Text.Anthony.1610-01.!3r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. ¶3r] Iacobo D[ei] G[ratiae] Magnæ Britanniæ, Franciae, & Hyberniæ Regi, pio, prudenti, & semper Augusto.

Hominum studia in temporum revolutionibus miras subiere mutationes. Medicina ipsa aliquandò sincetiùs, quandoque remissius fuit tractata, vt annales ferunt. Tempore suo Hippocrates Artem hanc negligentiâ mutilam reperit: quam ille in ordinem redegit, restauravitq́ue restitutam, rursus inquinarunt posteriores. Ita sensim sine sensu pristinæ Philosophiæ splendor omnis evanuit. Singulis tamen semper in ætatibus singuli sunt reperti, quos in abdita Naturæ intromisit Deus pulsantes acriter: videlicet, veri diligentissimâ inquisitione, perseverantiâ in incæpto, & oratione piâ. Hæc sunt illa media quibus nituntur Philosophi, & multi his medijs assueti, ab exiguis [sig. ¶3v] principijs ad summa pervenerunt. Idem & nobis censeo faciendum qui humanæ saluti invigilamus, vt intueamur Naturam in intimis suis visceribus. Tum demum apparebit, quàm mirificè creatæ res maiestatem Creatoris nobis explicent. Liceat iam mihi (Serenissime Rex) in Medicinis exercitato, pro tenuitate meâ, illa de Medicina coram Celsitudine vestra palam effari, quæ ex proprijs lucubrationibus petita, in publicum patriæ meæ emolumentum permagni interesse confido. Sis mihi etiam propitius (ô Rex) vt sub tuæ Maiestatis tutela ac patrocinio, pauca hæc exire, atque in vulgus emanare liceat. Hæc in recessu maioira fortasse apparebunt, quàm primâ fronte promittunt. Sed qualia aut quanta sint, quoties cupieris in viva practica demonstrare paratus sum. Veram ideô illam, atque antiquissimam Hermeticam Medicinam diu sepultam tenebris, iamq́ue emergentem, pro Regio tuo munere ac multiplici doctrina subleves: vt omnibus patris patriæ muneribus perfunctus, vitam longam fœlicemq́ue ducas, & perennem gloriam pro benemeritis erga bonas artes posteris relinquas.

Ne iaceat sine patrocinio virtus.