Text.Penot.1595-01.F1v/Text

From Theatrum Paracelsicum
< Text.Penot.1595-01.F1v
Revision as of 20:19, 28 February 2024 by Jp1428790 (talk | contribs) (Created page with "{{Pagemark|pag|66}} {{MarkupUppercaseV|B[ernardus]}} à {{MarkupUppercaseV|Portu Sanctæ}} {{MarkupSmallcapsV|Aquitanus}} Lectori salutem. <i>{{MarkupInitial|Hae|Allcaps=1}} regulæ ex variorum authorum Libris per me excerptæ, quibus artis studiosus quilibet, integram artem breuiter depicta{{EditAbbr|m}} intelliget: Modo aptus idoneusque sit: Qui vero, se ad hæc accitum non senserit, quiescat: Ne sutor vltra crepidam: Igitur in vocatione qua quis{{...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)

[p. 66] B[ernardvs] à Portv Sanctæ Aqvitanvs Lectori salutem.

Hae regulæ ex variorum authorum Libris per me excerptæ, quibus artis studiosus quilibet, integram artem breuiter depictam intelliget: Modo aptus idoneusque sit: Qui vero, se ad hæc accitum non senserit, quiescat: Ne sutor vltra crepidam: Igitur in vocatione qua quisque vocatus est ambulet. Alioqui vltricem Dei manum experietur. Etenim scientia hæc, cœlitus est; haud hominum arbitrio. Quæ tandem ad duræ ceruicis artificem siue militum, aut hominum sceleratorum manus, nusquam peruenit: sanctum potius hominem hæc ars inuenit, aut illum ipsum facit sanctum: discite ergo ô moniti iustitiam, vosque peruersi bene agite: quia sacra sacris, haud sanctum dare canibus licet.