Dedication, 1561-01-25, Adam von Bodenstein to Wilhelm Böcklin von Böcklinsau
Reverendissimo Principi ac Domini, Domino VVilhelm Beckli ab Becklißouu [n1], primarij Archiepiscopatus Magdeburgensis Canonicorum pr#aeposito dignißimo, principi clementißimo, Adam à Bodenstein philosophi#ae & medicin#ae Doctor, Salutem per Iesvm Christvm precatur.
Constat uetustissimam esse consuetudinem & ubique gentium à bonis uiris non sine magnis causis comprobatam, amplissime princeps, ut libros #aedituri in lucem, dedicarent & ascriberent hominibus, qui uirtute, authoritate & potentia longè c#aeteros pr#aestarent. Primi enim homines rudes & simplices, sparsim cùm habitarent, quoties uel res diuinas, uel naturales, uel mores honestos docerent, suam doctrinam confirmabatn magnorum uirorum authoritate, quos [sig. α2r] etiam Heroes & Deos uocabant. Talium ergo calculo, scripta aut institutiones comprobata, cunctis uidebantur uera & utilia: Hac ratione complures coniungebantur arctissimo necessitatis uinculo. Deinde autem, ubi hominum uitia uehementer excreuerunt, & inuidia contentionibus#que c#oeperunt flagrare, praui famosos libellos, in magistratum, certas#que personas suppressis authorum nominibus scripserunt, factum est, ut non modò omnes cogerentur sua nomina scriptis addere, sed etiam certis doctis#que uiris eos tanquam f#oetus siue animi proprios fructus iudicandos offerre et dedicare, ut ita extinguerentur h#aec genera scribendi mala. Terta accessit causa, etiam non leuis: Quum nihil sit ita sanctum & perfectum, quod non maleuolorum dentibus rodatur, qu#aesiuerunt sibi huiusmodi dedicationibus patronos, qui cum suis, ab inuidorum omnium#que sycophantarum ca- [sig. α2v] lumnijs & morsubus uenenosis, ipsos tuerentur: Quod Pythagoras philosophiam ex Aegypto in Italiam traducens ubi negligeret, coactus est Seruio Tullio regnante, sibi c#oenobiu instituere, & clam docere, unde à potentibus, eius schola & doctrina sublata est: Magnum enim et pr#aeclarum est, magnis & laudatis uiris placuisse. Postremo, excellentissimorum etiam uirorum mores totam#que uitam conati sunt eiusmodi dedicationibus, tanquam optimis testibus conirmare, & uitam, studia, totam#que familiam posteris imitanda proponere, quo constaret, quibus in officijs, quanto#que animi uigore uixerint, & qua ratione potissimum excoluerint animum, hominis pr#aestantissimam partem: Non enim omnibus omnia conueniunt, at similia similibus recte coniunguntur: Ego etiam magnifice pr#aesul, cùm omnes dedicandi causas ponderarem, & mecum diligenter deliberarem, cu- [sig. α3r] iusnam patrocinio hoc opusculum doctissimi uiri Theophrasti in publicum prodiret, primus haud immerito occurristi, qui authoritate propter generis eximiam nobilitatem, & singula res tuas uirtutes plurimum apud omnes polles: Quis enim non admiratur, illam pr#aeclaram tuam iuris scientiam & simul cewrtam experientiam longo usu comprobatam? qui totum ius ita in actiones honestissimas produxisti, ut uideatur illud in te uiuere: Quis etiam non amplectitur & pr#aedicat tuam in familiaribus colloquijs & negotijs suauissimam comitatem et humanitatem? In publicis summam prudentiam, fortitudinem in rebus difficilimis administrandis, in consilijs dandis afflictis & oppressis iuuandis miram promptitudinem? qu#ae uniuersa cum alijs pr#aeclarissimis donis, inuictissimus Imperator Carolvs Qvintvs considerans, pr#ae c#aeteris uiris nobilissimis, te in rebus [sig. α3v] administrandis sibi auxilio esse uoluit, tribuit#que officium & uicem teneres Marschalcki imperij, quo plurimos annos maxima cum laude functus es: Sed h#aec, quia non solum omnibus Germanis, uerum toto orbi notissima sunt, ne mea oratione ieiuna, tuarum uirtutum laudes potius extenuem & imminuam, quàm amplificem & extollam, nihil de ipsis dicam pr#aeter hoc unicum uidelicet, quod cernam eas uehementer exornatas egregia naturalium rerum cognitione, qua ueluti lumine clarissimo non solum pr#aeluces uiris generosissimis, sed etiam doctissimis, qui sese philosophos profitentur: H#aec alia#que nonnulla inquam animo dum uoluerem meo, & medic#ae artis scientissimi, Theophrasti librum de anatomia statuerem omnibus communicare, nullus inter omnes mihi uisus est patronus futurus commodior ipso, qui & rem intelligeret, & eam faci- [sig. α4r] le nominis existimatione tueretur: Quod consilium & propositum meum, ut ad finem perducerem, non potest dici, quantum uir eruditione non uulgari, prudentia & sapientia admirabili, dominus Henrichvs Falkner, clarissim#ae urbis Basiliensis Cancellarius dignissimus, doctorum uirorum Mec#aenas optimus me incitarit, & currenti (ut prouerbio fertur) calcar addiderit, quoties tui mentionem facere solet, cuius authoritas non immeritò multum apud me nostros#que ciues ualet: Nam & ipse optime meretur de nostra Rep[ublica] & maiores ipsius summas dignitates nacti plurima beneficia in ipsam contulerunt: Hic inquam uir grauis & facundus, ualde tuas solet pr#aedicare uirtutes, & specimen earum pr#aesens ostendit: Quoniam tradidisti ipsi aquam Chymica arte extractam, qu#ae homines crudelissimo morbo Apoplexia correptos & prostratos, [sig. α4v] cito reficit ac plerunque erigit, ut aliquoties in nostris ciuibus magno commodo & multorum admiratione experti sumus: Quia in isto multis#que alijs morbis exquisitis, cernimus euidentissimè, crassam nimis#que compositam illam medicinam parum aut omnino nihil prodesse: At synceram & subtilem, à fecibus suis purgatam, celeriter penetrare uires#que salutares demonstrare. H#aec enim est anima & uita rerum, qu#ae pauca existit quantitate, actione autem ampla & ingens, ut indies magis ac magis experientia iudicandi ratione certissima disco: Nam aliquot annos (ut ingenuè fatear) hanc pr#aestantissimam physic#ae partem, insaniens cum insanis odio persequutus sum, quòd allegoricè & occultè scripta non intelligerem, nec ipsas rerum iucundissimas formas uiderem: Nunc autem aliquo illustratus lumine, quotidie magis magis#que huius rei, speculatione coniuncta a- [sig. α5r] ctioni, incendor, uideo#que (modo uera fiat separatio rerum arte Spagyrorum) res inueniri suauissimas & utilissimas, in quibus contemplari licet mira omnipotentis Dei opera, qu#ae plerique, dum non uident nec intelligunt, turpissimè rident & contemnunt, ignorantia etenim horrida bellua semper uer#ae scienti#ae repugnat, & prauus animus pauca cognoscens, omnia persuadet sibi, se scire, & qu#ae ignorat arbitratur ea aut non esse uera, aut nullius momenti: Natura enim, mali blandiuntur sibi, suis#que uitijs fucum qu#aerunt, & cristas erectas difficilime dimittunt, qui profecto non concedent, nos ex melle syncero aquas & olea distillatione unquam posse separare, quod tamen re uera efficere nouimus: Quid dicerent, si oculis cernerent sales cuiusuis generis ascendere alembicum, ut sapor & odor permaneat in aquis: Hac arte salis armoniaci aquam extraximus, qu#ae retinet acro- [sig. α5v] rem, totum#que saporem sui salis, & est summè penetratiua, adeo ut aurum ducat siue dissoluat in uerissimum liquorem, fermè c#aerulei coloris: Corallos paucis diebus, re, rusticis & pauperrimis notissima uilissima#que, non toxica, naturaliter dissoluimus, & in limpidissimum liquorem uertimus, qui nemini nocet, & omnes corporis partes celerrimè penetrat, eas#que naturali uigore reficit: Hoc profecto modo coralli debent sumi, non silices aut imminuti, aut in puluerem digestioni non subiectum redacti, qui ut sumuntur, ita eijciuntur absque ulla concoctione, & ipsorum natura integra, postquam corpus penetrarunt, permanet: Et si concedamus aliquid ipsos corallos siue calculos, corpori humano prodesse, qui unà cum excrementis eijciuntur, Quanto magis ipsa substantia, anima, totáque uirtus resoluta, & ita pr#aeparata, ut facilimè in- [sig. α6r] tegris qualitatibus omnia membra queat transire, & re ipsa pro sua natura corpus recreare, & conseruare, nocentia arcere & abigere? Qu#ae licet magna & utilissima sint, tamen longè mirabliora utiliora#que reperiuntur quotidie. Inuenimus artem, qua, hominem uiginit integros annos laborantem morbo caduco, liberamus: Medicina h#aec adeo est mitis naturalis, corporiäque conueniens, ut eam sanus bibo absque ullo incommodo. Quid obsecro, mirabilius & efficacius in morbis curandis, quàm olea uitriolata, colchotaris, antimonij, sulphuris, uini, & aliorum complurium? quorum effectus uarij & praeclarissimi describuntur, cum alibi, tum in Theophrasti libellis de uita longa, quos anno proximo Serenissimis & Amplissimis Dominis meis Venetis, obtuli, typisqúe mandaui.[n2] De his oleis mediusfidius multa passim scri- [sig. α6v] buntur falsa et uana, ut experientia didici: Quo sit ut etiam homines profecto non pauci, prudentes & eruditi, in#que arte hac non mediocritur uersati, nun sint persuasi, h#aec aut nunquam posse fieri, aut humano ingenio non inueniri: Vnde pr#aeter suam opinionem aliqua si uideant, ualde mirantur, quorum è numero est uir genere nobilissimus, rerum experientia peritissimus, Dominus Vincentius Magius Brixensis,, ciuis Basiliensis, & amicus noster charissimus, qui s#aepe me inueniens Chymica tractantem, in magnam adducitur admirationem, quod uenerand#ae senectutis iam septuagenarius animaduertat miros effectus rerum arte pr#aeparandarum, & intelligat maximas & efficacissimas uires in corporum penetralibus latitare, quas Deus omnis boni causa, hominib[us] per certos artifices utendas tradit: H#aec liquor ille tuus, cuius antea fecimus mentionem, mani- [sig. α7r] festè in paralisim, morbum difficillimum probat: Ex quibus non duntaxat clarè constat, te omnes artes & disciplinas amare, doctos fouere & promouere, Verum etiam in hac subtiliori philosophia plurimum delectari, alijs#que prodesse: Quod hercle pium studium & humanum, egregiè me incitauit, ut hos de anatomia libellos, contrahendi gratia tecum uir generosissime, maiorem arctiorem#que amicitiam, tibi dedicarem: In quibus, Anatomiam duplicem autor proponit, alteram rudem et facilem, quam localem appellat, alteram subtilem & aliquanto difficliorem, quam Essatam uocat: quarum illa hactenus sola à doctis & indoctis celebrata & in usu habita est: Hanc uerò longê pr#aestantiorem aut prorsus intactam reliquerunt, aut ueritate coactialia tractando ita obscure notarunt, ut nemo eam in rerum natura existere deprehenderit: Illius quidem periti non carent sua laude, [sig. α7v] quod discant & doceant parium corporis situm, ordinem, & cignationem in cadaueribus dissecandis, quibus cognitis, facilius iudicare possunt, quodnam membrum doleat, & qu#ae partes cognat#ae afficiantur, attamentalis est, (quemadmodum testatur etiam Andreas Vesalius) ut lanij atque carnifices longè sint magis in ea exercitati, quam pleri#que medici, & uulgus facilè, modo aliquoties inspiciat resolutionem siue dissectionem partium, discere eam possit. Altera uerò non qu#aerit suam doctrinam ex mortuis, in quibus pleraque principaliora situm uerum, & formam amittunt, sed uiuens, uiuis docet, qu#ae requirit ingenium, diligentiam & simul multarum rerum peritiam, causarum cognitioni coniunctam: Est enim omnium rerum naturalium, quatenus simpathia conueniunt & coh#aerent, ad suam communem naturam defendendam scientia: Quoniam nul- [sig. α8r] la existit res in tota hac uniuersitate, qu#ae non cum alijs complurimis uinculo naturali sit connexa, & alijs multis repugnet: siquidem omnia Herculeo uinculo coh#aerent: Omnia#que uicissim Vatiniano odio disiunguntur, quo euenit, ut similia similibus curentur, & contrariorum contraria sint remedia, quod res concordes & eodem iugo complicat#ae, uires suas communicant, suis suppetias ferant, & uno studio eodem#que modo contraria arceant ac expellant: Est enim cognatarum rerum, maximis etiam interuallis distantium, una eadem#que naturalis forma, qua conueniunt, non aliter atque diuers#ae form#ae in eodem communi genere, quod infinitis exemplis probare possumus, sed unum nobis sufficiet declarandi gratia. Vt cerebri locus, situs, quantitas, externa#que forma cum membranis & neruis, per localem anatomiam haud magno [sig. α8v] labore inuestigare licet: C#aeterum qu#ae extra minorem mundum siue hominem in amplissimo mundo, unam eandem#que anatomiam naturalem subeant, nemo cognoscet, nisi omnium mundi partium, naturale uinculum, ipsi actioni coniungat: Nam cerebrum habet stellas, astra, certas#que c#oeli regiones, et partes sibi cognata, qu#ae rectè si habent, & ipsum cerebrum simul communi natura bene affictur, Sin minus, & cerebrum patitur, quod animaduertere quiuis potest, in certis cerebri morbis, qui diuersis temporibus s#aeuiunt: Deinde inter elementa unum esse coniunctum cerebro, non solum cunctis constat, sed etiam partes a#e:ris, aqu#ae, & terr#ae miris modis ipsi conducere: Propterea aliquandi homines misere afflicti malis cerebri, in alijs ac alijs locis cito curantur, & aquis in pristinum restituuntur statum. Cernimus etiam flumina, fontes & thermas aliquot, cerebro prodesse, Ali- [sig. β1r] quot uicissim nocere, propter unam & eandem aut dissimilem naturam: Aliqui eleuantur omni languore unici cognati auxilio, quod multis uidetur fieri miraculose. Quis non miratur mummiam certas#que hominis partes suis similibus adplicatas, adeo pr#aesentia esse remedia? Inter bruta diuersa cum sint genera, mult#ae species communione cerebro utilia sunt, eius#que naturam in prima origine sortit#ae. Complures quoque brutorum partes certissimo f#oedere ipsi cerebro obligantur: Nemo san#ae mentis etiam dubitat, quin arbores, frutices, herb#ae, eorum#que partes quamplurime reperiantur, qu#ae cerebro auxilia res manus pr#aestent: Veteres non citra certam causam planetas coronarias habuere: Postremo, metalla lapides#que esse infinita numero, amica cerebro, obsecro aliquantum uersatus in chymia quis non uidet? cum multa cerebri figuram & formam in exter- [sig. β1v]
Apparatus
Variants
Notes
Marginalia
Word Explanations
Sources
Corrections
Bibliography