Gessner 1545 Bibliotheca

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 16:58, 29 April 2022 by JP (talk | contribs)
Conrad Gessner,
Bibliotheca Universalis
1545

Bibliography

Gessner, Conrad: Bibliotheca Universalis, siue Catalogus omnium scriptorum locupletissimus, in tribus linguis, Latina, Graeca & Hebraica, Zürich: Christoph Froschauer, 1545, f. 614v.
  — USTC 616753. — VD16 G 1698.
  — View at Google Books here or here or here or here or here

Text

[f. 614v]


Theophrastus Bombast ex Hohenheim, natione Germanus, Eremita, utriusque medicinae professor: alicubi se Paracelsum vocat.

Germanice scripsit interpretationem cometae, qui apparuit apud nos anno 1531. quo et libellus apud nos impressus est. Galenum, Hippocratem, et omnes veteres medicos contemnebat.

Vidi chartam impressam Basileae, anno 1527. qua promittit se longe alio modo omnes medicinae partes edocturum, quem à priscis medicis factum esset: erat autem amplo stipendio Basileae conductus, et plaerumque in Gymnasio Germanice docebat, ob imperitiam opinor Latinae linguae: sed nihil egregii eum praestitisse audio, quin potius impostorem fuisse, ac frequenter narcoticis ex opio medicamentis usum. Reliquit de chirurgia opus Germanicum.

De gradibus et compositionibus receptorum ac naturalium libros 7. Latine, ad Christophorum Clauserum nostrum, apud quem eos vidi manuscriptos, dictionibus et sententiis obscuris, barbaris, affectatis, ineptis.

Obiit, ni fallor, ante aliquot annos. Composuit etiam ad abbatem S. Galli nescio quae theologica opera, quae publicata non puto.