Goropius 1569 Origines

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 17:51, 29 April 2022 by JP (talk | contribs)
Joannes Goropius Becanus,
Origines Antwerpianae
1569


Text

[p. 212]


Malo tamen admittere, singulari aliqua mistionis firmitate tantum homini tempus contingere posse, quàm Theophrasto Paracelso credere , qui pollicetur se consecuturum, vt medicamentis suis hominem, communi conditione natum ad plura secula deducat, cùm ipse hic, tam vasti hiatus promissor, ad quadragesimum octauum annum non peruenerit. Sed adferunt discipuli excusationem non minùs, quàm ipsa est pollicitatio, absurdam. Aiunt Paracelso tantum scientiarum in illa aetate contigisse, vt frustra putaret se longiùs victurum, cùm omnis illa

[p. 213]


aetas perdi videretur, in qua nihil amplius posset addisci. O stolidos & insanos homines, ô caecas mentes! Adeóne barbarus ille omnem humani ingenij cultum absoluerat, vt nihil amplius in eo desideraretur? Sed missum faciam hoc omnios perfectionis exemplar, & cum eo etiam omnem vitae longitudinem, quae primis illis hominibus contigit. Siue enim primo quodam iure, siue temperamento, & ratione victus tantam aetatem sint consecuti, nego tamen hominum vitam contuna successione fieri minorem. [...]

Bibliography

Goropius Becanus, Joannes (1518-1572): Origines Antwerpianae, Antwerpen: Christoph Plantin, 1569.
  — USTC 401427.
  — View at Google Books here or here or here