Difference between revisions of "Gohory 1567 Compendium"

From Theatrum Paracelsicum
Line 7: Line 7:
= Text =
= Text =

{{PageFirst|page=3}}
{{PageFirst|page=1}}

{{Heading2|Leo Suavius nobili viro Renato Peroto Cenomanensi, S.}}
{{Heading|level=1|text=THEOPHRASTI
PARACELSI
PHILOSOPHIAE
ET MEDICINAE VTRI-
''VSQVE VNIVERSAE,''
COMPENDIVM,}}

{{Heading|level=2|text=Ex optimis quibusque eius libris:
Cum scholiis in libros IIII. eiusdem
''DE VITAE LONGAE,''
Plenos mysteriorum, parabolarum,
aenigmatum.}}

{{Heading|level=2|text=''Auctore Leone Suauio I. G. P.''}}

{{Heading|level=2|text=VITA PARACELSI
Catalogus operum & librorum.}}

{{Heading|level=3|text=Cum Indice rerum in hoc opere singularium.}}

{{Heading|level=2|text=PARISIIS
In aedibus Rovillii, via Iacobaea,
Sub signo Concordiae.}}

{{Heading|level=3|text=''CVM PRIVILEGIO REGIS''}}

{{PageNext|page=3}}

{{Heading|level=1|text=Leo Suavius nobili viro Renato Peroto Cenomanensi, S.}}

Libros scholiorum in Paracelsum de Vita longa, tanquam liberos nuper ex me natos, cuius potiùs fideo commiterem, quàm tuae? qui, quo iure mei sunt, tui sunt quoque mancipio & nexu, amice suauissime, quùm sint amicorum omnia communia: qua ratione autem Philosophiâ sunt imbuti, tibi Philosophiae studiosissimo rectè dicantur, vt eorum velut initiationis arbiter eligaris.
Libros scholiorum in Paracelsum de Vita longa, tanquam liberos nuper ex me natos, cuius potiùs fideo commiterem, quàm tuae? qui, quo iure mei sunt, tui sunt quoque mancipio & nexu, amice suauissime, quùm sint amicorum omnia communia: qua ratione autem Philosophiâ sunt imbuti, tibi Philosophiae studiosissimo rectè dicantur, vt eorum velut initiationis arbiter eligaris.
Line 41: Line 58:
{{PageNext|page=7}}
{{PageNext|page=7}}

{{Heading2|PRAEFATIO
''LEONIS SVAVII''
DE AUTORIS VITA
''ET OPERIBUS.''}}
{{Heading|level=1|text=Praefatio Leonis Suavii de autoris vita et operibus.}}

Theophrastus Paracelsus ab Hohenheim in compluribus librorum inscriptionibus Eremita nuncupatur, nécnon ab Erasmo Roterodamo, in epistola ad eum conscripta, quamquidem testem singularis illius doctrinae hîc inserendam iudicaui. A quibusdam, vt Adamo à Bodenstein, dicitur Philosophiae & vtriusque Medicinae Doctor fuisse, vt chirurgiam hoc nomine comprehendant: quae magno publico malo hodiè separantur & distinguuntur. Extat in Medicos liber eius Labyrinthus Medicorum errantium. Extat in Chirurgos liber de Imposturis eorum, sed lingua tantùm Germanica, quem audio ab homine Germano iam in Latinam conuerti: à cuius manibus habui prognosticon eiusdem xxiiii. annorum, sub aenigmatibus quibusdam graues aerumnas vniuersae
Theophrastus Paracelsus ab Hohenheim in compluribus librorum inscriptionibus Eremita nuncupatur, nécnon ab Erasmo Roterodamo, in epistola ad eum conscripta, quamquidem testem singularis illius doctrinae hîc inserendam iudicaui. A quibusdam, vt Adamo à Bodenstein, dicitur Philosophiae & vtriusque Medicinae Doctor fuisse, vt chirurgiam hoc nomine comprehendant: quae magno publico malo hodiè separantur & distinguuntur. Extat in Medicos liber eius Labyrinthus Medicorum errantium. Extat in Chirurgos liber de Imposturis eorum, sed lingua tantùm Germanica, quem audio ab homine Germano iam in Latinam conuerti: à cuius manibus habui prognosticon eiusdem xxiiii. annorum, sub aenigmatibus quibusdam graues aerumnas vniuersae
Line 128: Line 145:
{{PageNext|page=17}}
{{PageNext|page=17}}

''EPITAPHIVM''

{{Heading|level=1|text=Epitaphium D. Theophrasti Paracelsi, quod Salisburgae in Nosocomio apud S. Sebastianum, ad templi murum erectum spectatur lapidi insculptum.}}

''D. THEOPHRASTI''

''PARACELSI, QVOD SALISBVRGAE''

''in Nosocomio apud S. Sebastianum,''

''ad templi murum erectum''

''spectatur lapidi in-''

''sculptum.''

CONDITVR HIC PHILIPPVS THEOPHRASTVS, INSIGNIS MEDICINAE DOCTOR: QVI DIRA ILLA VVLNEA, LEPRAM, PODAGRAM, HYDROPISIM, ALIAQVE INSANABILIA CORPORIS CONTAGIA MIRIFICA ARTE SVSTVLIT: AC BONA SVA IN PAVPERES DISTRIBVENDA COLLOCANDAQVE ORDINAVIT. ANNO M. D. XLI. DIE XXIIII. SEPTEMB. VITAM CVM MORTE COMMVTAVIT.
CONDITVR HIC PHILIPPVS THEOPHRASTVS, INSIGNIS MEDICINAE DOCTOR: QVI DIRA ILLA VVLNEA, LEPRAM, PODAGRAM, HYDROPISIM, ALIAQVE INSANABILIA CORPORIS CONTAGIA MIRIFICA ARTE SVSTVLIT: AC BONA SVA IN PAVPERES DISTRIBVENDA COLLOCANDAQVE ORDINAVIT. ANNO M. D. XLI. DIE XXIIII. SEPTEMB. VITAM CVM MORTE COMMVTAVIT.
Line 142: Line 153:
{{PageNext|page=18}}
{{PageNext|page=18}}

''VALENTII''

{{Heading|level=1|text=Valentii Antrapassi Silerani, Praefatio in opus Paramyricum, continens opera innumerabilia Paracelsi.}}

''ANTRAPRASSI SILERANI,''

''Praefatio in opus Paramyricum,''

''continens opera innumerabilia''

PARACELSI.

Line 158: Line 165:
{{PageNext|page=22}}
{{PageNext|page=22}}

CATALOGUS EORVM

{{Heading|level=1|text=Catalogus eorum quae hoc opere continentur.}}

quae hoc opere continentur.

''COMPENDIVM Philosophiae''

''et Medicinae Vniuersae Ph. Theophrasti Paracelsi''

''Leone Suauio I. G. P. autore.''

''Ph. Theoph. Paracelsi libri IIII. De Vita longa.''
{{ParaCenter|COMPENDIVM Philosophiae et Medicinae Vniuersae Ph. Theophrasti Paracelsi Leone Suauio I. G. P. autore.}}

''Primus continet in genere tractationem de Vita longa.''
Ph. Theoph. Paracelsi libri IIII. De Vita longa.

''Secundus, enumerat singularem medendi rationem, ad vitam sanam à morbis recuperandam, integrámque conservandam.''
Primus continet in genere tractationem de Vita longa.

''Tertius, vtitur essentiis quintis, et absoluit arcanum Elixiricum, ad vsum eiusdem sanae vitae.''
Secundus, enumerat singularem medendi rationem, ad vitam sanam à morbis recuperandam, integrámque conservandam.

''Quartus, fundamentis iactis lib. I. Vitae longae, supremam manum imponit .i. ei vitae, quae praeter naturam existit.''
Tertius, vtitur essentiis quintis, et absoluit arcanum Elixiricum, ad vsum eiusdem sanae vitae.

Quartus, fundamentis iactis lib. I. Vitae longae, supremam manum imponit .i. ei vitae, quae praeter naturam existit.

::: Vnà cum eiusdem Paracelsi effigie ad viuum, vt ipse curauit, expressa.
{{ParaCenter|Vnà cum eiusdem Paracelsi effigie ad viuum, vt ipse curauit, expressa.}}

{{PageNext|page=81}}
{{PageNext|page=81}}

Revision as of 11:43, 17 May 2022

Leo Suavius [Jacques Gohory],
Theophrasti Paracelsi philosophiae et medicinae utriusque universae, compendium
1567

Text

[p. 1]

THEOPHRASTI
PARACELSI
PHILOSOPHIAE
ET MEDICINAE VTRI-
VSQVE VNIVERSAE,
COMPENDIVM,

Ex optimis quibusque eius libris:
Cum scholiis in libros IIII. eiusdem
DE VITAE LONGAE,
Plenos mysteriorum, parabolarum,
aenigmatum.

Auctore Leone Suauio I. G. P.

VITA PARACELSI
Catalogus operum & librorum.

Cum Indice rerum in hoc opere singularium.

PARISIIS
In aedibus Rovillii, via Iacobaea,
Sub signo Concordiae.

CVM PRIVILEGIO REGIS

[p. 3]

Leo Suavius nobili viro Renato Peroto Cenomanensi, S.

Libros scholiorum in Paracelsum de Vita longa, tanquam liberos nuper ex me natos, cuius potiùs fideo commiterem, quàm tuae? qui, quo iure mei sunt, tui sunt quoque mancipio & nexu, amice suauissime, quùm sint amicorum omnia communia: qua ratione autem Philosophiâ sunt imbuti, tibi Philosophiae studiosissimo rectè dicantur, vt eorum velut initiationis arbiter eligaris.

Ambitiosis scriptoribus aetatis nostrae fastuosas Principibus consecrationes relinquamus, quibus tanquam aedium suarum frontispicia exornent: nos qui otio literarum delectati iam-dudum ab eorum comitatu recessimus, magis decet ad eos nostra de-

[p. 4]

ferre, qui virtute praediti sunt, quàm inanem glorialam ex superba dicatione captare.

Sunt plaerique omnis doctrinae expertes: qua fronte speras munus excepturos, quod quidem quid sit prorsus ignorant? quorsum offers margaritas sui, quae granum hordei Cleopatrae vnioni anteferret? Me miserum, qui tot infoelices noctes iis decorandis consumpsi: quos licet scientiarum imperitos agnoscerem, considebam tamen virtutem, quae sibi deesset, quam in aliis cernerent, veneratum iri. Ista verò tractatio rerum tam abstrusarum, ad quam perpauci hodiè animum conuertunt, maximè, ab iis aliena est, qui pervulgatas artes non sunt cognitione consecuti: te, Perote, digna est, cui quùm liceat per fortunas & opes in luxu & deliciis vitam transigere, nihil tamen habes optimarum quarumque rerum scientia charius, nihil antiquius. De hoc autem scriptore vt dicam quod sentio, nostro saeculo grauiorem Medicum, subtiliorem Philosophum vidi neminem. At quum pergratum tibi illum esse perspicerem, & tuo iudicio optimi cuiusque studium metirer: statui paucis obscuriores eius locos explicare: nunc

[p. 5]

scholiis, nunc paraphrasi, nonnunquam argumentis, quandoque nuda vocabulorum eius nouorum interpretatione. Nam diligentes homines, rereumq́ue reconditarum studiosi (quibus solis opus hoc cuditur) ex vno, vt Poëta dicit, discent omnia, & quod lumen in vnum locum inferetur, ad alia quoque eâdem caligine circumsepta transmittetur. Quod ad librorum Paracelsi copiam attinet, audio à Germanis propè trecentos recenseri. Ô foecunditas ingenii! Quod ad operam eius medicam & chirurgicam, praeter quotidianarum aegritudinum curationes, Nurembergae specimen praestantissimae artis edere voluisse: oblatus è publico leprosos duodecim in pristiniam valetudinem restituisse: rem quidem multorum fide maiorem, iis tamen non incredibilem factu, qui considerant rara & inaudita illius remedia ex flore Cheiri & Anthos, arcano corallino, de essentia auri, mysterio Antimonii, & quamplurimis huius generis, medicis vulgaribus ne nomine quidem adhuc notis. Quòd si Regibus nsotris artes gratae essent, eas enim (vt ait Cicero) alit honor, omnésque ad studia accendimur gloriâ: quemadmodum

[p. 6]

Francisco magno Regi fuere, nec natura effoeta est, nec regio nostra adeò sterilis ingeniorum, quin spes esset rerum maximarum atque vitilissimarum (quas prisci Magi & Poëtae tantis involucris texerant) cognitionem nostris quoque temporibus, & veritatem tanquàm è puteo Democriti erutam iri. Iuterea ego, vt tute scis, post longas peregrinationes scientiae ergô susceptas, Philosophi illius exemplo consumptis opibus, in hortis tandem suburbanis ciuitatis meae totus in rerum naturae pulcherrimarum contemplatione conquiesco, quemadmodum & Iapix Virgilianus, quiquidem

Scire potestates herbarum vsúmque medendi
Maluit, & mutas agitare inglorius artes

vel Menetes, cui

Ars fuerat, paupérque domus, nec nota potentum
Munera, conductáque herbas tellure serebat.

Nam quum fortasse habuissem aliqua ab ingenio fortunaq́ue adiumenta rerum gerendarum, conditionis tamen humanae memor, me à Principum consectatione & obsequio libenter abdicaui. Vale. Lutetiae VIII. Idus Sext. Anno M. LXVI.

[p. 7]

Praefatio Leonis Suavii de autoris vita et operibus.

Theophrastus Paracelsus ab Hohenheim in compluribus librorum inscriptionibus Eremita nuncupatur, nécnon ab Erasmo Roterodamo, in epistola ad eum conscripta, quamquidem testem singularis illius doctrinae hîc inserendam iudicaui. A quibusdam, vt Adamo à Bodenstein, dicitur Philosophiae & vtriusque Medicinae Doctor fuisse, vt chirurgiam hoc nomine comprehendant: quae magno publico malo hodiè separantur & distinguuntur. Extat in Medicos liber eius Labyrinthus Medicorum errantium. Extat in Chirurgos liber de Imposturis eorum, sed lingua tantùm Germanica, quem audio ab homine Germano iam in Latinam conuerti: à cuius manibus habui prognosticon eiusdem xxiiii. annorum, sub aenigmatibus quibusdam graues aerumnas vniuersae

[p. 8]

Europae comminatum. Aliorum eius librorum, quorum notitia ad me peruenerit, Catalogum vobis describam. Fuit is natione Germanus, corpore robusto, at ingenio sagaci Natus sum (inquit ipse) in Einzidlen regionis Heluetiorum. A patre Gulielmo ab Honhenheim fundamenta habui adeptae Philosophiae. Dicitur à quibusdam generosus, in omnique scientiarum genere expertissimus: sed natalium illius splendorem, propter locorum interuallum & regionum discrimen, non agnosco. Edidit in lucem nonnulla eius volumina Adamus ille ab Bodenstein, quae suis praefationibus illustrauit, vt hoc de Vita longa, alius de Gradibus & compositionibus receptorum & naturalium, aliud de Tartaro, quod est editum cum annotationibus ex ore docentis Basileae excerptis. Rectè quidem Adamus, si sese intra praefantis cancellos continuisset, nec Venetiarum nun Principi, postea Dominis Fucharis suam lapidis philosophici cognitionem veram & certam praedicasset: quam nunquàm viri sapientes prae se tulerunt, suis´que scriptis ostentationem huiusmodi damnauerunt. Magna praeditum artis chymicae peritia fuisse, eius monumenta

[p. 9]

satis testificantur, rerum metallicarum traditionibus inspersa, quas ipse nouo verbo Spagyricas appellauit. Verborum enim hac nouitate delectatum se quoque hoc libello de Vita longa palàm affirmat, qua prophanos arceret à lectione, sapientiae autem alumnos alliceret. Quorum maiorem partem ex ipsius interpretatione, ab aliis eius libris petita, hic enucleabo. Nam, vt Augurellus cecinit, in iis artibus occultis:

— — — fari non omnia par est.

Itaque lib. vlt. de grad. scripsit Paracel. noster.

"Atque isthaec quidem sunt magnalia illa, quibus ego haud iniuriâ ex natura glorior, sunt´que horum adhuc etiam plura."

Non tamen vsquam tam aperte vel diuino fauore, vel cuiusdam philosophi reuelatione confessus est (quemadmodum Adamus) se Philosophiae chymicae perfectam cognitionem esse consecutum. Imò verò vir ille doctus, qui in Dialogo Chrysorrhoa Theophrastum collocutorem finxit protaticum, ei talem orationem tribuit:

"Me verò tentasse quicquam priuati mei emolumenti ergô, nemini vsquam potest esse perspectum. Quamuis a Chrysophilo haec
[p. 10]

ad illum Ex his tuis dictis certior factussum te in ipsi absolutae scientiae penetralibus versari. Nónne & tu idem multoties praestitisti? Iam verò id pernegas. Nónne tu deploratissimis morbis tulisti suppetias? quum medicorum scholas nunquam sis ingressus, sed solis illis tuis aethereis qualitatibus & abstractis medicandi facultate omnes Europae medicos anteuertas: illíque palmam iam-dudum tibi porrigant. Tergiuersari ergò illud diuitius sine graui mea offensa non poteris. Cui Theophrastus: Etiam-si haec pro veris agnoscerem, nosti tamen à sapientibus esse dictum: quod occultum esse vis, nemini dixeris. Fateor me quidem tum ex metallorum, tum metallicorum energia atque efficacia, multa ipsius physices auxilio deprehendisse, quorum praxis ad vtilitatem publicam, ipsam´que medendi artem plurimùm confert. Me verò tentasse, &c. quum intelligam id regibus ipsi´que Iasoni fuisse exitio, qui à propria coniuge, fortè quia incautiùs hoc mysterium tractasset, vnà cum liberis funditus euersus, libri autem cum aula regia exusti. Expende iam obsecro, an tale quidpiam homini sapienti optandum sit."
[p. 11]

Hic animaduerte, Adame, & agnosce, eos qui hanc sapientiam sint adepti, eam in sinu continere: cuius ostentatio magnum praebeat inscitiae tuae argumentum. Nam initio illius dialogi inquit Chrysophilus, Sed video obambulantem illîc Theophrastum ab Hohenheim hominem, si quem Germania vnquam tulit, huius artis absolutum artificem. In hanc sententiam Augurellus cecinit,

Sed quis tam fragili munitus rebore pectus
Non queat haec vlli nunquàm reseranda tacere?
Nam quem non prohibet rerum prudentia fari:
Quae sibi continuò, fuerint quum dicta, nocebunt?
Tutus ab insidiis qua se virtute tueri
Posset, qui prae se ferret se condere paruo
Diuitias loculo ingentes? &c.
Thesauros igitur tantos componere si quis
Iam potuit, mirè sub amica silentia seruat.

Iam, vt ad nostrum Paracelsum redeam (quod nomen autor etiam Dialogi suppressit) legit ipse Basileae librum suum de Tartaro, quod exponit, faeces omnes humorum interiorum, à quibus varii morbi emanant: Ibi Frobenium typographum insignem morbo periculosissimo liberauit, de quo gratias agit Erasmus ille virtute & eruditione

[p. 12]

inclitus, opem´que in aduersa valetudiene implorat, cum testificatione luculenta rarae illius nouaeque in medendi arte peritiae. Noua enim posuit artis fundamenta, veteráque diruit ac euertit Hippocratis & Galeni graecorum, Auicennae, Rasis, Mesuésque arabum: maximámque partem remediorum ex officina metallica deprompsit, quemadmodum ex eius scriptis cognosci potest.

REI MEDICAE PERITISSIMO
doctori Theophrasto Eremtiae,
Erasmus Roterodamus
S.

Non est absurdum medico, per quem Deus nobis suppediat salutem corporis, animae perpetuam optare salutem. Demiror vnde me tam penitus noris semel duntaxat visum. AEnigmata tua non ex arte medica, quam nunquam didici, sed ex misero sensu verissima esse agnosco. In regione hepatis iam olim sensi dolores, nec diuinare potui, quis esset mali fons. Renum pinguedines ante complures annos in lotio conspexi. Tertium quid sit, non satis intelligo, tamen videtur esse probabile mihi, id mole-

[p. 13]

stum esse quod vt dixti Hisce diebus aliquot nec medicari vacat, nec aegrotare, nec mori: tot studiorum laboribus obruor. Si quid tamen est, quod citra solutionem corporis mihi possit lenire malum, rogo vt communices. Quòd si distraheris, paucissimis verbis ea, quae plusquàm laconicè notasti, fusius explices, aliáque praescribas remedia, quae dum vacabit queam sumere. Non possum polliceri praemium arti tuae, studióque par, certè gratum animum polliceor: Frobenium ab inferis reuocasti, hoc est dimidium mei, si me quoque restitueris, in singulis vtrumque restitues. Vtinam sit ea fortuna, quae te Basileae remoretur. Haec ex tempore scripta vereor vt possis legere. Bene vale.

Erasmus Roterodamus.
suapte manu.

In hac superscriptione Epistolae deest cognomen Paracelsus, sicut in Dialogo Chrysorrhoas: quod aliquando assumpsit, quum proprium esse Bombast. At hînc vides falsò scriptum à Gesnero, libro Bibliothecae, floruisse eum Basileae, anno M.D. vbi quidem legendo & medicando aliquot menses

[p. 14]

transegit. Iam quod in Adamo sumus criminati, nimis eum clarè suam scientiam ostentare, timeo ne in contrariam reprehensionem Paracelsus noster incidat, qui videtur nimiis tenebris artis suae lumen obruisse. Nos verò quam potuimus lucem tam ex alienis quàm illius scriptis elicere, eam huc intulimus: quamquidem probus lector aequi boníque consulet. Hoc tantùm adiiciemus, ipsius dehoc libello de Vita longa, in suo de gradibus testimonium lib. iii. c. iii. "Qua ratione autem haec in renouatione pristinae iuuentutis fiant, libro de Vita longa, velut peculiaria quaedam mysteria, quae in rerum natura praeter arcana sunt, indicantur."

At in mysteriis scimus semper illud vsurpatum fuisse, procul este prophant. Idcircò audite quae ille ipse in fine lib. de gradibus in hanc rem lectorem admonet: Quamuis haec qualiscunque demonstratio iis, qui se medicorum nomine passim venditant, obscurior fortassis atque ob id etiam lectu inutilis existat, nihil moramur, neque praetereà eos alia dignamur responsione, nisi quòd ob ipsorum imperitiam excusatos nos volumus. Itaque quicquid posthac scripturi sumus, hoc

[p. 15]

qualequale est solis dicamus Philosophiae alumnis: interim tamen rogatos etiam volumus iuniores medicinae candidatos, ne ista scribendi obscuritate commoti, vel terreantur, vel desperent: quin potiùs artes indagare Spagyricas studeant, quibus imbuti, huius scripti nostri rationem atque adeò fundamentum abundè percipient.

Addam superioribus quae summa
cum diligentia reperi.

Petrus hassardus in praefatione libri Chirurgiae maioris attribuit illi libros in Philosophia 136. in medicina 70. in Theologia, Iustitia, Politicis & magia complures. Quorum plerosque iam Adamo à Bodenstein debemus, alios à Ioan. Sculteto Montano propediem speramus. Libri quidem illi Chirurgiae maioris anno praeterito in manus meas inciderant Germanica lingua non à Paracelso scripti, èquibus magnam iam partem vertendam ab hominibus linguae peritis curaueram. Adiiciam Aureolum ipsum dici praenomine in libro de Tartato quem habui cum eius expositionibus è viua voce exceptis. Nuper prorsus alius

[p. 16]

editus est ex tertia autoris recognitione cum defensionibus VII. aduersus medicos. Petrus quidem Hassardus Philippi etiam nomen illi addit Charte de noua methodo medendi mihi eadem videtur cum eo libello, quem Iaonnes Vvierus lib. de Praestigiis Daemonum damnat, sub titulo libri Paragrammon, iure quodam verbi potiùs medicae professionis, qumquidem Paracelsus inuento principiorum nouorum conatus est funditus euertere: vnde magnas sibi à medicis suae regionis aetatisque contentiones excitauit, quos passim in omnibus libris suis vehementi stylo perstringit: Sed praecipuè testimonio est libellus VII. defensionum, à quo responsum aduersus Vvierum petere licebit. In libro Labyrinthi latino eius effigies expressa An. aetatis 45. staturam ostendit proceram, faciem grauem, cum fronte ampla, sincipite caluo, mediocri capillo: circum quam erat inscriptio ei familiaris, quámque frequenter solebat vsurpare.

Alterius non sit qui suus esse potest.

In lib. de Tartaro germanico, & aliis quibusdam, eius hoc epitaphium reperitur.

[p. 17]

Epitaphium D. Theophrasti Paracelsi, quod Salisburgae in Nosocomio apud S. Sebastianum, ad templi murum erectum spectatur lapidi insculptum.

CONDITVR HIC PHILIPPVS THEOPHRASTVS, INSIGNIS MEDICINAE DOCTOR: QVI DIRA ILLA VVLNEA, LEPRAM, PODAGRAM, HYDROPISIM, ALIAQVE INSANABILIA CORPORIS CONTAGIA MIRIFICA ARTE SVSTVLIT: AC BONA SVA IN PAVPERES DISTRIBVENDA COLLOCANDAQVE ORDINAVIT. ANNO M. D. XLI. DIE XXIIII. SEPTEMB. VITAM CVM MORTE COMMVTAVIT.

In tractatu philosophiae illius ad Athenienses (quiquidem plenus est mysteriorum magnorum, primorum, vltimorum, melosiniae (verbotenus) pyromantiae, necromantiae, chiromantiae, &c. titulus est Philosophia Theoph. Bombast ab Hohenhein Sueui Arpinae germani eremi ad Athenienses.

[p. 18]

Valentii Antrapassi Silerani, Praefatio in opus Paramyricum, continens opera innumerabilia Paracelsi.

[p. 19]

[p. 20]

[p. 21]

[p. 22]

Catalogus eorum quae hoc opere continentur.

COMPENDIVM Philosophiae et Medicinae Vniuersae Ph. Theophrasti Paracelsi Leone Suauio I. G. P. autore.

Ph. Theoph. Paracelsi libri IIII. De Vita longa.

Primus continet in genere tractationem de Vita longa.

Secundus, enumerat singularem medendi rationem, ad vitam sanam à morbis recuperandam, integrámque conservandam.

Tertius, vtitur essentiis quintis, et absoluit arcanum Elixiricum, ad vsum eiusdem sanae vitae.

Quartus, fundamentis iactis lib. I. Vitae longae, supremam manum imponit .i. ei vitae, quae praeter naturam existit.

Vnà cum eiusdem Paracelsi effigie ad viuum, vt ipse curauit, expressa.
[p. 81]

[p. 82]

[p. 83]

[p. 84]

[p. 85]

[p. 86]

[p. 87]

[p. 88]

Bibliography

First printed:

Leo Suavius [Jacques Gohory]: Theophrasti Paracelsi philosophiae et medicinae utriusque universae, compendium, Paris: Philippe Gaultier de Roville, n.d. [1567].
— USTC 140495.
— View at Google Books here or here or here

Other editions:

Leo Suavius [Jacques Gohory]: Theophrasti Paracelsi philosophiae et medicinae utriusque universae, compendium, Basel: Pietro Perna, 1568.
— USTC 604950. — VD16 P 529.
— View at Google Books here or here or here
Leo Suavius [Jacques Gohory]: Theophrasti Paracelsi philosophiae et medicinae utriusque universae, compendium, Frankfurt a.M.: Peter Schmid, 1568.
— USTC 696834. — VD16 ZV 23176.
— View at Google Books here