Difference between revisions of "Gessner 1545 Bibliotheca"
m (JP moved page Gesner 1545 Bibliotheca to Gessner 1545 Bibliotheca) |
|||
Line 25: | Line 25: | ||
= Text = | = Text = | ||
<div id="614v">[f. 614v]</div> | <!-- <div id="614v">[f. 614v]</div> --> | ||
{{PageFirst|fol=614v}} | |||
{{Smallcaps|Theophrast}}us Bombast ex Hohenheim, natione Germanus, Eremita, utriusque medicinae professor: alicubi se Paracelsum vocat. | {{Smallcaps|Theophrast}}us Bombast ex Hohenheim, natione Germanus, Eremita, utriusque medicinae professor: alicubi se Paracelsum vocat. |
Revision as of 18:17, 24 April 2022
Bibliography
Text
[f. 614v]
Germanice scripsit interpretationem cometae, qui apparuit apud nos anno 1531. quo et libellus apud nos impressus est. Galenum, Hippocratem, et omnes veteres medicos contemnebat. Vidi chartam impressam Basileae, anno 1527. qua promittit se longe alio modo omnes medicinae partes edocturum, quem à priscis medicis factum esset: erat autem amplo stipendio Basileae conductus, et plaerumque in Gymnasio Germanice docebat, ob imperitiam opinor Latinae linguae: sed nihil egregii eum praestitisse audio, quin potius impostorem fuisse, ac frequenter narcoticis ex opio medicamentis usum. Reliquit de chirurgia opus Germanicum. De gradibus et compositionibus receptorum ac naturalium libros 7. Latine, ad Christophorum Clauserum nostrum, apud quem eos vidi manuscriptos, dictionibus et sententiis obscuris, barbaris, affectatis, ineptis. Obiit, ni fallor, ante aliquot annos. Composuit etiam ad abbatem S. Galli nescio quae theologica opera, quae publicata non puto. |