The Oporinus Letter, ed. Michael Döring (1611)

From Theatrum Paracelsicum

Michael Döring, De medicina et medicis adversus iatromastigas et pseudiatros libri II, Gießen: Nicolaus Hampeli 1611, pp. 259-263

Edited by Julian Paulus

De Paracelsi Vita & Moribus, haec in [p. 259] Epist. quadam scripsit Oporinus: quae ferè totidem verbis repetuntur à Jocisco in vita Oporini, quam Argentorati excudit Theodosius Rihelius Anno 1569.

Quod ad Theophrastum Paracelsum attinet, qui iam pridem obiit, non quidem libenter eius manibus obliquerer: vivum tamen talem expertus sum, ut cum tali homine ita unquam familiariter vivere, ut cum ipso vixi, non facilè cupiam.

Adeò praeter mirabilem faciendi Medicinam in omni Morborum genere promptitudinem & felicitatem, nullam in eo, neque pietatem, neque eruditionem animadvertere potui. Et mirari non rarò soleo, cùm tam multa iam proferri video, quae ab ipso scripta, & posteritati relicta affirmantur: quorum ego ne somnium quidem unquam illi obiectum puto.

Adeò erat totis diebus & noctibus, dum ego ipsi familiariter per biennium ferè convixi, ebrietati & crapulae deditus, ut vix unam atque alteram horam sobrium eu, reperire licuerit: maximè postquam Basilea discedens in Alsatia inter nobiles rusti- [p. 260] cos, & rusticos noibiles, tanquam alter Aesculapius, omnibus admirationi fuit.

Atque interea tum, cùm omnium maximè esset ebrius, domum reversus, dictare mihi aliquid suae Philosophiae solebat: quod ita pulchrè sibi cohaerere videbatur, ut à maxime sobrio melius fieri potuisse non videretur. Ego deinde iisdem in Latinam linguam vertendis, ut poteram, vacabam. Et sunt eiusmodi libelli partim à me, partim ab aliis latinè conversi, postea editi.

Noctu toto, quo ipsi convixi, tempore nunquam se exuit: id quod ebrietati adscribebam. Plerunque enim non nisi ebrius ad extremam noctem domum ibat cubitum: atque ita, ut erat indutus, adiuncto sibi gladio suo, (quem Carnificis cuiusdam fuisse iactitabat) in stratum se coniiciebat; ac saepè media nocte surgens per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ita crebris ictibus & pavimentum, & parietes impetebat ut ego non semel mihi caput amputatum iri metuerem. Dies aliquot requirere possem si eorum omnium, quae me apud ipsum passum esse scio, mentionem facere deberem.

Semper habebat officinam suam Carbo- [p. 261] nariam paratam perpetuis ignibus: nunc Alkali aliquod, nunc Sublimati oleum, nunc Praecipitati Regem, nunc Arsenici oleum, nunc Martis crocum, aut Oppodeltoch mirabile, & nescio, quae brodia coquendo.

Mihi certè semel coctione sua fermè spiritum vitalem oppressit; dum spiritus in alembico suo adscendentes contemplari iusso, & naso propiùs admoto, remoto paullulum vitro, quod alembico subiectum erat, virulentos illos vapores mihi os & nares occupare curavit, & tantùm non suffocare me conatus fuit: adeò, ut in Ecstasin delapsus frigidae aquae non mediocris superfusione restitui opus habuerim.

Interea se vaticinari quaedam simulabat, & arcanorum quorundam cognitione praeseferebat, ut clam aliquid, de quo ipsum metuerem, non facilè aggredi ausus unquam fuissem.

Mulierum nullam curam habuit, ut cum nulla unquam ipsi rem fuisse credam.

Initiò abstemius erat, usque ad aetatis annum ferè 25. Deinde ita vinum bi- [p. 262] bere didicit, ut totas mensas rusticis plenas propinando provocare, & bibendo superare ausus fuerit, digito tantum gulae immisso crapula sese liberans, & rursum tanquam ne guttam quidem hausisset, potionibus indulgens.

Pecuniae erat prodigus profusor, ac saepe ita destitutus, ut ne obolum quidem ei superesse scirem. Crastino statim rursum crumenam se habere benè intructam ostendebat, ut non rarò admiratus fuerim, unde ei fuisset suppeditata.

Singulis ferè mensibus vestem novam sibi fieri curabat, & priorem cuivi obvio donabat; Sedita conspurcatam, ut ego nunquam mihi dari petierim; neque ultrò oblatam, ut gestarem, recepturus fuerim.

In curandis ulceribus, etiam deploratissimis, miracula edidit, nulli ratione victus praescriptâ aut observatâ: sed cum patientibus suis dies & noctes potando ita eos pleno (ut solebat dicere) ventre tamen curabat.

Praecipitati pulvere, Theriaca aut Mithridatio, aut cerasorum, sive botrorum, succo in pilulas redacto, in omni morborum genere ad purgandum utebatur.

[p. 263] Laudano suo (ita vocabat pilulas instar murium stercoris, quas impari semper numero in extrema tantùm morborum difficultate, tanquam sacram Medicinam exhibebat) ita gloriabatur; ut non dubitaret affirmare, eius solius usu se è mortuis vivos reddere posse: idque aliquoties, dum apud ipsum fui, reipsa declaravit.

Orare nunquam audivi, neque vidi. Neque curabat etiam Ecclesiastica sacra: sed doctrina Evangelica, quae tum temporis apud nos excoli incipiebat, & à nostris concionatoribus seriò urgebatur, non multum curata. Se aliquando Lutherum & Papam non minùs, quàm nunc Galenum & Hippocratem, redacturum in ordinem minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in Scripturam Sacram scripsissent, sive Veteres, sive Recentiores, quenquam Scripturae nucleum rectè eruisse; Sed circa corticem, & quasi membranam tantùm haerere. Et nescio, quae alia nugabatur: quorum meminisse piget. Haec Oporinus.