Text.BP190.E5v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 74] B. G. Penotvs Londrada a Portv Sanctæ Mariae, Aqvitanvs, Salvtem.

Hæc quatuor particularia (candide lector) tibi patefacere & communicare placuit, quæ si prima fronte operi & practicæ tuæ non respondebunt, tuæ ignorantiæ & errori memento esse imputandum, leuis enim error totum opus destruit, qui ex lectione librorum philosophicorum tibi venit corrigendus. Multum enim diúque philosophorum dicta sunt scrutanda, examinanda, masticanda, antequam occultum sensum elicias. Si igitur in legendis philosophorum libris deses extiteris, in rebus parandis promptus esse non poteris. Quamobrem non licuit mihi ex philosophicarum legum autoritate, omnia palàm de verbo ad verbum interpretari. Relinquendum est aliquid ingeniis industriis, in quo se exerceant meditando & inuestigando. Attamen si gratitudinis debitæ non ob- [p. 75] litus fueris, tibi hæc omnia patefient, & innotescent in meo Galliæ portu, vbi plurimæ operationes, hactenuspaucis cognitæ, fideliter depingentur. Interea verò horum particularium inuentor non sum, quædam ex dono, quædam ex auri præmiis & muneribus ad me peruenerunt. Tibi verò gratis hæc largior, quibus fruere rectè. Vale.