam suos milites sua (vt Plutarchus testatur) manu curabat. Eámque virorum fortium commemorationem fateor mihi animum ad hanc inscriptionem ac dedicationem addidisse: cùm cogitarem genus hoc argumenti ac tractationis, tibi non alienum hoc funestißimo ac luctuosißimo tempore visum iri. Sed illorum Principum prudentiam ea re mihi superasse videris, quòd non modò accepta iam vulnera sanare institueris, verumetiam ne quid posthac eiusmodi incommodi accidere poßit, praecauendum putaris. Laudantur Reges veteres, atque Imperatores complures: in his Mithri- [sig. A4r] dates, Attalus, Iuba, Ptolomæus. Item Augustus, Tiberius, Adrianus, Aurelius, Iustinus: quòd non modò summam Medicinæ peritiam assecuti sunt, verum etiam medicamenta quædam ipsi suo studio excogitarunt. Quantò illustrior tua laus futura est qui non paucis hominibus, sed vniuersæ patriæ præsentißimum pacis medicamentum obtulisti. Itaque nunc cùm vniuersis meis ciuibus de tam benefico Principe gratulor, quem verè, Patriæ parentem, salutare atque appelare possumus: tum verò imprimis mihi ipsi gaudeo, quòd Mœcenatem heroica ista virtute & magnitudine animi præditum sim adeptus. Mihi quidem certum ac deliberatum est, ita fidelem & promptam Celsitudini tuæ operam in meo fungendo munere nauare, vt neque te huius in me complectendo consilij, neque me tanti erga C[elsitudini] T[uae] studij atque obsequij vnquam [sig. A4v] pœniteat. Vale Serenißime Princeps & Mœcenas Illustrißime. Deus tuam Celsitudinem perquamdiu beatißimam ac florentiß[imam] esse velit. Kalend[is] Decembris 1575.