The Oporinus Letter, ed. Daniel Sennert (1619)

From Theatrum Paracelsicum

Daniel Sennert, De Chymicorum Cum Aristotelicis et Galenicis Conensu ac Dissensu Liber I, Wittenberg: Zacharias Schürer 1619, pp. 66-70

Edited by Julian Paulus

[p. 65] Vitae ejus quasi summam literis quibusdam complexus est Oporinus, civis Basiliensis fide dignus, qui Paracelsi amanuensis fuit, uxoratus jam. Nam, ut Erastus, parte 1. disp. contra Paracelsum p. 238. refert; Relictâ domi uxore, totobiennio eum secutus est, ut admirabilis doctrinae, quam jactabat, particeps fieret. Exstant quidem eae literae in vita Oporini à Jocisco descripta: verum cum non in omnium sint manibus, eas hic proponere libet. Nec refert, quod Levinus Battus, in epist. ad Henricum Smetium [p. 66] scribit, Orationem illam ab aemulis Theophrasti Basileae scriptam esse. Sit enim, quod illi, qui vitam Oporini scripserunt, Paracelso non faverint: Epistola tamen vitae Oporini inserta, in doctorum virorum manibus vivente adhuc Oporino fuit; cum literas illas scripserit ad Medicos clarissimos Solenandrum & Wierum. Et vivebant tunc procul dubio adhuc multi, quibus Paracelsus familiariter notus fuit, ut mendacium locum invenire facilè non potuerit. Ita autem ille: Quod ad Theophrastum Paracelsum attinet, qui jam pridem obijt, non quidem libenter ejus manibus obloquerer: vivum tamen talem expertus sum, ut cum tali homine ita unquam familiariter vivere, ut cum ipso vixi, non facilè cupiam; adeò, praeter mirabilem faciendi medicinam in omni morborum genere promtitudinem & felicitatem, nullam in eo neque pietatem, neque eruditionem animadvertere potui. Et mirari non rarò soleo, cum tàm multa proferri video, quae ab ipso scripta & posteritati relicta affirmantur, quorum ego ne somnium quidem unquam illi objectum puto. Adeo erat totis diebus & noctibus, dum ego ipsi familiariter per biennium ferè convixi, ebrietati & crapulae deditus, ut vix unam atque alteram horam sobrium [p. 67] eum reperire licuerit; maximè postquam Basilea discedens in Alsatia inter nobiles rusticos, & rusticos nobiles, tanquam alter Aesculapius omnibus admirationi fuit. Atque interea tùm, cum maximè esset ebrius, domum reversus dictare mihi aliquid suae Philosophiae solebat, quod ita pulcrè sibi cohaerere videbatur, ut à maximè sobrio meliùs non fieri potuisse videretur. Ego deinde ijsdem in Latinam linguam vertendis, ut poteram, vacabam. Et sunt ejusmodi libelli partim à me, partim ab alijs latinè conversi postea editi. Noctu, toto quo ipsi convixi tempore, nunquam se exuit: plerumque enim non nisi ebrius ad extremam noctem ibat cubitum, atque ita, uta erat indutus, adjuncto sibi gladio, quem carnificis cujusdam fuisse jactitabat, in stratum se conijciebat, ac saepè media nocte surgens per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ita crebris ictibus & pavimentum & parietes impetebat, ut ego mihi non semel caput amputatum iri metuerem. Dies aliquot reuquirere possem, si eorum omnium, quae me apud ipsum passum esse scio, mentionem facere deberem. Semper habebat officinam suam carbonariam instructam perpetuis ignibus, nun Alkali aliquot, nun sublimati oleum, nun Arsenici [p. 68] oleum, nunc Martis crocum, aut Oppodeldoch mirabile, & nescio quae brodia coquendo. Mihi certè semel coctione sua fermè spiritum vitalem oppreßit, dum spiritus in alembico suo adscendentes contemplari jusso & naso proprius admoto, remoto paululùm vitro, quod alembico subjectum erat, virulentos illos vapores mihi os & nares occupare curavit, & tantum non suffocare conatus fuit, adeò ut in syncopem delapsus frigidae aquae non mediocris superfusione restitui opus habuerim. Interea se vaticinari quaedam simulabat, & arcanorum quorundam cognitionem prae se ferebat, ut clam aliquid, de quo ipsum metuerem, non facilè aggredi unquam ausus fuissem. Mulierum nullam curam habuit, ut cum nulla unquam illi rem fuisse credam. Initio abstemius erat usque ad aetatis annum ferè 25. deinde ita vinum bibere didicit, ut totas mensas rusticis plenas propinando provocare & bibendo superare ausus fuerit, digito tantum gulae immisso à crapula se liberans, & rursum, tanquam ne guttam quidem hausisset, potionibus indulgens. Pecuniae erat prodigus profusor, ac ita eâ saepe destitutus, ut ne obulum quidem ei superesse scirem. Crastino statim die rursum crumenam se habere benè [p. 69] instructam ostendebat, ut non rarò miratus fuerim, unde ei fuisset suppeditata. Singulis ferè mensibus vestem novam sibi fieri curabat, & priorem cuivis obvio donabat, sed ita conspurcatam, ut ego nunquam mihi dari petierim, neque ultrò oblatam, ut gestarem, recepturus fuerim. In curandis ulceribus etiam deploratißimis miracula edidit, nulla victus praescripta aut observata ratione, sed cum patientibus suis dies & noctes potando ita eos, ut solebat dicere, pleno ventre tamen curavit. Praecipitari pulvere, Theriaca, aut Mithridatio aut Cerasorum sive Botrorum succo in pilulas redacto in omni morborum genere ad purgandum utebatur. Laudano suo (ita vocabat pilulas instar murium stercoris, quas impari semper numero in extrema tantùm morborum difficultate tanquam sacram medicinam exhibebat) ita gloriabatur, ut non dubitarit affirmare, ejus solius usu se è mortuis vivos reddere posse; id´que aliquoties, dum apud ipsum fui, re ipsâ declaravit. Orare nunquam audivi neque vidi, neque curabat etiam Ecclesiastica sacra, sed doctrina Evangelica, quae tum temporis apud nos excoli incipiebat, & à nostris concionatoribus seriò urgebatur, non multum ab eo curabatur. Se aliquando Lutherum & Pa- [p. 70] pam non minùs, quàm nunc Galenum & Hippocratem redacturum in ordinem minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in scripturam sacram scripsissent, sive veteres sive recentiores, quenquam scripturae nucleum rectè eruisse, sed circa corticem & quasi membranam tantum haerere. Et nescio quae alia nugabatur, quorum meminisse piget. Hac Oporinus.