Gohory 1567 Compendium

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 16:06, 27 March 2022 by JP (talk | contribs) (Created page with "This is part of Texts on Paracelsus = Text = <div id="3">[p. 3]</div> <div align="center"> '''Leo Suavius nobili viro Renato Peroto Cenomanensi, S.''' </div> Libros scholiorum in Paracelsum de Vita longa, tanquam liberos nuper ex me natos, cuius potiùs fideo commiterem, quàm tuae? qui, quo iure mei sunt, tui sunt quoque mancipio & nexu, amice suauissime, quùm sint amicorum omnia communia: qua ratione autem Philosophiâ sunt imbuti, tibi Philosophiae studiosiss...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)

This is part of Texts on Paracelsus

Text

[p. 3]

Leo Suavius nobili viro Renato Peroto Cenomanensi, S.

Libros scholiorum in Paracelsum de Vita longa, tanquam liberos nuper ex me natos, cuius potiùs fideo commiterem, quàm tuae? qui, quo iure mei sunt, tui sunt quoque mancipio & nexu, amice suauissime, quùm sint amicorum omnia communia: qua ratione autem Philosophiâ sunt imbuti, tibi Philosophiae studiosissimo rectè dicantur, vt eorum velut initiationis arbiter eligaris.

 Ambitiosis scriptoribus aetatis nostrae fastuosas Principibus consecrationes relinquamus, quibus tanquam aedium suarum frontispicia exornent: nos qui otio literarum delectati iam-dudum ab eorum comitatu recessimus, magis decet ad eos nostra de-


[p. 4]

ferre, qui virtute praediti sunt, quàm inanem glorialam ex superba dicatione captare.

 Sunt plaerique omnis doctrinae expertes: qua fronte speras munus excepturos, quod quidem quid sit prorsus ignorant? quorsum offers margaritas sui, quae granum hordei Cleopatrae vnioni anteferret? Me miserum, qui tot infoelices noctes iis decorandis consumpsi: quos licet scientiarum imperitos agnoscerem, considebam tamen virtutem, quae sibi deesset, quam in aliis cernerent, veneratum iri. Ista verò tractatio rerum tam abstrusarum, ad quam perpauci hodiè animum conuertunt, maximè, ab iis aliena est, qui pervulgatas artes non sunt cognitione consecuti: te, Perote, digna est, cui quùm liceat per fortunas & opes in luxu & deliciis vitam transigere, nihil tamen habes optimarum quarumque rerum scientia charius, nihil antiquius. De hoc autem scriptore vt dicam quod sentio, nostro saeculo grauiorem Medicum, subtiliorem Philosophum vidi neminem. At quum pergratum tibi illum esse perspicerem, & tuo iudicio optimi cuiusque studium metirer: statui paucis obscuriores eius locos explicare: nunc


[p. 5]

scholiis, nunc paraphrasi, nonnunquam argumentis, quandoque nuda vocabulorum eius nouorum interpretatione. Nam diligentes homines, rereumq́ue reconditarum studiosi (quibus solis opus hoc cuditur) ex vno, vt Poëta dicit, discent omnia, & quod lumen in vnum locum inferetur, ad alia quoque eâdem caligine circumsepta transmittetur. Quod ad librorum Paracelsi copiam attinet, audio à Germanis propè trecentos recenseri. Ô foecunditas ingenii! Quod ad operam eius medicam & chirurgicam, praeter quotidianarum aegritudinum curationes, Nurembergae specimen praestantissimae artis edere voluisse: oblatus è publico leprosos duodecim in pristiniam valetudinem restituisse: rem quidem multorum fide maiorem, iis tamen non incredibilem factu, qui considerant rara & inaudita illius remedia ex flore Cheiri & Anthos, arcano corallino, de essentia auri, mysterio Antimonii, & quamplurimis huius generis, medicis vulgaribus ne nomine quidem adhuc notis. Quòd si Regibus nsotris artes gratae essent, eas enim (vt ait Cicero) alit honor, omnésque ad studia accendimur gloriâ: quemadmodum


[p. 6]

Francisco magno Regi fuere, nec natura effoeta est, nec regio nostra adeò sterilis ingeniorum, quin spes esset rerum maximarum atque vitilissimarum (quas prisci Magi & Poëtae tantis involucris texerant) cognitionem nostris quoque temporibus, & veritatem tanquàm è puteo Democriti erutam iri. Iuterea ego, vt tute scis, post longas peregrinationes scientiae ergô susceptas, Philosophi illius exemplo consumptis opibus, in hortis tandem suburbanis ciuitatis meae totus in rerum naturae pulcherrimarum contemplatione conquiesco, quemadmodum & Iapix Virgilianus, quiquidem

Scire potestates herbarum vsúmque medendi
Maluit, & mutas agitare inglorius artes

vel Menetes, cui

Ars fuerat, paupérque domus, nec nota potentum
Munera, conductáque herbas tellure serebat.

Nam quum fortasse habuissem aliqua ab ingenio fortunaq́ue adiumenta rerum gerendarum, conditionis tamen humanae memor, me à Principum consectatione & obsequio libenter abdicaui. Vale. Lutetiae VIII. Idus Sext. Anno M. LXVI.


[p. 7]

Praefatio Leonis Suavii de autoris vita et operibus.

Theophrastus Paracelsus ab Hohenheim in compluribus librorum inscriptionibus Eremita nuncupatur, nécnon ab Erasmo Roterodamo, in epistola ad eum conscripta, quamquidem testem singularis illius doctrinae hîc inserendam iudicaui. A quibusdam, vt Adamo à Bodenstein, dicitur Philosophiae & vtriusque Medicinae Doctor fuisse, vt chirurgiam hoc nomine comprehendant: quae magno publico malo hodiè separantur & distinguuntur. Extat in Medicos liber eius Labyrinthus Medicorum errantium. Extat in Chirurgos liber de Imposturis eorum, sed lingua tantùm Germanica, quem audio ab homine Germano iam in Latinam conuerti: à cuius manibus habui prognosticon eiusdem xxiiii. annorum, sub aenigmatibus quibusdam graues aerumnas vniuersae


[p. 8]

[p. 9]

[p. 1ß]

[p. 11]

[p. 12]

[p. 13]

[p. 14]

[p. 15]

[p. 16]

[p. 17]

[p. 18]

[p. 19]

[p. 20]

[p. 21]

[p. 22]

[p. 23]

[p. 24]

[p. 25]

[p. 26]

[p. 27]

[p. 28]