Text.BP357.A2r/Text
[sig. A2r]Antiqvitate generis, et virtutum splendore amplißimo, Nobilißimo, ac Consultißimo Viro, Dn. Brvnoni Carolo ab Vffeln/ Hæreditario in Burguffeln, Exercitusque Hassiaci Commissario Generali dignissimo, Mæcenati & Fautori suo summe suspiciendo; S[alutem] P[lurimam] D[icit] Auctor.
Cvm plurima, quæ vigebant olim, rerum vtilissimarum studia aut extincta protenus, aut neglecta saltem esse, dolendum est, Amplissime, Nòbilissime ac Consultissime vir, Mæcenas & Fautor summè suspiciende, tum hanc inprimis, in qua positam omnes vel maximam vtilitatem intelligunt, verum nimirum studium chymiæ: cui Diocletiani tempore Ægypti ita incubuerunt, vt Imperator, Suida teste, omnes eo- [sig. A2v] rundem libros conquisitos vulcano consecrare iusserit, ne denuo aduersus Romanos, eius adminiculo freti rebellare possent. Quin etiam parandi medicamentorum, quibus ex diuini Hippocratis mente citò, tutò, & iucunde morbos profligere queamus, dextram methodum cum Ægyptiis ita patres nostri amiserunt, vt ante eius restaurationem, cui Theophrastus Paracelsus vnicè operam dedit, nihil fere de illa quispiam inaudire potuerit. Et si qui patrum nostrorum memoria suum in hoc genere studium locare voluerunt, vix tamen ex mille vnum reperies, qui sua experimenta posteritati relinquere scriptis æquum duxerit. Huius incommodi duplex mihi subesse caussa videtur. Primum illud omnem extra con- [sig. A3r] trouersiam est, quo quid nobilius, vtilius, atque præstantius, eo etiam laboriosius ac difficilius esse; alioqui nihil iam excelleret. Quæ enim vulgaria & facilia sunt, in iis dignitas nulla, imò ex copia vilitas oritur. Quæ vero rara, in iisdem & magna, quæ ab eorum nos arcere solet possessione, constituta est difficultas. Magnis enim laboribus, & vigiliis in naturæ descendere penetralia, haud facile à se quispiam impetrabit. Ita siquidem natura comparatum, vt faciles omnes simus à labore ad libidinem, & homo potius moderatam quietem amet, in eaque nutriatur ac crescat, abstrusa autem, quæ indefessum requirunt studium, quo ille frangitur, ac minuitur, recuset. Huius generis chymiatria, de qua nobishic sermo, vere est; quæ ob eius præstantiam & raritatem à [sig. A3v] priscis philosophis vsque à Diocletiani tempore aut protinus suppressa, aut tam intricate sub fabulis, allegoriis, ænigmatibus abstrusisque loquendi modis inuoluta est, vt Oedipo quopiam, qui ad penitiorem eius adytum penetrare queat, opus sit. Inde nimirum factum est, (vt ad secundam descendamus caussam) quod à posteris, ob difficultatem & multiiugas, quæ in illa latent, molestias primum illa neglecta, postea spreta, demum exosa fuit. Tenellos siquidem digitulos suos carbonibus immittere, præparationibus debitis inuigilare, & ambitioni suæ renunciare, primis relligio fuit, posteriores vero ob imperitiam eo contendere non potuerunt, ob idque in nobilem hanc artem inuehi, caninoque illam rodere dente veriti non sunt. Hinc est, quod de [sig. A4r] seculo in seculum abstrusior reddita, posteritatique fere incognita facta sit; vnde & hoc nostro, quo spiritum ducimus tempore, magna medicantium pars eam pro nouo, & veteribus incognito, ob idque humano generi summè noxio studio venditare haud erubuit. Sed rem, si æqua rationis veritatisque lance ponderare animus fuisset, vtique nouisset eius farinæ genus, à multa antiquitate Hermetem Ter magnum, Hippocratem, Democritum, Apollinem, Æsculapium, Machaonem, & plures antiquos chymiatros alios, imò paucis abhinc elapsis seculis Arnoldum de Villa noua, Raymundum Lullium & Isaacum Hollandum (omnes recensere epistolaris breuitas non permittit) nobili huic arti studium devouisse, sicuti ex eorundem scriptis sole meridiano clarius eluceſcit.
[sig. A4v] Quando igitur diuinum hoc studium, hoc nostro seculo à tineis & interitu à multis bonis viris quodammodo vindicatum, & in apricum, posthabitis laboribus & sudoribus, deductum est, & ego de eo bene mereri, vt inde vtilitas consequatur maxima, præclarum inprimis atque egregium fore semper duxi. Quare anno supra millesimum sexcentesimo decimo etiam prædictæ difficultati subuenire volens, omnem Chymiam methodicè conscriptam Marpurgi publicæ examinationi subiicere, dissertationemque Chymiotechnicam vocare volui. Quæ plurimis ita placuit, vt & Iohannes Hartmannus M[edicinae] D[octor] tum temporis Chymiatriæ Professor publicus, postea in aula Cassellana Collega meus multis nominibus posteritati commendandus p[iae] m[emoriae] disputationibus illis, quas nonnul- [sig. A5r] li docti viri pro summis in medicina honoribus assequendis publicè examinandas conscripserant, ipsisque typis mandari curauerant, annumerare haud dubitaret: Martinus vero Rulandus filius chymico suo Lexico definitiones meas inserere, & pro suis venditare non erubuerit. Vnde à peregrinationibus meis rediens, partum meum ab eiusmodi iniuriis vindicaturus, dictam meam dissertationem, annus iam agitur vigesimus primus, reuidere, multisque chymiatricis experimentis adaugere, additis Manuductione seu Claue in Paracelsi scripta, & de lapide Philosophico Discursu, in lucem denuo mittere volui, vbi simul Antidotarium meum pestilentiale, & Vrocriterium, ante triennium Marpurgi impressum, producere statui, vt nimirum eorundem vsu plures, [sig. A5v] Reipubl[icae] eo satius prodesse queant. Nam de studiis bene merendi ratio non est exigua, si quis aliquid ipse scripserit luce dignum, & alios, vt idem faciant, impulerit. Quæ duæ res tanti ponderis sunt, vt qui earundem alterutram commodè fecerit, ei à studiosis omnibus gratiæ sint agendæ. Hoc ipsum ego abundè consequutus esse mihi videor, quando Doctoribus & studiosis isti mei labores ita arriserunt, vt omnia etiam exemplaria tali modo distracta sint, vt ne vnius quidem eorundem copia cuipiam fieri queat: vnde à plurimis, reique medicæ peritis viris sæpius cohortatus sum, vt scripta mea limâ emendare, & auctiora in commodum publicum luci committere vellem. Etsi vero inter tot meas occupationes primùm hanc illis opellam recusandam potius, [sig. A6r] quàm nauandam duxi, tamen & Typographi frequentioribus literis tandem motus, non potui eorum petitioni locum non dare.
Limatiorem itaque & auctiorem istum Solem è puteo emergentem, cum Antidotario pestilentiali atque Vrocriterio prælo denuo committere, aureumque quempiam, à scopo nostro haud alienum, tractatum adscribere nullus dubitaui, iis vt Chymiæ studiosi ex sententia vti frui queant.
Vt autem pictorum tabulæ certo loco positæ delectant, eædemque minus commodo lumine constitutæ, non item eorum, qui spectant, oculos tenere solent: ita actiones nostræ, mirum est, quantum dignorum Mæcenatum, & defensorum validorum dignitate commendentur, vt interdum etiam plus in iis, [A6v] quàm in reapse positum esse videantur. Quod cum semper iudicassem, non sum veritus, quin Tuæ Amplitudini hoc ipsum, quod modo à me proficiscitur, futurum sit officium vel iucundissimum. Nam etsi Tuæ Amplitudini grauissimorum negotiorum moles incumbit maxima, quam summa cum laude & omnium penè hominum admiratione sustinet, tamen in illis ipsis occupationibus ita eandem literarum tractatio delectat, vt & illa, quæ alii scripserunt, cum summa voluptate legere non dedignetur. Quare non fuit abs re, quod ego hosce meos partus mendis quibusdam deformatos, nunc correctione expolitos, & egregiis quibusdam medicamentis auctos, Tuæ Amplitudinis nomini dicatos emittere animum induit, vt ea, quæ de chymi- [sig. A7r] ca tractatione traduntur, harum rerum studiosissimi titulo cohonestarentur. Inscripsi autem Tuæ Amplitudini eò libentius, quod cum illa à multis annis mihi & summa iam laudandæ humanitatis officia tribuisset, & ea esset, quæ maiora etiam tribuere posset, verebar, nisi aliquid, præsertim vbi daretur occasio, retribuerem, ne alterutrius maxime insignium vitiorum infamiam incurrerem, vt vel eorum, quæ ab Amplitudine Tua accepissem, minus meminissem, quod à consuetudine naturaque mea alienissimum; vel ea, quæ sperari possent, negligerem: quod quia superbi esset, abest non modo à fortuna mea, sed & à voluntate plurimum. Accipe igitur, vir amplissime, eo, quo dabantur animo, & auctoritate [sig. A7v] tua contra maleuolos chymiatriæ osores acerrimè defende. Quod si feceris, à Tua Amplitudine consequar, vt nostrum studium multis probetur; & meos labores haud exiguo compensatos fructu existimabo. Valeat Tua Amplitudo in multos annos cum Nobilissima sua familia incolumis, salua & florens. Cassellis pridiè calendas Maias Anni à generis humani redemptione M.DC.XXXIV.
Nobiliß[imi] Tuæ Amplitud[inis] addictissimus
Iohannes Rhenanus.