The Oporinus Letter, ed. Johann Freitag (1616)

From Theatrum Paracelsicum

Johann Freitag, Noctes medicae sive de abusu medicinae tractatus, Frankfurt am Main: Johann Bringer for Johann Berner 1616, pp. 114-118

Edited by Julian Paulus


[p. 114] CVrationes, quas administrauit Paracelsus, in duplici sunt differentia, vel enim sunt internorum vel externorum affectuum. Hos quod attinet, ex Chirurgia caeterisque eius scriptis constat, tum etiam aliorum testimonio liquet Paracelsum singulari dexteritate & successu in chirurgiae operibus versatum, quod & de eo scribit Oporinus, his verbis: In curandis vlceribus etiam deploratissimus, miracula edidit, nulla ratione victus praescripta, aut obseruata: sed cum patientibus suis dies noctesque potando, ita pleno (vt dicere soleabt) ventre eos curabat. Internorum vero affectuum curationem sic administrauit, vt nulla in loco vltra anni spacim haerere potuerit, quod ipse dicere solitus fuit, anno amplius non posse suas artes in vno loco durare. Rationem reddit Crato, Erastus, Heylius, alijque auctores grauissimi, quod Basileae omnes intra anni spacium perierunt, qui Pharmaca Paracelsi haurire non sunt veriti; licet in praesentia praeclare contulisse putarentur, adeo quam plures (teste Erasto lib. de auro potulento) ex illis, qui in praesens adiuti videbantur, postea vel mortem repetente oppetiuerunt, vel inemendabili morbo afflicti fortunam suam perpetim deplorarunt. Certe Basileae omnes intra anni spacium, omnes alij cum Frobenio, de cuius sanatione tantopere gloriabatur, vita functi sunt, qui paracelsi remedia assu- [p. 115] mere sunt ausi. Idem Christophorus Heyl, in artificiali sua medicatione testatur, quod existimationem, quam subito pararit, diu defendere non potuerit, ob allegatam cuasam, quodque in Hippocraticas & Galenicas methodos debacchatus semper fuerit, suumque laudanum, quod panaceam indigitarit, omnibus illorum remedijs praetulerit, quo modo cum in venerandam antiquitatem aliquandiu inuectus, tandem deprehensus sic multos exhibito narcatico medicamento iugulasse, quos si non statim, à sumpto tamen remedio proximus annus apoplexia confecerit, vti Ioanni Frobenio viro longiori vita dignissimo accidit.

In omni morborum genere, quo purgare conueniebat, praecipitati puluerem cum theriaca, mithridatio, aut cerasorum botrorum succo in pillulas redactum exhibuit. de Laudano suo, quod in pillulas instar murium stercoris redactum, quas impari numero, in extrema morborum necessitate exhibebat, ita gloriatus fuit, vt non dubitarit affirmare, eius solius vsu è mortuis viuos reddi posse. Dessenius vero experientia obseruauit nouiter à Paracelso introducta pharmaca, paucissimo pondere totum corpus, ad extremos artus ita enomiter penetrare & concutere, vt ipsos quoque vngues interdum afficiant, aliquando etiam excutiant, dum vna aut altere horula, aut saltem paucissimis efficiant absoluantque vniuersa, carnificis exemplo. Et emoriar, (ait idem) nisi praesentia sint venena, quibus absque omni dubitatione purpureum stimmeos florem, seu antimonii essentiam, sulphur aethereum, liquorem phaetontis & reliqua naturae aduersissima annumero: scio multos solo vsu antimonii Paracelsice praeparati sursum deorsum vehementissime fuisse purgatos & in morbos longos incidisse, à quibus nunquam potuerunt extricari. Noui (inquit Dessenius insuper) Medicum in Rep. nostra simplici confidentia in se hoc medicaminis experiri volentem, eo insalubritatis deuenisse, vt nunquam pristinum vigorem roburque corporis recollegerit, sed ad extremam pene animam antimonium detestatum sit.

Noui febrientes, noui phthisicos arthriticos, calculosos, leprosa scabie ac cutis vitijs affectos eiusmodi centaurica medicatione aut verius mordiactione in extrema repente discrimina, vomitiones vehementis, colicos dolores, diarrhoeas, conuulsiones, cardiacas, syncopas frequenter, summa in praematuras mortes incidisse: atque haec omnia quam promiscue confuseque citra rationem physicam, methodum & demonstrationes imo cum pudenda exsecrabilique philargyria sub praetextu iustae mercedis, proximorumque calamitate peracta fuere vt à Paracelso eiusque sequacib. quam [p. 116] ipso morbo plus periculi metuendum fuerit. plura homicidia aut Paracelsica miracula, cui legere volupe est, euolat Dessenij Medici Coloniensis apologiam aduersus Fedronem.


VItam & mores Paracelsi Medicorum complures, nec de plebe viri, descripserunt. Erastus fatetur, se accepisse ex ore Cratonis, quod consentanee suis principijs & praeceptoribus tartarum in morbos inuexerit, cum tartarea sint & ex imo tartaro eruta prolataque videantur propemodum omnia, quae scripserit, feceritue. Argumento est, quod inter dictandum solitus fuit, velut oestro percitus & furijs agitatus instar pythiae cuiusdam varis exardescere & voc ferari, daemone nimirum plaustra illa conuitiorum & δοξομανίαν suggerente, quam sanus excogitare nunquam potuisset. Retulit eadem saepe Oporinus amanuensis eius, quod non nisi bene potus ad sua explicandum mysteria accesserit: & quod in medio suo hypocausto columnae τετυφωμένος adeoque numinie plenus adsisteret, manibus capulo ensis apprehenso (quod eius Κοίλωμα hospitium praeberet ei spiritus, qui vitro inclusus responsa fascinatis à se hominibus dare solet) eructare imaginationes suas consueuisset. Et porro, inquit Oporinus, nullam in eo pietatem nullamque eruditionem animaduertere potui, adeo erat totis diebus & noctibus, dum ego ei familiariter per biennium fere conuixi, ebrietati & crapula deditus, vt vix vnam vel alteram horam sobrium eum reperire licuerit. Cum initio ad annum 25. fuisset abstemius, ita dein vinum bibere didicit, vt totas noctes rusticis plenas tagenas propinando superare ausus fuerit: digito tantum gula immisso crapula sese liberans, & rursus tanquam ne guttulam quidem ante hausisset, potionibus indulgens. Noctu, toto eo tempore, quo ego ei conuixi, nunquam se exuit, quod ebrietati attribuebam. Plerumque ebrius non nisi ad extremam noctem, domum redibat, vtque erat indutus, adiuncto sibi gladio, quem carnificis cuiusdam fuisse iactabat, in stratum sese coniiciebat: ac saepe media nocte surgens per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, & crebris ictibus pauimentum & parietes impetebat, vt non semel mihi caput amputatum iri metuerem: Pecunia frequenter ita erat destitutus, vt ne obulum quidem ei superesse scirem. Sequenti matutina crumenam denuo bene instructam ostentabat, vt non raro admira [p. 117] tus sim, vnde tanta ei fuisset suppeditata copa. Orare eum nunquam vidi, neque audiui, neque curabat ecclesiastica sacra & se aliquando Pontificem & Lutherum in ordinem redacturum & conciliaturum promittebat, quod nemo eorum, qui hactenus in sacram scripturam commentarios ediderint, siui veteres, siui recentiores fuerint, eiusdem nucleum verum eruerit, sed circa cortices & summam membranam tantum haeserint.

Plurimi contulere cum illo insignes Theologi, qui ex omnibus eius sermonibus, non Medicum, sed aurigam dixisses: sodalitio aurigarum magnopere delectabatur. In diuersoriis hinc inde delitescens obseruabat aduentantes aurigas, cum iis homo spurcus vorabat & perpotabat, adeo nonnunquam vino sopicus, vt se in proximum scamnum collocaret, faedamque crapulam edormiret. summa: sordidus erat per omnia & homo spurcus. Raro vel nunquam visitabat sacros caetus, visus Deum & res diuinas leuiter curare. Amplius de eo meminit Oporinus in epistola ad Wierum, his verbis: mirari non raro soleo, cum tam multa proferri audio, quae ab ipso scripta & posteritati relicta affirmantur, quorum omnium ne per somnium illi quicquam obiectum arbitror, adeo erat totis diebus & noctibus, dum ego illi per biennium adessem, vino obrutus.

Baselica discedens, inter Alsatia nobiles & rusticos tanquam alter Aesculapius omnibus fuit admirationi. Atque interea saepe maxime ebrius donum reuersus dictare mihi aliquid Philosophiae suae solebat, quod ita pulcre sibi cohaerere videbatur, vt à maxime sobrio melius fieri potuisse haut putares.

Ego deinde iisdem in latinam linguam vertendis, vt poteram, vacabam: & sunt eiusmodi libelli partim à me, partim ab aliis latine conuersi, postea editi.

Semper habebat officinam suam carbonariam ignibus instructam & aut alcoli aliquid, aut sublimati oleum, martis crocum vel derotholthor mirabile & nescio quae brodia coquebat.

Mihi certe semel spiritum vitalem ferme oppressit, dum spiritus suos in alembico contemplari iusso & naso propius admoto virulentos vapores os & nares ferire curauit, & tantum non suffocare conatus est, vt in lipothymiam collapsus multae aquae frigida aspersione restitui opus habuerim.

Interea vaticinari se quaedam simulabat & quorundam arcanorum cognitionem prae se ferebat, vt clam, ipsum metuens aggredi non fuerim ausus. singulis fere mensibus nouam vestem sibi fieri curabat, & priorem cuiuis obuio donabat sed ita conspurcatam, vt ego mihi donari nunquam petierim, neque vltro oblatam recepissem.

[p. 118] Mulierum fuit osor & exsecrator pertinacißimus, causam subesse credo, quod in Carinthia à militibus puer anseres pascens, vel, vt alii volunt, dum à cubiculis generosi cuiusdam fuerit, extesticulatus emasculatusque sit. Fatebatur se percussorem & hoc nomine subinde in carcerem detrusum. Nomen ipsi fuit Philippus, cui adiecit, aureolum, Theophrastum, Paracelsum, Bombastium, monarcham omnium scientiarum, vtriusque medicinae Doctorem, fastuosorum morionum ritu, quos suae originis ita pudet, vt excelsiorem statum ambiant.

An vero homo adeo spurcus diuinae gratiae organon esse, & in eo doctrinae sapientiaeque aliquid in continuis crapulationibus & helluationibus elucere potuerit, valde ambigo: neque adducat, vt credam illius scripta spiritus boni adflatu esse nata, cum plenissima sint omnis impietatis, & contumeliatum plaustra contineant. Nolo plura hominis commemorare flagitia, ne mortuum denuo occidere vel cum laruis luctari velle videar. Satis est significasse Paracelsum fuisse Dei contemptorem, vanissimae artis conditorem, temulentum, vagum, improbum, venerandae antiquitatis irrisorem & arrosorem, sordidum, contentiosum, mendacem, daemonum cultorem, & vt compendio dicam, talem, quem si nominaueris, annoa vitia dixeris, cuius impuritias sexcentis versibus non enarraueris. Defuncto à sequaculis & confecialibus sequens erectum est epitaphium.