Goropius 1569 Origines
Joannes Goropius Becanus,
Origines Antwerpianae 1569 |
Text
[p. 212] Malo tamen admittere, singulari aliqua mistionis firmitate tantum homini tempus contingere posse, quàm Theophrasto Paracelso credere , qui pollicetur se consecuturum, vt medicamentis suis hominem, communi conditione natum ad plura secula deducat, cùm ipse hic, tam vasti hiatus promissor, ad quadragesimum octauum annum non peruenerit. Sed adferunt discipuli excusationem non minùs, quàm ipsa est pollicitatio, absurdam. Aiunt Paracelso tantum scientiarum in illa aetate contigisse, vt frustra putaret se longiùs victurum, cùm omnis illa [p. 213] aetas perdi videretur, in qua nihil amplius posset addisci. O stolidos & insanos homines, ô caecas mentes! Adeóne barbarus ille omnem humani ingenij cultum absoluerat, vt nihil amplius in eo desideraretur? Sed missum faciam hoc omnios perfectionis exemplar, & cum eo etiam omnem vitae longitudinem, quae primis illis hominibus contigit. Siue enim primo quodam iure, siue temperamento, & ratione victus tantam aetatem sint consecuti, nego tamen hominum vitam contuna successione fieri minorem. [...]
Bibliography
English Raw Translation
Generated by ChatGPT on 28 February 2023. Attention: This translation is a machine translation by artificial intelligence. The translation has not been checked and should not be cited without additional human verification.