Dedication, 1561-01-25, Adam von Bodenstein to Wilhelm Böcklin von Böcklinsau
Reverendissimo Principi ac Domini, Domino VVilhelm Beckli ab Becklißouu [n1], primarij Archiepiscopatus Magdeburgensis Canonicorum pr#aeposito dignißimo, principi clementißimo, Adam à Bodenstein philosophi#ae & medicin#ae Doctor, Salutem per iesvm christvm precatur.
Constat uetustissimam esse consuetudinem & ubique gentium à bonis uiris non sine magnis causis comprobatam, amplissime princeps, ut libros #aedituri in lucem, dedicarent & ascriberent hominibus, qui uirtute, authoritate & potentia longè c#aeteros pr#aestarent. Primi enim homines rudes & simplices, sparsim cùm habitarent, quoties uel res diuinas, uel naturales, uel mores honestos docerent, suam doctrinam confirmabatn magnorum uirorum authoritate, quos [sig. α2r] etiam Heroes & Deos uocabant. Talium ergo calculo, scripta aut institutiones comprobata, cunctis uidebantur uera & utilia: Hac ratione complures coniungebantur arctissimo necessitatis uinculo. Deinde autem, ubi hominum uitia uehementer excreuerunt, & inuidia contentionibus#que c#oeperunt flagrare, praui famosos libellos, in magistratum, certas#que personas suppressis authorum nominibus scripserunt, factum est, ut non modò omnes cogerentur sua nomina scriptis addere, sed etiam certis doctis#que uiris eos tanquam f#oetus siue animi proprios fructus iudicandos offerre et dedicare, ut ita extinguerentur h#aec genera scribendi mala. Terta accessit causa, etiam non leuis: Quum nihil sit ita sanctum & perfectum, quod non maleuolorum dentibus rodatur, qu#aesiuerunt sibi huiusmodi dedicationibus patronos, qui cum suis, ab inuidorum omnium#que sycophantarum ca- [sig. α2v] lumnijs & morsubus uenenosis, ipsos tuerentur: Quod §Pythagoras philosophiam ex §Aegypto in §Italiam traducens ubi negligeret, coactus est §Seruio Tullio regnante, sibi c#oenobiu instituere, & clam docere, unde à potentibus, eius schola & doctrina sublata est: Magnum enim et pr#aeclarum est, magnis & laudatis uiris placuisse. Postremo, excellentissimorum etiam uirorum mores totam#que uitam conati sunt eiusmodi dedicationibus, tanquam optimis testibus conirmare, & uitam, studia, totam#que familiam posteris imitanda proponere, quo constaret, quibus in officijs, quanto#que animi uigore uixerint, & qua ratione potissimum excoluerint animum, hominis pr#aestantissimam partem: Non enim omnibus omnia conueniunt, at similia similibus recte coniunguntur: Ego etiam magnifice pr#aesul, cùm omnes dedicandi causas ponderarem, & mecum diligenter deliberarem, cu- [sig. α3r] iusnam patrocinio hoc opusculum doctissimi uiri §Theophrasti in publicum prodiret
Apparatus
Variants
Notes
- ↑ Wilhelm Böcklin von Böcklinsau, Court Marshal (Hofmarschall) and Cathedral Provost Domprobst) of the archdiocese of Magdeburg, born ca. 1500, died 14 October 1585 in Freiburg im Breisgau