Postface, no date (1608), Anonymous (Israel Harvet) to Jacob Alstein (BP.Harvet.1610-01)

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 12:37, 13 July 2023 by Jp1428790 (talk | contribs)
Author: Anonymous [Israel Harvet]
Recipient: Jacob Alstein
Type: Postface
Date: no date [1608]
Pages: 5
Language: Latin
Quote as: https://www.theatrum-paracelsicum.com/index.php?curid=2772
Editor: Edited by Julian Paulus
Source:
Hermetis Trismegisti tractatus vere aureus, ed. Dominicus Gnosius, Leipzig: Valentin Am Ende for Thomas Schürer 1610, p. 272 [273]–276 [277] [BP.Harvet.1610-01]
Translation: Raw translation see below
Back to Paratexts
Back to Texts by Israel Harvet

[p. 272 [273]] Conclusio totius tractatus.

Hæc sunt, vir Nobilissime ac magnifice, fautor & Mecœnas observande, quæ de septem hujus tractatus capitulis, in tui gratiam commentari visum fuit. Utinam quid in me esset, quo grati erga te animi significationem quantulamcunque ponere possem: me haberes utique ad omnia paratissimum. In Galliam enim quoties te advenisse audiebam, toties summo perfusus gaudio ac lætitiâ, mihi unicè gratulabar. Ut enim de cæteris tuis meritis jam nihil dicam, quibus me multis tibi modis obstrinxisti: ex solâ tuâ conversatione & colloquio quitidiano, à quo me discendi avidum non tantùm non repellebas, sed amicè potiùs invitabas, & humanissimè insuper rogabas, in cursu meo Philosophico tantum hausi utilitatis, ut cum Alexandro Magno verè mihi nunc liceat dicere: vivendi me principium à patre, benè vivendi autem à te accepisse: ita ut generatus quidem à parentib[us] nunc verò per te ab Eliano quodam vel divino potiùs spiritu regeneratus planè videar. Hanc autem laudem quamvis tibi imprimis tribuam, nolo tamen inficiari, me quoque aliorum plurium adhûc virorum doctissimorum colloquijs interfuisse, tam in Gallijs, quàm in Germaniâ, quæ ubertate quidem & fertilitate maximorum & præstantissimorum ingeniorum, alias regiones in [p. 273 [274]] abstrusis ejusmodi artibus indagandis quodammodò langvidam, ne dicam pigram, & omnino torpescentem, longo post se intervallo relinquit, optandum sanè esset, ut alij, honestâ quâdam æmulatione perciti, hac in parte Germanorum industriam & solertiam summam imitarentur. Non enim honori & laudi tantùm, sed maximo quoque emolumento id futurum esset communi patriæ. Cum igitur, ut dixi, tibi imprimis acceptum feram omnem studiorum meorum frùctum; equum esse duxi, tibi eorundem quoque primitias, pro debitâ gratiarum actione consecratas atque dicatas offerre. Quicquid autem hoc tandem sit, rogoo ne patiaris in alienas incidere manus: antequam pro tuo, quo polles, ingenij acumine, & solidâ rerum experientiâ probè examinaveris, & limis tuis politissimis & exquisitissimis, splendidius & magis exornatum reddideris. Sin verò accidat, ut ad aliorum quoque manus perveniat, & aliquis existimet, non omninò sibi satisfactum in quibusdam vocabulis obscurioribus, barbaris, & exoticis explicandis: velim ne tàm severo id judicio malè vertat: sed culpam potiùs transferat in eum, qui scriptum hoc, ex nativo sermone, non latinius puriusvè traduxerit. Interim tamen operam pro ingenij nostrâ tenuitate sedulam navimus, ut Philosophiæ studiosis, veritatis fontem, si non in minutissimis syllabarum & dictionum apicibus, tamen in generali totius operis [p. 274 [275]] explicatione, satis apertè commonstraremus. Sin verò quis diluicdiorem rei demonstrationem postulat, iniquum hoc Philosophis videbitur postulatum. Secretissima enim est nostra scientia, nec nisi secretorum initiatis & Philosophiæ mystis propriè convenit. Ex his si unus fuerit per electionem divinæ providentiæ vocatus, nihil ampliùs morabitur qualescunq́ue locutiones, quantumvis maximè ambiguas & obscuras: sed in medijs his fallaciarum tenebris, illucescens solum veritatis lumen observabit, quo duce omnia ipsi succedent in bonum & exoptatum eventum. Viam ad hoc lumen unica parat pietas. Finge te tanquum ferrum, cupidum esse, per attractionem magnetis alicuius divini, in profundam hujus secretissimi mysterij scientiam descendendi: sed viam præ vitiorum multitudine, quæ tanquam corpus densum, inter Deum, verum piorum magnetem, & te, interponuntur, occlusam esse. Quid hinc aliud agendum censes, nisi ut vitiosum peccatorum corpus tollas, quo sublato radij hujus divini magnetis, statim te splendidissimo collustrabunt fulgore, mentemq́ue tuam nebulosam ab omnibus obscuritatibus, & errorum tenebris penitùs vnidicabunt. Ego enim, inquit Christus, Salvator noster, lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ambula igitur in luce, dum lucem habes, ut filius lucis sis, nec te tenebræ comprehendant. Joan[nis] 12. Credere [p. 275 [276]] autem in Christum, non est tantùm ore fateri, Credo: quod potiùs temeraria quædam confidentia, quàm vera fides appellari meretur. Nisi enim cor simul cum ore, & opera cum confessione conspirent, fides hæc mortua & instar lucernæ, cujus lumen extinctum, inutilis & vana habetur. Quemadmodum enim è diametro inter se pugnant, lucere, & non lucere, sive lux & tenebræ ita fides vera distat ab orali sine operibus. Ex quibus differentia spectatur maxima inter Chymiæ studiosis veros & spurios. qui enim ambulant in veritate, veritatem consequuntur: qui verò luce hac relictâ, externam tantùm splendoris vmbram sectantur, ad veritatis lumen nunquam perveniunt. Quoniam igitur maximam hominum partem videmus, umbrâ potius, quàm rei essentiâ delectari, hoc est, delicijs hujus mundi caducis plures esse deditos, quàm perio pietatis studio: non mirum est, quin maxima sit raritas eorum, qui voti sui compotes fiant. Multi enim sunt vocati: pauci verò electi. Et sicut terra magnam copiam luti suppeditat, unde sit fictile: parvum autem pulverem, unde aurum sit: sic etiam est conditio præsentis seculi. Multi enim creati sunt: pauci autem salvabuntur. Esdra 4. cap[ut] 8. Quamobrem sicuti ab initio hujus tractatus exemplum Hermetis, hujus disciplinæ studiosis imitandum proposuimus: ita nunc in fine idem propositum alterius Philosophi, nempe Alani testimonio [p. 276 [277]] confirmatum volumus: qui in libelli sui, de lapide Philosophico, principio, ita artis alloquitur discipulos: Ad Deum, inquit, mi fili, & cor, & mentem convertito, quàm ad artem magis: ipsa enim donum Dei summum est, cuiTemplate:EditLitue beneplacitum fuerit, eam largitur. Deum igitur ex toto corde totaq́ue anima tua diligito[c1], atque in eo solo & spe & fiduciam omnem locato, sic procul omni dubio hac arte nobilissimâ cum gaudio perfruêre.

Deo Soli Gloria.


Apparatus

Corrections

  1. diligito] corrected from: diltigo


English Raw Translation

Generated by ChatGPT-4 on 13 July 2023. Attention: This translation is a machine translation by artificial intelligence. The translation has not been checked and should not be cited without additional human verification.