The Oporinus Letter, ed. Johannes Francus (1616)
Johannes Francus, Discursus de chemicorum quorundam, non modo nova medicina et medendi ratione: sed ediam nova philosophia et theologia, Bautzen: Nicolaus Zipser 1616, pp. 37-39
Edited by Julian Paulus
[p. 36] Nunc ut supra promisi, fragmentum Epistolae Ioannis Oporini viri doctißimi, & de re literaria optime meriti (in quo fuit veritatis studium maximum, illaesus candor, & inviolabilis integritas, quique cum Paracelso quadriennium familiariter vixit, & testis est omni exceptione major) de Paracelso subijciam, non ut honori ejus aliquid detraham: sed (cum videam, quosdam eum supra modum admirari, & immensis laudibus tanquam alterium AEsculapium efferre, ex culice Elephantem facere, omnibusque viris doctis praeferre, quem tamen non nisi fama, & ex scriptis illius obscuris cognoverunt, atque ex praeconcepta opinione de eo judicant, immemores dicti, δόζαβιαζεται ἀλήθειαν ut saltem sinistras illas de Paracelso opiniones, ex animis illorum eximam. Qualis quisque fuit, talis quoque depingendus & describendus est, Si singularia habuit dona curandi morbos, eaque à Deo, meritò divinia beneficia in se cum gratiarum actione agnoscere, & non alios prae se contemnere debuisset, Si vero à Diabolo (solitus enim est dicere: Si Dei deficit auxilium, Diaboli succedat) fuisse hominem manifestè impium, non est dubium. Fama, ante aliquot annos spergebatur, de muliere venefica & medicatrice, in Saxonia inferiore, quae multos gravißimos morbos curarat, sed semper septimum aegrotantium, Diaboli instinctu interfecerat, Haec postea compraehensa in vincula conjecta & igni combusta poenas dedit. Quod tamen de Theophrasto affirmare non possum. Sed audiamus ipsum Oporinum, [p. 37] cujus Epistolae fragmentum, nactus sum in urbe Argentinensi ante annos 46. ex Bibliotheca docti cujusdam Medici, una cum eadem Latina Intimatione, (ut vocant) impressa, & Basileae publicè affixa, qua studiosus Medicae artis, ad lectiones suas audiendas, invitavit, quam tunc temporis Domino Lucae Battodio amico meo, usui dedi, à quo sine dubio Ioannes Huserus eam accepit, & operibus Theophrasti Coloniae impreßis, adjunxit. Verba autem Oporini, ad Reinerum Solenandrum Doctorem Medicum, haec sunt: Porro quod ad Paracelsum Theophrastum attinet, qui jam pridem obijt, non libenter ejus Manibus obloquerer. Verum tamen talem expertus sum, ut cum tali homine ita unquam familiariter vivere, ut cum ipso vixi, non facilè cupiam, adeo praeter mirabilem faciendi Medicinam, in omni morborum genere promptitudinem & facilitatem, nullam in eo neque pietatem neque eruditionem animadvertere potui. Et mirari non rarò soleo, quod tam multa jam proferri video, quae ab ipso scripta & posteritati ab eo relicta affirmant, quorum ego ne per somnium quidem unquam illi objectum puto, adeo erat totis diebus & noctibus, dum ego ipsi familiariter per biennium ferè convixi, Ebrietati & crapulae deditus, ut vix unam atque alteram horam sobrium eum reperire licuerit, maximè postquam Basilea discedens in Alsatiam, inter nobiles agricolas & agricolas nobiles, tanquam alter AEsculapius, omnibus admirationi fuit, atque interea tunc cum maximè esset Ebrius, reversus domum, dictare aliquid Philosophiae solebat. Ea vero quae melius fieri potuisse non viderentur. Ego deinde ijsdem in latinam linguam vertendis, ut poteram, vacabam Et sunt hujusmodi libelli, partim à me, partim ab alijs conversi, postea editi. Noctu, toto quo ipsi convixi tempore, nunquam se exuit, id quod Ebrietati adscribebam. Plerumque enim cum esset Ebrius, ad extremam noctem domum [p. 38] ibat cubitum atque ita ut erat indutus, adjuncto sibi gladio suo, (quem carnificis cujusdam fuisse jactabat) in stratum se conjiciebat, ac saepè media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, & crebris ictibus pavimentum & parietes impetebat, ut ego non semel mihi caput iri amputatum metuerem. Dies aliquot requirere possem, se eorum omnium, quae me apud ipsum esse passum, mentionem facere deberem. Semper habebat officinam suam carbonariam paratam perpetuis ignibus, nunc alcoli aliquid, nunc sublimati oleum, nunc praecipitati Regem, nunc Arsenici Oleum, nunc Martis Crocum aut Oppodeldoch mirabile, & nescio quae brodia coquenda. Mihi semel suo N Spiritum vitalem fermè oppreßit, dum Spiritus in alembico contemplari jusso, & nares propius admoto, remoto paululum Vitro, quod alembico subjectum erat, virulentos illos vapores, mihi os & nares occupare curavit, & tamen non suffocare me conatus fuit, adeo ut in ecstasin delapsus, frigidae aquae non mediocris superfusione, restitui opus habuerim. Interim se vaticinari quaedam simulabat, & arcanorum quorundam cognitionem prae se ferebat, ut clam aliquid, de quo ipsum metuerem, non facilè aggredi ausus unquam fuissem. Mulierum nullam curam habebat, ut cum ulla unquam ipsi rem fuisse credam. Initio abstemius erat usque ad aetatis annum 25. Deinde ita vinum bibere didicit, ut totas menses propinando provocare, & bibendo superare ausus fuerit, digito tantum gulae immisso crapula se liberans, & rursum tanquam ne guttam quidem unquam hausisset, poculis indulgens. Pecuniae erat prodigus profusor, atque ita saepè destitutus, utné obulum quidem ei superesse scirem. Crastino statim rursus se crumenam habere benè instructam ostendebat, ut non rarò admiratus fuerim, unde ei ea esset suppeditata. Singulis ferè mensibus sibi novam vestem fieri curabat, & priorem cuivis obvio donabat, sed ita conspurcatam, ut ego mihi nunquam dari petierim, neque [p. 39] ultrò oblatam, recepturus, ut gestarem, fuerim. In curandis ulceribus etiam deploratißimis, miracula edidit, nulla ratione victus praescripta aut observata, sed cum patientibus die noctuque potando, ita eos pleno (ut solebat dicere) ventre tantum curabat. Praecipitati pulvere, Theriaca aut Mithridatio aut cerasorum sive botrorum succo in pilulas redacto, in omni morborum genere purgando utebatur. Ladano suo (ita vocabat pilulas instar murium stercoris, quas impari semper numero, in extrema tantum morborum difficultate tanquam veram Medicinam) adhibito ita gloriabatur, ut non dubitaret affirmare, ejus solius usu è mortuis vivos reddere posse, idque aliquoties dum apud eum fui, re ipsa declaravit. Orare nunquam audivi, neque curabat etiam Ecclesiastica sacra, sed doctrina Evangelij, quae tunc temporis apud nos excoli incipiebat, & à nostris concionatoribus seriò urgebatur, non multum curata, se aliquando & Lutherum & Papam, non minus quam nunc Galenum & Hippocratem redacturum in ordinem minabatur. Neque enim eorum qui in scripturam sacram hactenus scripsissent, sive veteres sive recentiores quenquam, scripturae nucleum rectè eruisse, sed circa corticem & quasi membranam tantum haerere, & nescio qualia nugebatur, quorum meminisse piget. Haec tantum obiter quae in pennam inciderunt, ad te scribere libuit ut aliquid scriberem. Vale. Hactenus Oporinus. Eadem ferè de Paracelso scribit Andreas Iociscus in oratione de vita & obitu Ioannis Oporini, ex cujus ore ea excepit, ideoque hic subjiciam.