Dedication, 1561-01-25, Adam von Bodenstein to Wilhelm Böcklin von Böcklinsau

From Theatrum Paracelsicum
Revision as of 18:01, 9 October 2022 by JP (talk | contribs)

Reverendissimo Principi ac Domini, Domino VVilhelm Beckli ab Becklißouu [n1], primarij Archiepiscopatus Magdeburgensis Canonicorum pr#aeposito dignißimo, principi clementißimo, Adam à Bodenstein philosophi#ae & medicin#ae Doctor, Salutem per Iesvm Christvm precatur.

Constat uetustissimam esse consuetudinem & ubique gentium à bonis uiris non sine magnis causis comprobatam, amplissime princeps, ut libros #aedituri in lucem, dedicarent & ascriberent hominibus, qui uirtute, authoritate & potentia longè c#aeteros pr#aestarent. Primi enim homines rudes & simplices, sparsim cùm habitarent, quoties uel res diuinas, uel naturales, uel mores honestos docerent, suam doctrinam confirmabatn magnorum uirorum authoritate, quos [sig. α2r] etiam Heroes & Deos uocabant. Talium ergo calculo, scripta aut institutiones comprobata, cunctis uidebantur uera & utilia: Hac ratione complures coniungebantur arctissimo necessitatis uinculo. Deinde autem, ubi hominum uitia uehementer excreuerunt, & inuidia contentionibus#que c#oeperunt flagrare, praui famosos libellos, in magistratum, certas#que personas suppressis authorum nominibus scripserunt, factum est, ut non modò omnes cogerentur sua nomina scriptis addere, sed etiam certis doctis#que uiris eos tanquam f#oetus siue animi proprios fructus iudicandos offerre et dedicare, ut ita extinguerentur h#aec genera scribendi mala. Terta accessit causa, etiam non leuis: Quum nihil sit ita sanctum & perfectum, quod non maleuolorum dentibus rodatur, qu#aesiuerunt sibi huiusmodi dedicationibus patronos, qui cum suis, ab inuidorum omnium#que sycophantarum ca- [sig. α2v] lumnijs & morsubus uenenosis, ipsos tuerentur: Quod Pythagoras philosophiam ex Aegypto in Italiam traducens ubi negligeret, coactus est Seruio Tullio regnante, sibi c#oenobiu instituere, & clam docere, unde à potentibus, eius schola & doctrina sublata est: Magnum enim et pr#aeclarum est, magnis & laudatis uiris placuisse. Postremo, excellentissimorum etiam uirorum mores totam#que uitam conati sunt eiusmodi dedicationibus, tanquam optimis testibus conirmare, & uitam, studia, totam#que familiam posteris imitanda proponere, quo constaret, quibus in officijs, quanto#que animi uigore uixerint, & qua ratione potissimum excoluerint animum, hominis pr#aestantissimam partem: Non enim omnibus omnia conueniunt, at similia similibus recte coniunguntur: Ego etiam magnifice pr#aesul, cùm omnes dedicandi causas ponderarem, & mecum diligenter deliberarem, cu- [sig. α3r] iusnam patrocinio hoc opusculum doctissimi uiri Theophrasti in publicum prodiret, primus haud immerito occurristi, qui authoritate propter generis eximiam nobilitatem, & singula res tuas uirtutes plurimum apud omnes polles: Quis enim non admiratur, illam pr#aeclaram tuam iuris scientiam & simul cewrtam experientiam longo usu comprobatam? qui totum ius ita in actiones honestissimas produxisti, ut uideatur illud in te uiuere: Quis etiam non amplectitur & pr#aedicat tuam in familiaribus colloquijs & negotijs suauissimam comitatem et humanitatem? In publicis summam prudentiam, fortitudinem in rebus difficilimis administrandis, in consilijs dandis afflictis & oppressis iuuandis miram promptitudinem? qu#ae uniuersa cum alijs pr#aeclarissimis donis, inuictissimus Imperator Carolvs Qvintvs considerans, pr#ae c#aeteris uiris nobilissimis, te in rebus [sig. α3v] administrandis sibi auxilio esse uoluit, tribuit#que officium & uicem teneres Marschalcki imperij, quo plurimos annos maxima cum laude functus es: Sed h#aec, quia non solum omnibus Germanis, uerum toto orbi notissima sunt, ne mea oratione ieiuna, tuarum uirtutum laudes potius extenuem & imminuam, quàm amplificem & extollam, nihil de ipsis dicam pr#aeter hoc unicum uidelicet, quod cernam eas uehementer exornatas egregia naturalium rerum cognitione, qua ueluti lumine clarissimo non solum pr#aeluces uiris generosissimis, sed etiam doctissimis, qui sese philosophos profitentur: H#aec alia#que nonnulla inquam animo dum uoluerem meo, & medic#ae artis scientissimi, Theophrasti librum de anatomia statuerem omnibus communicare, nullus inter omnes mihi uisus est patronus futurus commodior ipso, qui & rem intelligeret, & eam faci- [sig. α4r] le nominis existimatione tueretur: Quod consilium & propositum meum, ut ad finem perducerem, non potest dici, quantum uir eruditione non uulgari, prudentia & sapientia admirabili, dominus Henrichvs Falkner, clarissim#ae urbis Basiliensis Cancellarius dignissimus, doctorum uirorum Mec#aenas optimus me incitarit, & currenti (ut prouerbio fertur) calcar addiderit, quoties tui mentionem facere solet, cuius authoritas non immeritò multum apud me nostros#que ciues ualet: Nam & ipse optime meretur de nostra Rep[ublica] & maiores ipsius summas dignitates nacti plurima beneficia in ipsam contulerunt: Hic inquam uir grauis & facundus, ualde tuas solet pr#aedicare uirtutes, & specimen earum pr#aesens ostendit: Quoniam tradidisti ipsi aquam Chymica arte extractam, qu#ae homines crudelissimo morbo Apoplexia correptos & prostratos, [sig. α4v] cito reficit ac plerunque erigit, ut aliquoties in nostris ciuibus magno commodo & multorum admiratione experti sumus: Quia in isto multis#que alijs morbis exquisitis, cernimus euidentissimè, crassam nimis#que compositam illam medicinam parum aut omnino nihil prodesse: At synceram & subtilem, à fecibus suis purgatam, celeriter penetrare uires#que salutares demonstrare. H#aec enim est anima & uita rerum, qu#ae pauca existit quantitate, actione autem ampla & ingens, ut indies magis ac magis experientia iudicandi ratione certissima disco: Nam aliquot annos (ut ingenuè fatear) hanc pr#aestantissimam physic#ae partem, insaniens cum insanis odio persequutus sum, quòd allegoricè & occultè scripta non intelligerem, nec ipsas rerum iucundissimas formas uiderem: Nunc autem aliquo illustratus lumine, quotidie magis magis#que huius rei, speculatione coniuncta a- [sig. α5r] ctioni, incendor, uideo#que (modo uera fiat separatio rerum arte Spagyrorum) res inueniri suauissimas & utilissimas, in quibus contemplari licet mira omnipotentis Dei opera, qu#ae plerique, dum non uident nec intelligunt, turpissimè rident & contemnunt, ignorantia etenim horrida bellua semper uer#ae scienti#ae repugnat, & prauus animus pauca cognoscens, omnia persuadet sibi, se scire, & qu#ae ignorat arbitratur ea aut non esse uera, aut nullius momenti: Natura enim, mali blandiuntur sibi, suis#que uitijs fucum qu#aerunt, & cristas erectas difficilime dimittunt, qui profecto non concedent, nos ex melle syncero aquas & olea distillatione unquam posse separare, quod tamen re uera efficere nouimus: Quid dicerent, si oculis cernerent sales cuiusuis generis ascendere alembicum, ut sapor & odor permaneat in aquis: Hac arte salis armoniaci aquam extraximus, qu#ae retinet acro- [sig. α5v] rem, totum#que saporem sui salis, & est summè penetratiua, adeo ut aurum ducat siue dissoluat in uerissimum liquorem, fermè c#aerulei coloris: Corallos paucis diebus, re, rusticis & pauperrimis notissima uilissima#que, non toxica, naturaliter dissoluimus, & in limpidissimum liquorem uertimus, qui nemini nocet, & omnes corporis partes celerrimè penetrat, eas#que naturali uigore reficit: Hoc profecto modo coralli debent sumi, non silices aut imminuti, aut in puluerem digestioni non subiectum redacti, qui ut sumuntur, ita eijciuntur absque ulla concoctione, & ipsorum natura integra, postquam corpus penetrarunt, permanet: Et si concedamus aliquid ipsos corallos siue calculos, corpori humano prodesse, qui unà cum excrementis eijciuntur, Quanto magis ipsa substantia, anima, totáque uirtus resoluta, & ita pr#aeparata, ut facilimè in- [sig. α6r] tegris qualitatibus omnia membra queat transire, & re ipsa pro sua natura corpus recreare, & conseruare, nocentia arcere & abigere? Qu#ae licet magna & utilissima sint, tamen longè mirabliora utiliora#que reperiuntur quotidie. Inuenimus artem, qua, hominem uiginit integros annos laborantem morbo caduco, liberamus: Medicina h#aec adeo est mitis naturalis, corporiäque conueniens, ut eam sanus bibo absque ullo incommodo. Quid obsecro, mirabilius & efficacius in morbis curandis, quàm olea uitriolata, colchotaris, antimonij, sulphuris, uini, & aliorum complurium? quorum effectus uarij & praeclarissimi describuntur, cum alibi, tum in Theophrasti libellis de uita longa, quos anno proximo Serenissimis & Amplissimis Dominis meis Venetis, obtuli, typisqúe mandaui.[n2] De his oleis mediusfidius multa passim scri- [sig. α6v] buntur falsa et uana, ut experientia didici: Quo sit ut etiam homines profecto non pauci, prudentes & eruditi, in#que arte hac non mediocritur uersati, nun sint persuasi, h#aec aut nunquam posse fieri, aut humano ingenio non inueniri: Vnde pr#aeter suam opinionem aliqua si uideant, ualde mirantur, quorum è numero est uir genere nobilissimus, rerum experientia peritissimus, Dominus Vincentius Magius Brixensis,, ciuis Basiliensis, & amicus noster charissimus, qui s#aepe me inueniens Chymica tractantem, in magnam adducitur admirationem, quod uenerand#ae senectutis iam septuagenarius animaduertat miros effectus rerum arte pr#aeparandarum, & intelligat maximas & efficacissimas uires in corporum penetralibus latitare, quas Deus omnis boni causa, hominib[us] per certos artifices utendas tradit: H#aec liquor ille tuus, cuius antea fecimus mentionem, mani- [sig. α7r] festè in paralisim, morbum difficillimum probat: Ex quibus non duntaxat clarè constat, te omnes artes & disciplinas amare, doctos fouere & promouere, Verum etiam in hac subtiliori philosophia plurimum delectari, alijs#que prodesse: Quod hercle pium studium & humanum, egregiè me incitauit, ut hos de anatomia libellos, contrahendi gratia tecum uir generosissime, maiorem arctiorem#que amicitiam, tibi dedicarem: In quibus, Anatomiam duplicem autor proponit, alteram rudem et facilem, quam localem appellat, alteram subtilem & aliquanto difficliorem, quam Essatam uocat: quarum illa hactenus sola à doctis & indoctis celebrata & in usu habita est: Hanc uerò longê pr#aestantiorem aut prorsus intactam reliquerunt, aut ueritate coactialia tractando ita obscure notarunt, ut nemo eam in rerum natura existere deprehenderit: Illius quidem periti non carent sua laude, [sig. α7v] quod discant & doceant parium corporis situm, ordinem, & cignationem in cadaueribus dissecandis, quibus cognitis, facilius iudicare possunt, quodnam membrum doleat, & qu#ae partes cognat#ae afficiantur, attamentalis est, (quemadmodum testatur etiam Andreas Vesalius) ut lanij atque carnifices longè sint magis in ea exercitati, quam pleri#que medici, & uulgus facilè, modo aliquoties inspiciat resolutionem siue dissectionem partium, discere eam possit. Altera uerò non qu#aerit suam doctrinam ex mortuis, in quibus pleraque principaliora situm uerum, & formam amittunt, sed uiuens, uiuis docet, qu#ae requirit ingenium, diligentiam & simul multarum rerum peritiam, causarum cognitioni coniunctam: Est enim omnium rerum naturalium, quatenus simpathia conueniunt & coh#aerent, ad suam communem naturam defendendam scientia: Quoniam nul- [sig. α8r]

Apparatus

Variants

Notes

  1. Wilhelm Böcklin von Böcklinsau, Court Marshal (Hofmarschall) and Cathedral Provost (Domprobst) of the archdiocese of Magdeburg, born ca. 1500, died 14 October 1585 in Freiburg im Breisgau
  2. Paracelsus, Libri quinque de vita longa, ed. Adam von Bodenstein, no date (1562), Sudhoff n° 46

Marginalia

Word Explanations

Sources

Corrections

Bibliography