The Oporinus Letter, ed. Bernardus Dessenius (1573)
Bernardus Dessenius, Medicinae veteris et rationalis, adversus Oberronis cuiusdam mendacissimi atque impudentissimi Georgij Fedronis, ac vniuersae Sectae Paracelsicae imposturas, defensio, Köln: Johannes Gymnich 1573, pp. 204-206
Edited by Julian Paulus
Adhaec quod Theophrasti ab Hohenheim scripta diligentissimè versaueris, ex quibus nihil aliud discere potuisti, quàm purioris veraeque medicinae odium, & multa commenta in perniciem publicam effusa: siquidem totus illius sermo obscurus est, insigni fraude contaminatus, ineptus, confusus, imperitus, barbarus, incertus, res naturales ac legitimas, ad prauos vsus, detorquens: aut aliter verba proponens, quàm reuera essent interpretanda, vt sic intelligere se, quae nunquam cognorat, dissimularet: Magus insuper monstrosus, superstitiosus, impius & in Deum blasphemus, quemadmodum ex ipsius execrabilibus scriptis, lector pius ac doctus apertè cognoscere potest. Qualis autem vir, magnus ille praeceptor tuus fuerit, nimirum mendacissimus, nefandus impostor, & ebriosus erro, daemone familiariter vtens, testificantur libri, ac linguae eorum, quibus notus fuit. Peroportunè dum haec scribo, ad me perfertur prima disputationum pars, de medicina noua Paracelsi, Autore Thoma Erasto Medico, professore scholae Heydelbergensis, Philosopho eminentissimo, Theologo celebri, & [p. 203] in omni scientiarum genere viro doctissimo. Hanc cum pro more ac consuetudine mea, illectus tituli nouitate, legendi cupiditate, & quadam singulari erga eundem obseruantia, & nescio quo amore, quem mihi D. Ioannes Echtius Medicus multiplici illius commendatione instillarat, primè deuorassem: mox repetita lectione accuratius examinare coepissem, inueni eximium patronum nouae medicinae vestrae ita denudatum detectumque, & per singula membra articulatim euisceratum, vt quicquid vspiam in tota anima, & corpore occultum erat, tanquam in lucidissimo speculo representatum clarissimè agnosci possit: Cuius equidem testimonia pauca, sed praecipua huc transcribam, potissimum ijs, qui Paracelsum numinis loco coluerunt, quique Erastum ipsum legere non possunt, vt admoniti periculum doctrinae peruersissimae intelligant, deinde caueant, alijsque ne sectentur autores fiant, ac monstrum horrendum, pro sua potentia, gnauiter mecum conficiant. Ex ore D. Cratonis Medici Diui Ferdinandi Caesaris optimi sic habet D. Erastus. Consentaneè suis principijs & praeceptoribus tartarum in morbos inuexit, cùm tartarea sint, & ex imo tartaro eruta prolataque videantur propemodum quae scripsit vniuersa. Argumento est quod inter dictandum solitus fuit, velut ostro percitus & furijs agitatus, instar Pythiae cuiusdam vatis exardescere ac vciferari, daemone nimirum plaustra illa conuitiorum, & δοξομανίαμ monstrosam suggerente, quam sanus excogitare nunquam potuisset. Et continuata dictione rursus. Retulit eadem saepè mihi, D. Operinus amanuensis, & quod non nisi benè potus, ad mysteria sua explicanda, accederet: & quod in medio hypocausto columnae τετυφωμένομ, adeoque numine suo plenus assisteret, manibus capulo ensis apprehenso (quod eius κοίλωμα hospitium praeberet ei spiritui, qui [p. 204] vitro inclusus responsa fascinatis à se hominibus dare solet) eructare suas imaginationes consueuisset. Et amplius. Nullam, inquit, Oporinus, in eo pietatem, nullam eruditionem animaduertere potui, adeò erat totis diebus ac noctibus, dum ego illi familiariter per biennium ferè conuixi, ebrietati & crapulae deditus, vt vix vnam aut alteram horam sobrium eum reperire licuerit. Cùm initio ad annum aetatis 25. fuisset abstemius, ita dein vinum bibere didicit, vt totas noctes rusticis plenas lagenas propinando superare ausus fuerit: digito tantùm immisso gulae, craupla sese liberans, & rursus tanquam ne guttam quidem vnquam hausisset, potionibus indulgens. Noctu, toto eo tempore, quo ego ei conuixi, nunquam se exuit, quod ego ebrietati suae attribuebam. Plerunque non nisi ebrius, ad extremam noctem, domum redibat cubitum, atque vt erat indutus, adiuncto sibi gladio, quem carnificis cuiusdam fuisse iactabat, in stratum sese cinijciebat: Ac saepè media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, & crebris ictibus pauimentum ac parietes impetebat, vt non semel mihi caput amputatum iri metuerem. Pecunia frequenter ita erat destitutus, vt ne obulum quidem ei superesse scirem: crastino statim mane rursum crumenam habere se benè instructam ostentabat, vt non rarò admiratus sim, vnde tanta ei fuisset suppeditata. Orare eum vnquam neque vidi, neque audiui, neque curabat ecclesiastica sacra, sed doctrina Euangelica, aquae tum apud nos excoli incipiebat, & à nostris concionatoribus seriò vrgebatur, non multum curata, se aliquando Lutherum simul & Papam, non minus, quàm nunc Galenum & Hippocratem redacturum in ordinem minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in sacram scripturam scripsissent, siue veteres, siue recentiores, [p. 205] quenquam scripturae nucleum rectè eruisse, sed circa corticem, & quasi membranam tantùm haesisse. Et non post multos versus denuò. Eadem fermè, ait, ad me scripsit vir pietate ac doctrina clarissimus D. Henricus Bullingerus, in haec verba. Contuli cum eo semel & iterum de rebus varijs, etiam Theologicis, vel religionis: Sed ex omnibus eius sermonibus, pietatis nihil intelligere potui. Magiae verò, quam ille fingebat, plurimum. Si eum vidisses, non Medicum, sed aurigam dixisses, & sodalitio aurigarum magnoperè delectabatur. Ergo dum viueret hîc in diuersorio Ciconiae, obseruabat aduentantes in hoc hospitium aurigas. Et cum his homo spurcus vorabat ac perpotabat, ita nonnunquam vino sopitus, vt se in proximum scamnum collocaret, crapulámque foedam edormiret. Breuiter concludit. Sordidus erat per omnia, & homo spurcus. Rarò aut nunquam ingrediebatur coetus sacros, sed visus est Deum, & res diuinas leuiter curare. Amplius commeminit de eodem Oporinus, in quadam ad Vuierum Epistola, hisce verbis. Mirari non rarò soleo, cùm tam multa proferri audio, quae ab ipso scripta, & posteritati relicta affirmantur, quorum ego omnium, ne per somnium quidem, illi obiectum puto: adeò erat totis diebus ac noctibus, dum ego illi domesticè conuiuerem per biennum, vino obrutus. Deinde Basilaea discedens, inter Alsatiae nobiles rusticos, & rusticas nobiles, tanquam alter Aesculapius, omnibus admirationi fuit. Atque interea maximè ebrius, domum reuersus, dictare mhi aliquid Philosophiae suae solebat, quae ita sibi pulchrè cohaerere videbantur, vt à maximè sobrio melius fieri potuisse non viderentur. Ego deinde ijsdem in latinam linguam [p. 206] vertendis, vt poteram, vocabam: & sunt eiusmodi libelli partim à me, partim ab alijs latinè conuersi, postea aediti. Semper etiam habebat officinam suam carbonariam paratam perpetuis ignibus, aut alcoli aliquid, aut sublimati oleum, nunc praecipitati Regem, nunc Arsenici oleum, nunc Martis crocum, aut derodolthor mirabile, & nescio quae brodia coquendo. Mihi certè semel coctione fermè spiritum vitalem oppressit, dum spiritus suos in Alembico contemplari iusso, & naso propius admoto, virulentos vapores, os ac nares ferire, curauit, & tantùm non suffocare est conatus, vt in extasin collapsus, multae aquae frigidae aspersione restitui opus habuerim. Interea vaticinari se quaedam simulabat, & quorundam arcanorum cognitionem prae se ferebat, vt clam aliquid, ipsum metuens, aggredi non fuerim ausus. Singulis ferè mensibus nouam vestem fieri sibi curabat, & priorem cuiuis obuio donabat, sed ita conspurcatam, vt ego mihi donari nunquam petierim, neque vltrò oblatam recepissem. In curandis vlceribus etiam deploratissimis, miracula edidit, nulla ratione victus praescripta aut obseruata: Sed cum patientibus suis, dies noctesque potando, ita tamen eos, pleno (vt dicere solebat) ventre curabat. Praecipitati puluere, theriaca, Mithridatico, aut cerasorum siue botrorum succo in pilulas redacto, in omni morborum genere, purgando vtebatur. Laudano suo (ita vocabat pilulas instar murium stercoris, quas impari semper numero, in extrema morborum necessitate, tanquam sacram anchoram offerebat) ita gloriabatur, vt non dubitaret affirmare, eius solius vsu, è mortuis viuos reddi posse, idque aliquoties dum apud eum fui, in semetipso declarauit. Haec sunt egregia nobilis Paracelsi vestri elogia, quae nec cerdo, nec opilio, nec bubulcus sibi optaret.