Dedication, 1561-01-25, Adam von Bodenstein to Wilhelm Böcklin von Böcklinsau
Reverendissimo Principi ac Domini, Domino VVilhelm Beckli ab Becklißouu [n1], primarij Archiepiscopatus Magdeburgensis Canonicorum pr#aeposito dignißimo, principi clementißimo, Adam à Bodenstein philosophi#ae & medicin#ae Doctor, Salutem per Iesvm Christvm precatur.
Constat uetustissimam esse consuetudinem & ubique gentium à bonis uiris non sine magnis causis comprobatam, amplissime princeps, ut libros #aedituri in lucem, dedicarent & ascriberent hominibus, qui uirtute, authoritate & potentia longè c#aeteros pr#aestarent. Primi enim homines rudes & simplices, sparsim cùm habitarent, quoties uel res diuinas, uel naturales, uel mores honestos docerent, suam doctrinam confirmabatn magnorum uirorum authoritate, quos [sig. α2r] etiam Heroes & Deos uocabant. Talium ergo calculo, scripta aut institutiones comprobata, cunctis uidebantur uera & utilia: Hac ratione complures coniungebantur arctissimo necessitatis uinculo. Deinde autem, ubi hominum uitia uehementer excreuerunt, & inuidia contentionibus#que c#oeperunt flagrare, praui famosos libellos, in magistratum, certas#que personas suppressis authorum nominibus scripserunt, factum est, ut non modò omnes cogerentur sua nomina scriptis addere, sed etiam certis doctis#que uiris eos tanquam f#oetus siue animi proprios fructus iudicandos offerre et dedicare, ut ita extinguerentur h#aec genera scribendi mala. Terta accessit causa, etiam non leuis: Quum nihil sit ita sanctum & perfectum, quod non maleuolorum dentibus rodatur, qu#aesiuerunt sibi huiusmodi dedicationibus patronos, qui cum suis, ab inuidorum omnium#que sycophantarum ca- [sig. α2v] lumnijs & morsubus uenenosis, ipsos tuerentur: Quod Pythagoras philosophiam ex Aegypto in Italiam traducens ubi negligeret, coactus est Seruio Tullio regnante, sibi c#oenobiu instituere, & clam docere, unde à potentibus, eius schola & doctrina sublata est: Magnum enim et pr#aeclarum est, magnis & laudatis uiris placuisse. Postremo, excellentissimorum etiam uirorum mores totam#que uitam conati sunt eiusmodi dedicationibus, tanquam optimis testibus conirmare, & uitam, studia, totam#que familiam posteris imitanda proponere, quo constaret, quibus in officijs, quanto#que animi uigore uixerint, & qua ratione potissimum excoluerint animum, hominis pr#aestantissimam partem: Non enim omnibus omnia conueniunt, at similia similibus recte coniunguntur: Ego etiam magnifice pr#aesul, cùm omnes dedicandi causas ponderarem, & mecum diligenter deliberarem, cu- [sig. α3r] iusnam patrocinio hoc opusculum doctissimi uiri Theophrasti in publicum prodiret, primus haud immerito occurristi, qui authoritate propter generis eximiam nobilitatem, & singula res tuas uirtutes plurimum apud omnes polles: Quis enim non admiratur, illam pr#aeclaram tuam iuris scientiam & simul cewrtam experientiam longo usu comprobatam? qui totum ius ita in actiones honestissimas produxisti, ut uideatur illud in te uiuere: Quis etiam non amplectitur & pr#aedicat tuam in familiaribus colloquijs & negotijs suauissimam comitatem et humanitatem? In publicis summam prudentiam, fortitudinem in rebus difficilimis administrandis, in consilijs dandis afflictis & oppressis iuuandis miram promptitudinem? qu#ae uniuersa cum alijs pr#aeclarissimis donis, inuictissimus Imperator Carolvs Qvintvs considerans, pr#ae c#aeteris uiris nobilissimis, te in rebus [sig. α3v] administrandis sibi auxilio esse uoluit, tribuit#que officium & uicem teneres Marschalcki imperij, quo plurimos annos maxima cum laude functus es: Sed h#aec, quia non solum omnibus Germanis, uerum toto orbi notissima sunt, ne mea oratione ieiuna, tuarum uirtutum laudes potius extenuem & imminuam, quàm amplificem & extollam, nihil de ipsis dicam pr#aeter hoc unicum uidelicet, quod cernam eas uehementer exornatas egregia naturalium rerum cognitione, qua ueluti lumine clarissimo non solum pr#aeluces uiris generosissimis, sed etiam doctissimis, qui sese philosophos profitentur: H#aec alia#que nonnulla inquam animo dum uoluerem meo, & medic#ae artis scientissimi, Theophrasti librum de anatomia statuerem omnibus communicare, nullus inter omnes mihi uisus est patronus futurus commodior ipso, qui & rem intelligeret, & eam faci- [sig. α4r] le nominis existimatione tueretur: Quod consilium & propositum meum, ut ad finem perducerem, non potest dici, quantum uir eruditione non uulgari, prudentia & sapientia admirabili, dominus Henrichvs Falkner, clarissim#ae urbis Basiliensis Cancellarius dignissimus, doctorum uirorum Mec#aenas optimus me incitarit, & currenti (ut prouerbio fertur) calcar addiderit, quoties tui mentionem facere solet, cuius authoritas non immeritò multum apud me nostros#que ciues ualet: Nam & ipse optime meretur de nostra Rep[ublica] & maiores ipsius summas dignitates nacti plurima beneficia in ipsam contulerunt: Hic inquam uir grauis & facundus, ualde tuas solet pr#aedicare uirtutes, & specimen earum pr#aesens ostendit: Quoniam tradidisti ipsi aquam Chymica arte extractam, qu#ae homines crudelissimo morbo Apoplexia correptos & prostratos, [sig. α4v] cito reficit ac plerunque erigit, ut aliquoties in nostris ciuibus magno commodo & multorum admiratione experti sumus: Quia in isto multis#que alijs morbis exquisitis, cernimus euidentissimè, crassam nimis#que compositam illam medicinam parum aut omnino nihil prodesse: At synceram & subtilem, à fecibus suis purgatam, celeriter penetrare uires#que salutares demonstrare. H#aec enim est anima & uita rerum, qu#ae pauca existit quantitate, actione autem ampla & ingens, ut indies magis ac magis experientia iudicandi ratione certissima disco: Nam aliquot annos (ut ingenuè fatear) hanc pr#aestantissimam physic#ae partem, insaniens cum insanis odio persequutus sum, quòd allegoricè & occultè scripta non intelligerem, nec ipsas rerum iucundissimas formas uiderem: Nunc autem aliquo illustratus lumine, quotidie magis magis#que huius rei, speculatione coniuncta a- [sig. α5r] ctioni, incendor, uideo#que (modo uera fiat separatio rerum arte Spagyrorum) res inueniri suauissimas & utilissimas, in quibus contemplari licet mira omnipotentis Dei opera, qu#ae plerique, dum non uident nec intelligunt, turpissimè rident & contemnunt, ignorantia etenim horrida bellua semper uer#ae scienti#ae repugnat, & prauus animus pauca cognoscens, omnia persuadet sibi, se scire, & qu#ae ignorat arbitratur ea aut non esse uera, aut nullius momenti: Natura enim, mali blandiuntur sibi, suis#que uitijs fucum qu#aerunt, & cristas erectas difficilime dimittunt, qui profecto non concedent, nos ex melle syncero aquas & olea distillatione unquam posse separare, quod tamen re uera efficere nouimus: Quid dicerent, si oculis cernerent sales cuiusuis generis ascendere alembicum, ut sapor & odor permaneat in aquis: Hac arte salis armoniaci aquam extraximus, qu#ae retinet acro- [sig. α5v] rem, totum#que saporem sui salis, & est summè penetratiua, adeo ut aurum ducat siue dissoluat in uerissimum liquorem, fermè c#aerulei coloris: Corallos paucis diebus, re, rusticis & pauperrimis notissima uilissima#que, non toxica, naturaliter dissoluimus, & in limpidissimum liquorem uertimus, qui nemini nocet, & omnes corporis partes celerrimè penetrat, eas#que naturali uigore reficit: Hoc profecto modo coralli debent sumi, non silices aut imminuti, aut in puluerem digestioni non subiectum redacti, qui ut sumuntur, ita eijciuntur absque ulla concoctione, & ipsorum natura integra, postquam corpus penetrarunt, permanet: Et si concedamus aliquid ipsos corallos siue calculos, corpori humano prodesse, qui unà cum excrementis eijciuntur, Quanto magis ipsa substantia, anima, totáque uirtus resoluta, & ita pr#aeparata, ut facilimè in- [sig. α6r] tegris qualitatibus omnia membra queat transire, & re ipsa pro sua natura corpus recreare, & conseruare, nocentia arcere & abigere? Qu#ae licet magna & utilissima sint, tamen longè mirabliora utiliora#que reperiuntur quotidie. Inuenimus artem, qua, hominem uiginit integros annos laborantem morbo caduco, liberamus: Medicina h#aec adeo est mitis naturalis, corporiäque conueniens, ut eam sanus bibo absque ullo incommodo. Quid obsecro, mirabilius & efficacius in morbis curandis, quàm olea uitriolata, colchotaris, antimonij, sulphuris, uini, & aliorum complurium? quorum effectus uarij & praeclarissimi describuntur, cum alibi, tum in Theophrasti libellis de uita longa, quos anno proximo Serenissimis & Amplissimis Dominis meis Venetis, obtuli, typisqúe mandaui.[n2] De his oleis mediusfidius multa passim scri- [sig. α6v]
Apparatus
Variants
Notes
Marginalia
Word Explanations
Sources
Corrections
Bibliography