Texte/Erastus, De medicina nova

From Theatrum Paracelsicum

Raw transcription (OCR). Transcription of Greek is terrible.

Volume 1

[sig. β4r] GENERALIA HVIVS PARTIS primae capita quaedam.

1 De Creatione.

2 De virtute Miraculorum effectrice.

3 De viribus Imaginationis, quas vel in proprium, vel in alienum corpus exercet.

4 De Fascinatione & affinibus ei affectionibus.

5 De caelestium orbium rotatoribus Intelligentijs quibusdam.

6 An aliqua detur Magia naturalis & licita.

7 De Magia operatrice, eiusque speciebus: ubi de Verborum, Characterum, Imaginum, figurarum, atque aliorum medicamentorum superstitiosorum efficacia fusè disputatur.

8 De Lamiis seu Strigibus non inutilis scitu.

9 De Magia Diuinatrice, eiusque speciebus: ac de Diuinatione quoque non pauca.

10 De coeli astrorumque potestate & efficientia.

11 De vita & moribus Paracelsi nonnulla.


[p. 1] DISPVTATIONVM DE NOVA MEDICINA PHILIPPI PARACELSI, PARS PRIMA, IN QVA QVAE de remediis superstitionis & Curationibus Magicis ille prodidit, praecipuè examinentur,

Per THOMAM ERASTVM, MEDICINAE in Schola Heydelbergensi professorem.

Colloquutores. FVRNIVS, ERASTVS.

[De creatione]

FVRN. Quod iussisti, sedulo feci: libros Theophrasti, quotquot nancisci potui, plures centum & tredecim, attentè perlegi, sententias obseruatu dignas annotaui, inque classes digessi, quo rectius recorder. Confido sanè, te ex illis, quos mihi legere contigit, non facilè producturum esse, cuius non possim absque magno labore reminisci. Quod igitur iam pridem abs te petiui, nunc etiam vehementer peto, vt mihi non graueris explicare, cur, que vtiliter nouasse permultis videtur, damnanda existimes. Non sic diligo Paracelsum, ex quo me profecisse non nego, quin plus amem veritatem, in hac praesertim causa, in qua errare non tantum est turpe, verum etiam perniciosum.

ER. Si animus tuus est, quem pra te fers, age proposito materiam concertationi nostrae. Ad me quod attinet, cupio equidem ex animo tibi alijsque cunctis, pro virili mea, ista quidem in re gratifi- [p. 2] cari.

FVR. Hoc primum ex te scire velim, quid putes causae esse, quod cum celeberrimi & clarissimi Medici vno ferè ore clamitent, falsa & inepta esse Paracelsi dogmata, nullus tamen hanc in se prouinciam suscipere voluerit, vt totam eius doctrinam excuteret, ac falsa solidis rationibus confutaret.

ER. Silentij & consilij aliorum causas nescio: at hoc interim scio, non decere viros bonos connivere ad errores publicè noxios. Ego sanè nunquam non dixi, quid de hisce rebus sentirem, laudans quae laudem mereri videbantur, & vituperans quae damnosa esse aut fuisse comperissem. Nunc etiam paratus sum apertè tibi meam de capitibus interrogatis sententiam declarare. Quod ad alios spectat, suspicor ego doctos omnes in ea esse opinione, extremè absurdas imaginationes, quales certè sunt Paracelsicae, minimè argumentis esse refellendas. Talia enim figmenta se ipsa conficiunt, ac defensores talium mutuis vulneribus plerunque concidunt.

FVR. Non sum sollicitus hac de re, modo ex te audiam, quid sequendum mihi sit.

ER. Ergo, si libet, primum examinemus, quae consentanea sint pietati, quae de diuinis rebus passim suis libris interspersit. Deinde quae & qualis Philosophia eius fuerit consideremus. Post haec Medica examinemus, primum quidem generatim: mox etiam speciatim aliquot morborum causas, origines, conditiones, curationesque expendamus.

FVR. Et si praecipuè vellem cognoscere, quae de Medicina scripsisset non rectè, nec in ea, quae de rebus ad pietatem Religionemque pertinentibus aliquando disseruit, inquiri cuperem, non repugnabo tamen voluntati ac iudicio tuo, si modo cum fructu nos iudices in hac disceptatione versaturos. Ego namque non puto Paracelsum in Medicina non esse probandum, si de Diui nis rebus alicubi perperam sensisse demonstretur. Quoniam si haec ratio valeat, nec Aristotelis, nec Hip- [p. 3] pocratis & Galeni placita teneri ac probari poterunt: cum certum confessumque sit, omnes impiè de Deo rebusque sacris disputasse.

ER. Non haec causa est, sed quod video plurima Medicinae illius capita, in qua tam multa de superstitionis remediis, & nefariis ac Magicis curationibus continentur, non posse à nobis ritè explicari, priusquam haec expensa fuerint. Confutabitur simul harum rerum declaratio Paracelsum ipsiusque discipulos contendentes, ideo non esse praedictos autores legendos, quia Gentiles fuerint, & à pietate aliena quaedam scripserint. Quippe si offensum fuerit, Paracelsum quoque impiè sensisse & scripsisse, nemo nos accusare poterit, quod huius scripta illorum monumentis hoc nomine non praeferamus.

FVR. Perinde mihi est, unde collationis nostrae initium fiat, si modo consequatur, quod cupio. Oro interim, vt in illis, quae ad res Medicas non multum faciunt, illustrandas, breuior esse velis.

ER. Aequum petis, ideoque paucis percurremus, quae de Creatione, Diuinatione & Prophetia, Miraculorum virtute, & similibus alijs scripsit non piè: nisi cum fortè tu nos plura voles dicere. Pluribus excutiemus, quae de coelorum efficientia, de characterum, verborum, & incantationum viribus ad morbos vel infligendos vel propigandos somniauit.

FVR. An igitur in creatione aliud reprehendis, quam quod in libro ad Athenienses scribit, Creationem rerum esse segregationem?

ER. Non accuso tantum, sed planè execror omnia, scripsit multa monstrose, & vt sic scriberet omnia id solum videretur studuisse: at in hoc libro se ipsum longè superauit. Nihil tam prauè, tam inconditè, tam monstrose, tam impiè, tam sacrilegè scriptum excogitari potest, quam sunt quae in hunc librum ex spurcissimis mentibus expuit. Sic inter se pugnantia eructauit ebrius Sannio, vt non mirari, sed planè stupere cogat attentum lectorem. Sa- [p. 4] cra litera nos docent, Deum de principio coelum & terram, deinde lucem creauisse, mox lucem à tenebris, aquas ab aquis interposito firmamento discreuisse, post elementa confusa adhuc distinxisse, ac singulis, quae, quot, qualia ex se producere deberent, imperauisse. Tandem creatis prius sideribus hominem formauisse. Quae cum sic habeant, non poterit inter Christianos nomen suum rectè profiteri, quisquis à Deo universa creata esse non persuasissimum habet. Eundem confiteri hoc etiam oportet, Deum omnipotente suo verbo, quo creauit omnia, non distribuisse tantum elementa concinnè, verum etiam ex eisdem creasse, quae ex eis nata cernimus.

FVR. Horum Paracelsus nihil negat.

ER. Vtinam sic sit. Nos ex nihilo creata à Deo cuncta scimus, Paracelsus ex mysterio magno (sic nominat materiam primam) res omnes prodijsse, non per creationem, sed per secretionem. Quippe in illo suo mysterio, quod increatum esse verbis explicitissimis Latinis ac Germanicis aliquoties repetitis asseuerat, res omnes contentas latuisse, & per segregationem emersisse affirmat. Dubitaui aliquando apud me, an per mysterium magnum intelligeret vel locum universi, vel aliud quippiam. Sed non sinit nos aliud accipere quam materiam, partim quia apertè sic ipsemet interpretatur, partim quia tam crebro matrem rerum vocat, partim quia ex eodem sic facta esse cuncta dicit, quomodo ex lacte butyrum & caseus, & ex caseo vermes generantur. Hoc tamen mysterium affirmat è increatum esse, atque in hoc increatum à Deo creatas fuisse res caeteras omnes. Sanè vt non aliud ei fuit Mysterium hoc increatum, quam Anaxagoricum Chaos (quod in aliquot scriptorum suorum locis Limbam magnum vocat) ita nihil aliud ipsi est creatio, quam separatio. Separationem porrò definit ipsemet in libro de Thermis, secretione duarum aut plurium [p. 5] rerum coniunctarum, vt suis quaeque viribus vti possit. Ideo hoc Anaxagorae placuit. Quinimo Anaxagora hoc magis impius est Paracelsus, quod ille separationem à Mente simplicissima, sapientissima, potentissima, hoc est, Diuina, perfectè scribit, Paracelsus factis & mortalibus quibusdam Deunculis tribuit.

FVR. Bona verba quaeso. Non in deteriore rapienda, sed in meliore partem interpretanda sunt hominum eruditorum dicta.

ER. Si modo vel ipsi patiantur, vel pietas sinat. Nam ad impietatis apertè crimen esse mutum, insignis est impietas.

FVR. Quod igitur tam graue est peccatum?

ER. An leuia tu iudicas, quae recensui? Age igitur sigillatim consideremus. Ex materia prima increata facta sunt, inquit, sensibilia & insensibilia. Et quamuis omnia in id, quod prius erant, reuertantur, non tamen in materiam primam resoluuntur, sed in id, quod ante hanc erat: quod in libro de Modo purgandi repetit dicens, Antequam coelum & terra essent, aliquid fuit, non hoc tamen, quod nunc cernimus.

FVR. Quod materiam primam increatam dixit, in eo non dissensit à Scholasticis, quos ob hanc causam nullus impietatis coarguit. Quod per secretionem ex prima materia producta caetera asseruit, idem quodammodo quod Moses fecit. Deinde satis se declarat, quomodo hoc intelligi velit, dum scribit res imperfectè suis formis exornatas in mysterio latuisse, potentia scilicet. Cum in id corrupti omnia ait, quod ante mysterium erat, ipsum nihilum intelligit. Etenim textu vicesimo primo cum manere hoc dicit, quod ante mysterium fuit, non sic intelligendum monet, quasi aliquid futuri simus. In nihilum resolui, inquit, quoniam ex nihilo sum de principio. Quanquam enim omnia dicamus redire in id quod prius erant, nihil tamen intelligimus, quam in nihilum abire iterum, quod est primum ipsorum. Sic in libro de Modo purgandi. Cum quod nunc aliquid est rediit ad nihilum, [p. 6] remanet quod prius erat. Caeterum quod etiam alios praeter Deum distinxisse informem materiam scripsit, excusari fortasse poterit apud aequos aestimatores.

ER. Theologi negant materiam primam sic creatam esse, vt omni forma careret, at concreatam cum certis formis constantèr affirmant. Infinite differunt hae duae orationes: Materia prima non est sine omni forma creata: & Materia prima est increata. Creatio porrò alia est sic propriè appellata, cum scilicet res ex nullo praeexistente (sic enim voco, quod Graeci τὸ μὴ ὂν) siue ex nihilo fiunt. In qua effectione omnino est necesse, vt mutatio siue alteratio nulla praecedat: quae est altera creationis conditio. Quippe mutari seu alterari nihil potest, nisi prius existat. Habet ergo creatio propriè dicta has duas conditiones, vt sit rerum effectio ex nihilo, & nulla praeunte alteratione subito existens. Dicitur alia quoque ratione creatio, minus fortasse propriè, at vssitate tamen & Sacris literis consentanea, quoties ex praeexistente quidem aliquo fit quippiam, verum ita fit, quomodo à Deo creata nulla, sed à solo Deo potuit effici. Habet haec quoque creatio duas conditiones, quod scilicet ex nullo seminario, ex quo creata potestas idem educere queat, fiant, & quod repente absque motu vel alteratione existunt. Equidem quae in instanti absque omni motu facta sunt, aliter produci non potuerunt, quam per quandam creationem. Quoniam quae per generationem fiunt, per motum & successionem cuncta sunt. Quod si ex materia insuper talia fiant subito, in qua nulla prae fuit habilitas ad eorum effectionem, multo magis creata fuerunt. Etenim habilitatem formae, quam rationem seminalem Augustinus nominat, simul cum forma & dispositione necessaria repente introductam fuisse oportet. Atqui seminales rationes à solo Creatore materiae donari posse, aeque certum est, atque [p. 7] Deum esse omnium effectorem certum est. Ambae creationes in effectione huius mundi clarè perspicuèque cernuntur. Quoniam principio creauit Deus materiam totius mundi, sub coeli & elementorum formis, ex nihilo. Complectitur enim scriptura elementa inter se adhuc confusa nomine terrae, sicut ex eo patet, quod mox mentio fit aquae, & in secundo deinde capite etiam aeris seu vaporis exhalantis. Sed & ignem admixtum fuisse intelligimus, cum sine calore exhalationes nullae fiant. Ex his elementis deinde nulla prorsus alteratione praegressa diversas rerum species omnipotente suo verbo creauit idem opifex. Non ergo per segregationem actu existentes res, latentes tamen, protraxit, sed cum non essent adhuc, esse repente iussit. Disertè namque dicitur, terram, id est, elementorum massam, inanem & vacuam extitisse, hoc est, formis istis compositorum rerum caruisse, quas simul atque Deus esse iussit, eodem illo momento perfectè extiterunt.

FVR. Non sic omnes Theologi de creationis opere loqui videntur, sed plerique, praesertim autem Scholastici, de principio mundum creatum fuisse aiunt, postmodum verò distinctum & exornatum à Deo referunt. Proinde creationem definiunt productione totius esse (non solius materiae) ex nihilo.

ER. Non nescio eos sic loqui, vt dixisti: nec reprehendo aliter loquentes, non aliter tamen sentientes. Non quomodo loqui alijs placuerit, in praesentia inquiro, sed quid Sacris literis magis consentaneum sit inuestigo. Dicit autem Moses Deum de principio coelum & terram creauisse. Hanc autem rudèm, inconditam, & inanem adhuc fuisse, atque sub aquis nullis vestitam plantis latuisse. Quod enim plantae in terra non fuerint actù, clarissimè ex secundo capite perspicimus, cum ait Moses, Et omne virgultum agri antequam esset in terra: & omnem herbam antequam oriretur. Item sex diebus asseuerat scriptura [p. 8] Deum in opere creationis versatum, septimo demum die quieuisse. Quod si ergo principio creauit universa, & quae diebus consequentibus fecit, non creauit, nihil aliud fecit, quam segregauit confusa instar Anaxagorae Mentis: quod absurdum pariter & impium est dictu. Etenim terra non fuisset inanis & vacua, si in se habuisset actu plantas, quas postea protulit. Nec tenebrae fuissent super abyssum, si lux actu permixta fuisset. Nihil enim aliud sunt tenebrae, quam priuatio vel absentia lucis. An non apertè scribitur, Deum creauisse pisces, quos in aquis existere iussit, atque hominem, quem ex limo terrae formauit? Si non creauit haec, non sunt creaturae. Quae creata sunt, creata sunt. Etenim quicquid, cum non esset, postmodum extitit, vel fuit creatum vel generatum. Quod generatur, ex seminario siue subiecto apto per alterationem ex potentia ad actum perducitur. Atqui constat non sic esse effectas creaturas, de quibus sermo nobis est. Quare sequitur creatas esse eas.

FVRN. Rectè dicitur creauisse, quia materiam, hoc est, terram ex nihilo fecerat, ex qua deinde alia prodire iussit.

ER. Fallitur, qui putat opera sex dierum ideo solum creaturas vocari, quia materia eorum ex nihilo creata fuit. Etenim Scriptura tunc creatum Adamum dicit, cum ex limo terrae formatus spiritum vitae accepit. Sic & Eva creata scribitur, cum ex dormientis Adami costa effecta fuit. Concedo igitur mundi materiam principio sub coeli & elementorum formis creatam ex nihilo. At mundi exercitum siue ornatum, quem ex materia postmodum fecit, creatum non esse nego. Quippe duplex est creatio, sicut dixi. Et de priore concedo definitionem à te adductam, in qua constat simul cum forma etiam materiam verè simpliciterque ex nihilo creatam, hoc est, totum esse rei ex nihilo productum fuisse. In altera Creationis specie, non creatur quidem absolutè materia, sed quodam mo- [p. 9] do creatur tamen, dum scilicet potentia & dispositio, sine quibus recipere formam nequeat, una cum forma subito & absque alteratione concreantur. Quare vt illic materia, ita hic potentia & dispositio, & per hoc ipsa quoque, non absolutè quidem, at secundum aliquid tamen, creatur. Etenim ab his accipit nomen & naturam materiae.

FVR. Non satis intelligo.

ERA. Materia dicitur esse materia ex comparatione ad formam. Quoniam si res quaepiam non possit recipere formam aliquam, ne materia quidem eius censeri valet. Hinc est, quod nullus ita insanit, vt lapides materiam putet esse sanguinis aut panis. Quisquis ergo lapidibus conatu non irrito formam panis vult inducere, materiam panis efficere cogitur. Caeterum res quaelibet materia rei alicuius est aut non est, propter dispositionem formae introducendae conuenientem, aut inconuenientem. Etenim neque possibile neque intelligibile est, formam in subiecto esse non ritè disposito & praeparato. At verò disponi ac praeparari vnumquodque ad illius solius formae receptionem potest, quam in se potentia prius habet, hoc est, cuius aptitudinem vel seminariam virtutem à Deo accepit. Quippe formam subiecto dare, nil est aliud, quam potentiam subiecti ad actum deducere. Nec isto dare, alia causa est, quod non ex quolibet quodlibet, sed ex quid determinato determinatum solummodo efficitur, quam quod non quaelibet res potentiam habet cuiuslibet formae. Quod si agens creatum, in materiam in quam agit, vel inferre potentiam quamlibet posset, vel absque hac inducere desideratam formam valeret, tunc quodlibet ex quolibet effici posset. Atqui constat vires creatas id solum ex subiecto, in quod agunt, efficere, quod hoc fieri, illa autem facere aptae natae sunt. Quocirca non possunt creaturae virtutes materiae potentiam, quam non habet prius, donare, nec sine ea formam imprimere. Solius [p. 10] Creatoris omnipotentis Dei munus est, materiam pro sua voluntate ad recipiendum quaslibet formas habilem reddere. Non est interim absurdum, imo certum est ac verum, res easdem à dissimilibus causis dissimilibus modis affici. Panis enim, exempli gratia, ab igne potest in cinerem redigi, in sanguinem verti non potest. Idem ab animalis calore in sanguinem permutari potest, in cineres solius eodem modo nequaquam potest. Ergo potest ab animalis calore panis in sanguinem & carnem verti, ab igneo calore permutari hoc pacto non potest, quod potentiam habeat, per quam à calore animalis sic mutetur, non à calore ignis. Lapides autem nec ab ignis, nec ab animalium calore mutari in sanguinem possunt, propterea quod hac potentia carent ad vtramque causam relati: panis autem ad ignem tantum collatus eodem carere cernitur. Ex his liquet primò quidem, unumquodque subiectum tunc fieri materiam alicuius rei, cum potentiam & dispositionem inducendae formae congruentem adipiscitur. Deinde liquet illud etiam, causam, quae potentiam hanc & dispositionem simul rebus quibuslibet largitur, ex non materia efficere eas materiam. Sanè qui lapidibus potentiam & aptitudinem tribueret, qua possent in sanguinem transmutari ab hominis calore, is merito censeretur lapides, qui sanguinis materia non sunt, materiam sanguinis effecisse. Sic qui lapides uno momento in veros panes transmutaret, una cum forma panis materiam quoque concreasse rectè diceretur, dum dispositionem & potentiam necessariam simul indidisset, eamque ex praeexistente potentia naturali nulla eduxisset. Liquet tertio, solum Creatorem potentias, quas vult, materiae inferre posse, vt qui solus ex quolibet quodlibet efficiendi potestatem teneat. Hoc certè maximè & apertissimè differt actio Creationis ab actionibus Creaturarum omnium, quod hae [p. 11] in materiam illum actum solum inducere possunt, id est, non sine motu & alteratione, qui potentia prius in ea inest: ille autem una cum actu seu forma absque motu & alteratione interveniente ipsam quoque materiam repente efficit, vel simpliciter, vel secundum potentiam & dispositiones necessarias. Illud in prima Elementorum ac Coeli, hoc in secunda creatione praestitit, cum ex terra plantas & animalia creauit. Etenim momento eodem, quo vt haec existerent iussit, tam varie omnipotente suo Verbo materiae partes miscuit ac temperauit, tamque multiplicibus potentiis & dispositionibus distinxit & exornauit, quam variae multiplicésque formae in eadem subito apparuerunt. Hanc operationem Creatoris si appellare aliter voles, non litigabo, modo a creatarum virium actionibus aptè distinguas, & a solo omnipotente Creatoris Verbo res sic effici potuisse effectasque fuisse persuasum habeas.

FVR. Ne ego quidem sollicitus porro ero, quo quisque nomine eam appellare velit. Quanquam aptius & concinnius cum Scriptura vocari Creationem putem, quam alio quo vis modo. Equidem pertenuis est differentia inter hanc & primam creationem, & per idem Verbum utraque perfecta consummataque fuit. Caeterum quia Creatio omnium simul uno momento facta illustrior & gloriosior esse videtur, quo modo non minus honorifice videntur sentire, qui diversis temporibus a Deo perfectum mundum opinantur? Hoc enim virtutis agentis imbecillitatem (cum nemo nostrum triduo velit peragere, quae uno die queat absoluere) illud autem praestantiam arguere videtur.

ER. Si ob id Deus sex diebus perfecisset universitatem hanc, quia citius non potuisset, aliquid dicere videreris. Iam cum ipsa sit sapientia, & in uno potuerit momento non solum creata haec producere, sed & alia infinita, liquet non sine mysterio hoc potius modo, quam illo [p. 12] fabricam huius mundi absoluisse. Aestimari autem dignitas & Maiestas virtutis Creatoris non tam ex momentanea creatione, quam ex rerum factarum praestantia, ornatu, natura, viribus, duratione, aliisque talibus, in primis vero ex procreationis modo debet. Dixit enim & facta sunt, & quidem sic, vt melius fieri non possent. Ex paucis hisce perspicis, excusare te non posse Paracelsum. Primum enim Mysterium suum increatum absolute nominat, non autem cum Scholasticis absque forma aliqua creatum negat tantum. Adde quod ne alias quidem res creatas concedit, sed in mysterio increato absconditas fuisse dicit, ac per separationem apparuisse. Constat autem ex Sacris literis Deum composita ex elementis creauisse, cum in eis non inessent, non ex eisdem solum secreuisse. Longissime namque Mosis verba distant a Paracelsicis. Quamuis enim dicat res non fuisse absolutas in illo mysterio, sic tamen in eo latuisse dicit, quemadmodum in medicamento ex diversis rebus scite composito, licet materia videatur esse una, diversae insunt vires. Hoc ipse exemplo cum se declarat, non reperio quomodo defendam. Si contendas etiam cum putauisse potentia inesse, nihil profeceris. Quippe potentia illa materiae fuit omnium, quae ab homine percipi animo possit, remotissima & generalissima. Nulla enim pars eius magis fuit potentia homo, quam saxum, quam planta, quam aliud quiduis. Quare simpliciter absoluteque impossibile fuit omnibus creaturis per separationem res compositas ex illa materia promere, aut in ea ostendere. Non erat tunc pars eius aliqua potentia vel planta, vel brutum, vel homo, sicut nunc semen aliquod potentia est planta, animal, homo. Sed quid dico: ne semina quidem per solam separationem sunt, quod esse possunt, sed opus est hic etiam varia, longa, & multiplici alteratione mutationeque, ut nullus nescit, praeter Pa- [p. 13] racelsum. Ex eius opinione illud etiam sequitur, ante mysterium illud increatum neque aliquid neque nihil fuisse, ac proinde nil nisi verborum portenta eum sonuisse, cum de his rebus impie arroganteque garriret, ac Deum optimum maximum subsannaret. Equidem quod increatum est, aeternum est. Ante aeternum neque aliquid neque nihil potest cogitari. Si enim post ipsum nihil Mysterium extitisset, creatum fuisset, nisi forte ipsum se ipsum in nihilo occultauisset, dum Paracelsus protraheret. Sic cum creatum aliquando dicit, ebrium se aut insanum talia scripsisse clare nobis demonstrat. In libro de Meteorologicis impressis haec legimus. Deum elementa, diximus, ex nihilo creauisse. Iam ergo scrutabimur quo potuerit illud, quod locum, quem elementa obtinent, occupabat. Est autem cum adhaerentibus detrusum ad infernum ex coelo & elementorum loco: & quod hinc pulsum non est, in loco est Paradysi. Paulo post. Est itaque principium quatuor elementorum ex nihilo creatum. Locus enim in quo iam sunt, antea corruptibile nihil complectebatur, ex quo videlicet corruptibile creari posset. Quare conueniebat, vt incorruptibile in Paradysum secederet, atque in eius locum a Deo corruptibile crearetur, coelum nempe seu chaos, id est aer, postmodum alia elementa. An non recte dixi portenta esse ac monstra verborum, sana ac certi nihil continentia? Hoc constat, non putauisse eum nihil fuisse ante creata elementa in eorum loco. Ex citatis enim verbis clare satis apparet, eum solum vacuum non intellexisse. Hoc enim alio transferri nequit. Sic loquitur, ac si Luciferum cum suis angelis ad inferos, bonos autem angelos ad locum Paradysi relegatos existimaret. De Podagra scribens sic ait. In secunda creatione facti sunt ex angelis coeli, aqua, terra, aer. Quod in Angelica natura habuerunt, in hunc globum est distributum. In eadem scribit, homines, Dae- [p. 14] mones, Angelos ex Limbo factos esse. Caeterum quid senserit difficile est dictu, ita foede inter se omnia pugnant. Et quia parum nostra interest, ne investigandum quidem censeo diligentius.

FVR. Dicit in citatis locis elementa creata esse a Deo, quomodo ergo non iniuste tu eum accusas contrarii?

ER. Non ei facio iniuriam, dum verba & sententias eius candide recito, & ex illis recte concludo. Quod autem in eadem sententia ipse rarissime persistit, sed in omnibus ferme secum litigat, ne monendum quidem fuerit. Videbimus enim in tota eius doctrina vix paucissimas esse sententias, quas non alicubi manifesta contradictione confutet. Quid vero ad haec tu respondeas, cum sic argumentantur? Locus, in quo continentur elementa, corruptioni obnoxium nihil complectebatur. Ergo principium elementorum est ex nihilo creatum?

FVR. Nolo ad ista nunc. Quinimo illud etiam libere tibi largior, Deum non tantum universi materiam sub formis coeli & elementorum, sed etiam lapides, metalla, plantas, animalia, denique hominem creasse, cum scriptura toties tam manifeste vocet Deum creatorem omnium horum. Etsi enim ex elementis facta esse certum est, creata nihilominus dicuntur, quod nullo interveniente seminario, nulla que precedente alteratione, quibus intercedentibus nunc generantur res naturales, orta sunt, sed repente & in non tempore Dei omnipotente Verbo sic mandante extiterunt.

ER. Quid de eo tibi videtur, quod ex magno Mysterio, id est ex materia prima etiam creaturas insensibiles, hoc est, materia expertes factas esse ait? Videtur enim fanaticorum illorum delirium probare, qui praeter Deum creaturas omnes corporeas putauerunt: quam insaniam Sacrae literae grauiter confutant. Imo quid pro eo dices, cum ex Angelis Elementa dicit facta, contrarium priori affirmans?

FVR. Insensibiles [p. 15] intelligit, informes & imperfectas, quae non actu, sed potentia solum sensibiles erant.

ER. At sic erant insensibiles res omnes, praeter elementa. Iam enim est declaratum, in materia prima nullas compositarum rerum formas ita fuisse potentia, ut nunc in ea insunt, quaeque ab agente creato deduci in actum potuissent. Quoniam potentia, quam tunc habuit sola, generalissima fuit, per quam ad rerum omnium creationem aeque idonea erat, ad nullam magis apta, quam ad aliam quamlibet. Denique talis erat potentia, quae sola virtute creatoris posset perfici. Quid quod Philosophi etiam negarunt remotam materiam potentia esse hoc vel illud? De qua re potes legere Aristotelem in nono Metaphysicorum capite septimo, quo in loco non recte asseri scribit terram potentia esse arcam vel scyphum. Multas enim interuenire oportet mutationes antequam arca vel scyphus fiat: quae mutationes non possunt ab uno motore excitari & ad finem usque duci. Potentia autem, de qua hic loquimur, longe remotior erat, quam nunc sit terrae potentia ad arcam ligneam vel poculum argenteum. Erat enim potentia pure vel absolute, quae non magis unum actum, quam alium quamuis posset recipere. Ex tali autem potentia constat ab agente illo solo res diversas effici posse, quod plenum habet imperium in materiam potentiamque eius omnem. Potentia ergo fuit in materia obedientiae a Scholasticis appellata, non autem naturalis, quae postea est ei indita, cum ex se, quae voluit, proferre iussit. Falsum igitur est, sic fuisse res creatas in materia, quomodo in composito pharmaco, cuius unica videtur esse materia, differentes insunt vires & facultates: quomodo in urina humana insunt quatuor elementa: quomodo in trunco inest Mercurius: quomodo in lacte insunt serum, caseus, butyrum. His enim exemplis utitur, nisi quod negat aliquid resectum inutile fuisse, quod in effectione [p. 16] Mercurii usus venerit. Absurdum est, quod per separationem cuncta prodijsse asserit, si actu fuisse negat. Quanquam quomodo negaturus sit non videam, cum sic scribat ex Mysterio suo res creatas per separationem emersisse, quomodo ex lacte per acetum injectum diuerso caseus, butyrum, & serum prodit, & quomodo in igne metalla a se inuicem in gleba aliqua una contenta separantur. Adde quod ipsemet scribit in separatione partem in elementa secessisse, partem in vegetabilia secretam, partem in res invisibiles distinctam fuisse. Item textu undecimo libri secundi aperte affirmat, spiritus invisibiles in tenebris degentes in magno Mysterio fuisse. Intelligitur idem ex eo quod cuilibet elemento tales substantias assignat, ut mox audiemus. Quod si excipias, non eodem semper modo loqui, idem respondebo, quod supra etiam attigi, tam monstruosas in scriptis illius contradictiones inueniri, ut qui cum iudicio legit, cogitare aliter non possit, quam vel hominem omnium fuisse portentossimum, vel a pessimo Daemone impulsam ad ea scribenda, quae vix pie quisquam possit legere. Vim separatricem illam ex Mysterio illo omnia promonentem, quam appellat Magiam, naturalem ne vocet an Diuinam dubitare se scribit: de quo nec Gentiles quidem ulli, praeter Epicureos & Atheos quosdam, dubitauisse leguntur.

FVR. Haec iam finiamus, & ad alia pergamus.

ER. Restat aliquid praeterea excutiendum. Contendit enim contra sacras literas, elementa non a Deo statim creata, sed per primam secretionem ex magno Mysterio orta fuisse. In hac segregatione Ignem, coelum, seu vas continens ac veluti matricem firmamenti, Aerem vacuum receptaculum invisibilium & fatalium creaturarum, Aquam cubile Nympharum, Terram denique coagulationem hospitium quoddam nescio quorum spectrorum, factam esse. Quae quia sacris palam libris aduersantur, & cum [p. 17] omnium philosophorum sententiis pugnant, refutatione nulla egent, sicut & sequentia. Quippe talium confutationem nullus expectabit homo intelligens. Ergo in secunda separatione scribit generata ex igne fuisse coelum & astra, quae sic in igne fuerint, ut in arbore sunt hyeme folia, flores, fructus. Ex aere genita dicit Fata, Impressiones, Incantationes, Superstitiones, Veneficia, Visiones, Sortilegia, Diuinationes, Melosinas, Dicemeas, Drudales, Neusarenos, Spiritus, &c. quarum Dicemea in lapidibus, Drudales in arboribus, Neusarenes in poris terrae, Spiritus in ipso aere habitat. Ex aqua natos ait pisces, Sales, Metalla, Corallos, Trina, Citrones, monstra aquatica, Nymphas, Syrenes, Drames, Lorintes, Nefderos, aliasque creaturas rationis participes, quarum aliae perpetua fruantur vita, aliae intermorantur, aliae nasciturae adhuc sint. Nondum enim separationem in hoc elemento perfectam esse. Ex terra orta asserit sensibilia & insensibilia, mortalia & immortalia, Gnomos, homines feros, Lamias, Gigantes, &c. In summa textu octavo libri secundi haec scribit. Elementorum quoduis continet ex se generata, tum ratione praedita tum ratione carentia. Non minus enim habet coelum creaturas rationis participes, quam terra. Par ratio est aeris & aquae. Et quis nos certos reddet cuiusnam elementi creaturis data sit fides vera, aut patefacta via ad salutem, siue quaenam ex his quatuor generibus possideant beatitatem? quod nunc mitto. Haud interim aliter potest fieri, quin in omnibus quatuor sint homines, sicut in terra. Haec Paracelsus, quibus alibi addit, aerea animalia coniungi cum terra hominibus posse & ex eis generare (ut Melosinae cuidam in Gallia acciderit) ac per coniugium acquirere animam humanam, qua prius destituebantur. Carnem ea tam & ossa habere atque animalia esse ait, anima tamen carere, quo ab Adami posteris differant. Carnem ea tam habere sub- [p. 18] tilem, ut persolida omnia penetret: morbis tamen ac morti etiam (cum prius eis nec ignem quidem nocere posse dixisset) instar hominum obnoxia esse: item loqui, edere, bibere, suoque sibi labore victum quaerere. Non iudicat inconueniens & impossibile, ut duo corpora in eodem loco sint simul. Quippe scribit aperte, speciem Pygmaeorum, quos Sylphes antiqui vocarunt, a Diabolis obsideri & in muros & arbores introduci absque perforatione, ut duo sint corpora in uno. Has Sylphes incisiss arboribus sanguinem profundere ait, propterea quod, tametsi spiritus sint, carnes & ossa habeant. Quanquam vero expertes sint animae creaturae, participare tamen ratione omnig humana sapientia. Quin etiam non praesentia tantum, verum etiam futura praesentire, & occulta quaelibet hominibus patefacere. His in praesenti loco etiam Fati (sic spiritum quendam nominat) generationem allinit, quae tametsi multiplex sit, esse tamen Fatum incorporeum, sicut ipse quoque aer incorporeus sit. Haec inquam monstra, qui refutare volet, nil aliud lucrabitur, quam quod non omnino bardis se deridendum proponat. Sufficit, puto, recensuisse tantum, cum ipsa recitatione satis confutentur.

FVR. Sic est. At non propterea abiicienda sunt omnia, quia quaedam parum sunt concinne ab eo dicta. Putandum nobis est, cum aliter voluisse intelligi, quam verba sonare videntur.

ER. Si aliter voluisset intelligi, aliter fuisset locutus. Quod si non voluit intelligi, nec ego intelligere eum volo. Certe voces notae sunt cogitationum animi. Quae cum non significent nisi ex constituto hominum, sic cogimur de cuiusque sententia aestimare, ut verbis eam proponit. Sic Galenum duo facere hominum genera nihil docentius, & in vtroque censeri posse Paracelsum, nemo, qui libros eius attente perlegit, ambigit. Vnum est eorum, qui in plerisque confugiunt ad occultas & ineffabiles proprietates: Alte- [p. 19] rum eorum, qui verbis eloquuntur quidem, quod sentiunt, at non ita vtuntur eis sicut alij. Hoc qui faciunt, vel per infantiam & ruditatem melioris interpretationis non possunt, vel res nefarias sub verbis vsitatis tegunt, vel se scire simulant, quae didicerunt nunquam. Sunt enim aliqui tam fatui, ut quae non intelligunt, nescio quam reconditam sapientiam continere putent. Sed haec praeter institutum, ad quod redeundum nunc est. Creari diximus, quae ex nulla re praeexistente siue ex nihilo producuntur. Creari item diximus, etsi minus fortasse proprie, quae, tametsi ex τῶν ἀρχῶν facta sint, nulla tamen praecedente alteratione subito existunt, praesertim autem si, praeterquam quod absque mutatione alia repente sunt, subiectum vel nullam in se habuerit determinatam potentiam rei producendae, vel ita remotam, ut praeter Deum a nulla potentia potuerit actus elici. Et materiam quidem totius universi a Deo sub formis coeli & terrae siue elementorum ex nihilo creatam, siue cum eisdem formis concreatam clare ostendimus. Ex hac deinde res cunctas alias nulla interveniente alteratione, nulla que potentia formarum in materia existente, eadem potestate creatas esse commonstrauimus. Etenim simplici iussu procreatae sunt plantae, pisces, volucres, caeteraque animalia omnia. Et quod horum omnium nullum praefuerit in materia seminarium tale, propter quod magis minusue apta ad unius certae rei quam alicuius cuiusque effectionem censeri posset, satis superque manifestum est. Quippe hanc vim deinde materiae inseruit omnipotens Dominus, cum ut singula porro talia nascerentur, qualia in prima creatione fuissent, mandaret. Quam foede pugnet cum his Paracelsus, ex retro dictis perspicuum est. Nunc quomodo excusare velis, quod separatores a Deo alios confinxit, vehementer audire cupio. Quoniam fuit aliquid, inquit, ex cuius secretione [p. 20] discreta sunt omnia, ante omnia discrimen est tenebrarum Deorum, idque hoc pacto. Res creatae diuisae sunt in aeternas & fluxiles, propterea quod mysteriorum creator alius fuit, non summus ille Deus. Ratio est, quod cum iudex & castigatior sit creaturarum omnium, quibus permissum est malum facere, non potuerunt ab ipso tales effici. Deinde, cum res creatae ad malum alliciantur, impellantur, & cogantur a sideribus, Fato & inferis: hoc autem Deo non competat, qui libere nos creauit: alius effector quaerendus est. Demum, quia multi nascuntur insipientes & fatui, & vix millesimus sapit, probabile est nos non perfectissimi opificis, sed mortalium Deunculorum, ultimo iudicio nobis obno xiorum, atque imperium in Mysterio illo habentium effecta opera esse.

FVR. Memini praeclare ista me legere in principio libri secundi ad Athenienses. Revocant ea mihi in memoriam, quae de stultorum ortu scripsit in libello huic rei dicato. Notandum est, inquit, fatuos a coeli fabris, magistris, eorumque discipulis effectos esse. Et a perfecto quidem in arte sua artifice nihil imperfecti efficitur: at quod a discipulis fit, quos fabricando fabros fieri oportet, ridiculum saepe est. Homo igitur hominem seminando veluti lignum seu materiam exhibet Vulcano: non magis enim homo generat seu efficit hominem, quam rusticus triticum, quod seminauit efficit: in cuius absentia discipuli nonnunquam corrumpunt effigiem, stultosque generant, quod incondita depravataque corporis structura, & distorta facies plerumque indicat. Id inde adeo evenit, quod Vulcaneis mutationibus obnoxii sunt, & cum arte formandi vix perfecte didicerunt, moriuntur, quod pauci sunt magistri accurati & perfecti, iuuenes autem & discipuli plurimi, & in arte parum exercitati subinde succedunt. Et cum singuli peculiarem habeant ideam, proprioque utantur malleo, non est mirum, tantam in homi- [p. 21] inibus esse figuras, animorum, ingeniorum ac studiorum varietate. Quippe citius quam Luna renouatur. Proinde est incomprehensibilis natura stultorum: et ob id falsa est ac emendita omnis de hac re Astrologia. Nam qui stultos nequeunt definire, minus sapientes aut eorum naturas ipsis praefinire poterunt. At prius nemo potest, propterea quod ars Vulcania incognita est, eiusque discipulos et fabros ad praesens tempus usque nulli comprehendere intelligentia auguratores potuere. Qui ergo praedixerit, verè Astrologus hunc vel illum et hac vel illa fortuna futurum, qui ad officinam et incudem fabrorum nunquam sedet, nec quae sit cuique forma infundenda nouit? Sanè qui artis cuiuspiam imperitus est, nihil potest nisi mendacia referre. Haec summa est illorum, quae in citato loco saepius repetit.

ER. Recte quidem coniecisti, pertinent omnino ad hunc locum omnia, illis exceptis, quae de vaticiniis obiter interserit, quorum te meminisse vehementer velim. Erunt enim suo deinde loco repetenda, et quos seu quales putauerit esse Deos illos mortales separatores, quos Auicenna sectatores formarum datores nominant, apertè satis demonstrant. Vellem hic obiter te considerare, quam imprudenter quidam Paracelsum Galeno praeferant, quia Deum negarit omnipotentem. At nunquam Galenus tam vecors fuit, ut naturam in fabricando homine sic aberrare putarit, quomodo suos fabros hallucinarì Paracelsus asseuerat. Ille Mosis sententiam anteponit Epicuri opinioni, Paracelsus etiam hac absurdiorem tuetur. Ille principium generationis, quod a creatore ducitur, in generalibus seruat, materiae habilitatem tantum adiicit. Paracelsus stultis fabris totum hoc opus commendat, qui propter imperitiam ne habilem quidem materiam concinnè didicerint formare. Ille Deum in omnibus fecisse, quod erat optimum, et quo melius effici [p. 22] non posset, atque pro eo efficiendo materiam aptam delegisse, Paracelsus fabris materiam alios suppeditare, quam etiam non perfectè cognoscant, docuit. Ille Deum ne aggredi quidem illa scribit, quae natura non potest facere, Paracelsus ab effectione Deum excludit, naturae nihil tribuit. Vter ergo est in Deum magis blasphemus? Si sciuisset Galenus Deum auctorem et effectorem esse materiae et potentiae, quam voluit, inseruisse, ac hodie quoque inserere, nulla in re peccauisset. Paracelsus haec ab incunabulis didicit, et ex mera petulantia ab eisdem resilit, atque ad Cacodaemonem a Deo Creatore sciens defecit. Suos fabros non modo non omnia posse, sed nec omnia scire contendit. Sed redeo ad propositum. Habet Paracelsi phantasia cognationem cum Platonis sententia minutiores fabricantem Deunculos veluti subsidiarios et auxiliares Deos ad propositum ipsis a Deo exemplar res effingentes. Putauit enim formas materiales participatione Idearum a substantiis materiae expertes immissas existere. Affinis similiter est imaginationi impii Arabis Auicennae formarum datoris somniantis a Deo alium, nempe intelligentiam quandam barbaram, barbarè ab ipso Cholcodeam denominatam. Hanc putauit conceptione formas fingere et creare in se, ac deinde in materiam praeparatam infundere. Agentia autem corporata haec aliud nihil praestare, quam materiae dispositionem. Quod Paracelsus exemplo tritici seminati et agricolae palam sibi placere ostendit. Similis est praeterea opinioni Astrologorum per sidera res hic creantium, quod alio in loco his verbis confirmat. Omnis formatio, inquit, sic primum est in astris, quomodo in fabri imaginatione est forma ferri: deinde in terra, quatenus astra omnia terra fiunt. Conuenit etiam aliqua ex parte cum recentiorum Peripateticorum somnio, Intelligentias orbium Planetarum motri- [p. 23] cibus viribus creandi et miracula edendi potestatem tribuentium. Cum omnibus hisce ut aliquid habet commune, ita a se ipso primum, deinde etiam ab aliis variè rursus discrepat. Etenim Plato suos creatores minorum gentium facit immortales: Paracelsus mortales ponit. Auicenna uni Intelligentiae aeternae potentiam istam donat: Paracelsus innumerabilibus et tantum non singulis diebus morientibus ac nascentibus fabris imperit. Astrologi vim eandem stellarum proprietatibus ascribunt: Paracelsus Daemonibus quibusdam circa sidera oberrantibus et formas rerum cudendis assignat. Peripatetici noui facultatem hanc motricibus orbium coelestium largiuntur, quas ingenerabiles et immortales statuunt: Paracelsus infinitis numero Diabolis in horas propè orientibus et occidentibus communicat: ita tamen, ut aetate, industria, peritia, usu inter se plurimum differant, ac alii alios longè superent. Dissentiunt eadem ratione a Platonicis, qui animas siderum proprietatibus exornant. Equidem non concedunt sidera, quae putant animalia quaedam diuina, interire. Errant omnes, quod formas aliquid per se factum, et scorsum subsistens, denique ab alio principio proficisci, anima rationali semper excepto, quam ex materiae potentia educi opinantur. Vocò materiae potentiam iussum illum Dei, quo in creatione materiae habilitatem dedit, ut per actionem certi agentis ex potentia iret in actum. Mirarer quod phantasiam elegit omnium stolidissimam nisi scirem, cum in omnibus hoc spectauerit, ut absurditissima semper sectaretur, eisque foetidam suam salivam allineret, ut magis deformata nobis proponeret. Videtur sanè Princeps Cacodaemonum magna cum voluptate sua Deum una cum creaturis omnibus per sannionem istum ridere voluisse. Quid enim non est ausus affirmare homo ista prodigiose impius? Sed vide quam [p. 24] bellus homo sit ille tuus Tenebrio. In magna sua philosophia haec scribit. Nullum sidus hominem efficit. Solus enim Deus Faber est vicariis non egens, ut falsa Astronomia et Pseudophilosophia docet. Manifestè hic, ut alias semper, profani et impii se ipsum mendacii reum peragit, ut nusquam et nunquam sibi constet. Considera deinde horribiles et infandas blasphemias, quas ex spurcissimo tartareo ore suo euomit sacrilegus homo, si tamen fuit homo. Fingit primum cum Ario et Photino Verbum, quo Deus creauit universa, aliam a Deo essentiam habere, creatum esse et corruptioni obnoxium, Deoque iudicio Dei obnoxium. Deinde ponit plures tales Deos, per quos summus Deus hunc mundum architectatus fuerit, ut impiè magis de Christo tacitè loqueretur, cum apertè non auderet tartareas suas cogitationes expuere. Tertio negat palam Christum esse creatorem, dum eum facit separatoreм, et quidem sociis ei additis pluribus. Quarto negat Adamum creatum fuisse a Deo perfectum de principio, sed consummatum ipsum asserit in libro de Vermibus ab esu pomi, hoc est, a Diabolo. Etenim Satanam putat omnem suam sapientiam, adeoque se ipsum spiritualiter in pomum illud transfudisse, eoque modo in Adamum deinde transiisse. In libro de morbo Comitiali haec habet. Cum Adamus ex Paradiso pelleretur, primum in eo naturae lumen natum est. Prius enim non habuit notitiam homini necessariam, neque totam semel accepit, sed sensim acquisivit. Quinto contendit hominem non fuisse cum libertate voluntatis creatum, sed cognitione a creatoribus illis ad mala et scelera, qua ratione Deum malorum facit auctorem. Sexto adimit Christo potestatem iudicandi, quam tota scriptura tam clare ei attribuit. Si ne quintum quidem caput Ioannis legerat, in Symbolo saltem Apostolico, quod a Matre didicerat, contineri contra- [p. 25] rium noverat. Demum facit Christum peccatorem, qui nobis cogatur expectare sententiam Dei in extremo illo iudicio. Non est hoc religionem et pietatem funditus euertare? Non hoc est spem salutis omnibus eripere? Non est hoc confidentiam in Christum crucifixum ridere? An non hoc est Christo bellum indicere, eumque de maiestatis ac diuinitatis suae solio detrahere conari? Quis porro negare audebit, Paracelsum cunctis Arianis, Mahometanis, Turcis, haereticis pestilentiorem haereticum esse? Ipsum Cacodaemona blasphemiis in Deum videtur superare voluisse. Quid ergo de illis sentiendum putabimus, qui inauditas omnibus seculis in Deum et pietatem contumelias laudare, obtrudere, propagare, defendere audent? Repertus est, si tamen non est fictum nomen, qui nullo in verbo hallucinationem scriberet. Publico Imperatorum, Regum, Principum, Magistratuum omnium edicto caueri sub poena capitis deberet, ne spargerentur horrifica in Deum blasphemiae. Quis non extremè admiretur, si cogitet homines in hac veritatis luce natos et artibus omnibus bonis florescentibus inter Christianos educatos, non puduisse blasphemas illas nugas in vulgus spargere? Multo profecto fuerunt Patres nostri nobis pietate meliores ac prudentiores, qui belluam hanc non sunt passi virus istud per Typographos expuere, quod nunc vulgatum audacissime a nonnullis combibitur magno plurimorum malo. Sed istis missis, ad rem redeo. Quia ex Sacris literis falsitas execrandae huius phantasiae de Diis auxiliatoribus in creatione perspicuè demonstrata est, Aristotelis testimonio idem comprobo, quo videas ipsis Ethnicis coetiorum fuisse. Inquit Aristoteles in libro de Mundo ad Alexandrum capite sexto, ### [p. 26] ### Et paulo post: ### Addit postmodum haec quoque. ### Vides quanto augustius, gravius, sanctius, divinius loquatur de Deo et creatione Aristoteles Gentilis tuo illo Paracello.

FVR. Erras. Non enim est Aristotelis legitimus partus, sed supposititius, ut omnes fere Peripatetici censuerunt.

ER. Non laboro hac in re, dum author scribit hanc famam esse antiquam, vernaculam, seu propriam et congenitam omnibus hominibus. Quisquis ergo author putetur, hoc scripsit, quod maxima pars hominum omnibus seculis ac locis credidit ac tenuit. Et cum ex scripto sic constet, ut negari non possit, virum clarissimum, eruditissimumque Philosophum authorem esse, eumdemque Ethnicum fuisse, et ex Ethnicorum sententia loqui, pudere nos merito Paracelsicae impietatis et blasphemiae debet. Quid vero, si Aristotelis genuinum opus esse summi viri testati sint? Certe praeterquam quod liber ipse maiestatem, dignitatem et eruditionem sapit Aristoteleam, doctissimi quique Aristotelem agnoverunt authorem. Ex veteribus Iustinus Martyr ex eo, tanquam ex legitimo opere, testimonia citat contra Gentiles, ex quo satis liquet tunc pro Aristotelis foetu habitum fuisse. Non sensisset enim authorem Aristotelem contra Ethnicos disputans, si de authore dubitauisset eos compertum habuisse. Themistius quoque pro genuino agnovisse videtur in Physicis. Apuleius integrum pene latinum fecit ad Faustinam scribens. Ex recentioribus tum alii, tum Bessarion Cardinalis Graecus, tum Ioannes Picus Mirandulae dux, viri ad miraculum usque docti, pro Aristoteleco opere habuerunt. Sed, ut ante dixi, parum refert, si- [p. 27] ve Aristotelem sive alium faciamus authorem, dum vetustissimum et Gentilem, denique praestantissimae doctrinae virum constat fuisse. Scholastici nullam eius mentionem faciunt, forte quia commentum eorum de Intelligentibus non approbat. Equidem soli Deo potentiam omnem creandi creatasque conservandi apertis ac saepius repetitis sententiis attribuit.

FVR. Anteuertisti cogitationes meas. Quippe interrogaturus eram cur novos Peripateticos dixisses Intelligentibus facultates adiudicasse, de quibus sermo nobis est. Nunc intelligo eos id sine Aristotelis authoritate fecisse, et magis Platonem quam Aristotelem in hac parte secutos videri. Attamen respondere mihi velim, cur in sua philosophia Aristoteles de Deo aliter sit locutus, et an in hac Intelligentibus creandi potestatem negaverit.

ER. In libris, statem trinoos genuinos esse nullus hodie ambigit, nulla prorsus fit mentio potentiae huius, sed munus orbium suorum movendi solum conceditur Intelligentibus, quae, cum inferiora haec tangere aliter nequeant quam lumine et calore, nihil etiam hic efficere possunt, nisi quantum per lumen et calorem perfici potest. Variant quidem haec pro motu orbium emissionisque radiorum varietate, sed communes tamen generalesque causae perpetuo manent, nec materiae habilitatem naturamque mutant, sed ita eam movent, quomodo in re qualibet mutari apta est. Quare nihil aliud possunt Intelligentiae, quam per orbium suorum motus diverso lumine caloreque diversae sublunaria afficere, naturamque cuiuslibet rei sic tempore quoque movere, ut moveri habilis est. Exemplis hanc rem et facultatem elegantissimis declarat Aristoteles eodem in loco duobus, vase aut sinu ex quo diversi generis animalia simul effundantur, et tubae cantu in militia, quo milites singuli, quanquam cantus aut sonus ille unus ac simplex est, excitantur ad id faciendum, [p. 28] ad quod sunt destinati, de qua re suo deinde loco plura fortasse dicemus. Nunc sufficit demonstrasse breviter, cum facultatem creandi aut miracula edendi Intelligentibus nullo in loco concessisse. Quod porro in aliis libris non aeque magnificè de Deo locutus videtur, in causa est, quod nihil affirmare in illis debuit, quod ex positis principiis demonstrari non posset. Quam ob rem in libro de Mundo altius subvolavit, et non ex principiis illis, sed ex insita omnium animis notione disseruit. Non dicit demonstrari posse, sed vetustam esse hanc opinionem omnibus ingenitam, Deum scilicet omnia creasse et nunc eadem gubernare ac conservare. Et ne quis eum instar magni Regis Persarum mundum per ministros regere perperam suspicaretur, addidit eum virtute sua praesentem rebus cunctis adesse, nec defatigari, nec auxilio et opera cuiusquam ad eam rem indigere. Sane mos iste loquendi apud nos admodum est vulgaris. In omni namque sermone ferme dicere solemus, si naturaliter loquamur, si pro consuetudine hominum vel humano more aestimemus, si philosophice rem expendamus, si ex Aristotelis sententia disputemus, etc. Quo locutionis genere ostendere volumus, aliter nos loqui cum sacras literas imitamur, et aliter rursus cum hominum opiniones atque consuetudines sive ingenii nostri mores sequimur. Sed ut tandem concludamus totam hanc disputationem, nihil aliud fecit Paracelsus, quam quod errorem renovavit Simonis Magi pestilentissimi haeretici, mundum a Deo creatum negantis. Quanquam si propius consideres, Menandrum potius secutum iudicabis illum discipulum, Saturninum, Basilidem, Carpocratem, Cerinthum, nefarios haereticos, qui omnes ab Angelis mundum creatum affirmarunt. Nec a Marcionis dogmate, tria principia ponentis, abhorret. Nam ut hic primum Deum incognitum, deinde visibilem mundi con- [p. 29] ditorem, demum Diabolum ponit, ita fere Paracelsus quoque sensisse videtur. Sed nec a Cerdonis et Manis furore procul abest, Deum dicentis dynamin, quam vitae matrem nominat, emississe, a qua facta sint omnia. Omnes denique tum haereticos tum Gentiles philosophos in eo vincit, quod suos illos fabros innumerabiles et brevissimi vitae Deunculos architectatur, quodque ad scelera et flagitia fingit et cogit homines a talibus fabris sceleratissime mentitur, in quo mendacio proxime accessit ad insaniam Valentini Aegyptii impurissimi haeretici. Horum amentia cum ab omnibus piis merito semper damnata fuerit, Paracelsi furor meritissimo execrandus erit. Sane dignus est liber, in quem talia monstra coniecit Athenienibus Mahometanis.

FVR. Repertus tamen est, qui probatum eis fuisse authorem, et pro expugnatore omnium errorum optimoque ad veram Medicinam duce habitum laudatumque scribat. Quin etiam affirmare audet idem ille, in nullo verbo errorem inesse aut maculam.

ER. Si per Atheniensem intelligit barbaros illos Turcas, qui nunc Athenis degunt ac regnant, vel se et sui similes, credi possit non minus execrabiles esse. Quomodo, quaeso te, legerunt Athenienenses Paracelsi scripta germanico idiomate tam barbare tamque incondite exarata, ut ne Germani quidem absque labore intelligant? Satius divinare cogitur lector, quid sibi voluerit homo in omnibus sermone, cogitatione, vita, moribus, actionibus monstruosus. Sed vertit fortasse in linguam Graecam ille praeclara authoris praeclara opera, scilicet, Apagum cum Lucianis et Sannionibus istis.

FVR. Impia nunquam probaui, sed ex stercore, quod dici solet, aurum colligere studui. Caeterum etsi de creatione satis, imo fortasse nimis multa dixisse videri possimus, quia tamen excollatione hac quaedam haud paulo nunc quam ante rectius percepisse mihi videor, et unus adhuc super- [p. 30] est scrupulus, qui me nonnihil torquet, hunc rogo mihi eximas, priusquam ad alia transeas. Dixisti creationem vocari, cum res ex nihilo sive ex nullo praeexistente producuntur, vel nulla praeunte alteratione, contra naturam habilitatemque subiectae materiae repente efficiuntur. Ergo verò putaui miraculosam esse effectionem, non creationem, quando ex aliqua re praeter et contra naturae ordinem et potestatem aliquid fieret, ut si lapis subito vel in hominem vel in panem vel in aliud tale quippiam transmutaretur. Ex illis autem quae tu attulisti in medium, si firma sint ac vera, nullum inter miracula et creationem quandam discrimen esse consequitur, si non fallor. Etenim in plerisque miraculis duae postremae conditiones non minus concurrunt, quam in creatione ex subiecto aliquid producente.

ER. Tempestive moves hanc quaestionem: quoniam eadem opera videbimus, quantum ad veram pietatem hac quoque in parte discesserit Paracelsus. Lapidis subitam mutationem in panem aut hominem creationem quandam esse, extra controversiam pono. An non creauisset panem Christus, si ex lapidibus panem verbo fecisset, quando ad hoc faciendum hortabatur Matthaeus capite quarto? Diabolus: Si filius Dei es, inquit, dic ut isti lapides panes fiant, quasi diceret, si filius Dei es, tam potes creare, quam Deus ipse potuit. Patet ex his Tentatoris verbis ex lapide subito panem facere non esse virtutis creatae opus, sed creatoris. Si namque ab alia quam creatoris potestate permutari in panem lapides posse scivisset, frustra hoc medio cognoscere studuisset, num verus filius Dei esset Christus. An igitur Deus, cum ex elementis plantas et animalia verbo efficit, non etiam creavit? Certe Adamum, cuius corpus ex limo terrae formavit, creavisse scriptura dicit. Nec Eva creata fuit, si creatio quaelibet ex nullo fit praeexistente. Etenim ex Adami costa effinxit eam Dominus, [p. 31] vnde mox ait Adamus, eam os de ossibus, & carnem de carne sua esse.

FVR. De hac re cum nihil ambigam, quaerebam an omnia miracula creationes nuncupandae forent.

ER. Miraculum aliquando vocamus rem quamlibet incognitam nobis & inusitatam, praecipuam in se admirabilitatem habentem: Hoc modo miracula fiunt ab arte, à Natura, à Magis: de quibus hic non agimus. Appellamus praeterea magis propriè miraculum rem aliquam praeter & supra naturae ordinem potestatemque factam. Per Naturam intelligo non solum potentiam, qua res moueri aptae sunt, quo significato Aristoteles in 2. Physicorum Naturam definiuit, verum etiam potestatem agendi rebus à Deo in prima creatione inditam. Quae hoc pacto fiunt miracula, solum Deum habent authorem: de quibus solis interrogationem tuam accipio. Sunt porrò haec quoque non vnius modi ac generis omnia. Etenim aliquando res ipsa talis est, vt à creata potentia nulla patuerit effici. Interdum non res ipsa, sed generationis seu effectionis modus creaturarum efficientiam atque vires excedit. Equidem in creatione impertiuit Deus cunctis rebus quantam voluit potentiam agendi pariter & patiendi. Quod vnum in causa est, quod non quaelibet res quamlibet obuiam mutare, nec quaelibet ab agente quouis immutari potest, sed determinata à determinata solum patitur, idque definito tempore ac modo. Soli omnipotenti Dei verbo & virtuti, qua ex nihilo cuncta fecit, omnia sic obediunt, vt quicquid vult, hoc necesse sit mox existere. Prioris generis miracula sunt, vniuersale diluuium, conuersio vxoris Loti in statuam Salis, diuisio maris rubei, vt aquae vtrinque instar muri ad perpendiculum erecti starent, manna casus in deserto singulis diebus praeterquam Sabbatho, aqua ex Petra percussu virgae euocata, trium puerorum in fornace candente conseruatio, Solis cursus inhibitio, mor- [p. 32] tuorum excitatio, coecorum illuminatio, panum & piscium multiplicatio, vt tot millibus sufficerent pascendis, tot insuper restarent reliquij, & huius generis alia plurima. Alterius generis sunt, improuisa pluuia sereno coelo incidens 1. Reg.18. conseruatio vestium in Israelitis, vt totis quadraginta annis vsu perpetuo non attererentur, curatio febris subita, depulsio morborum aliorum repentina absque pharmacis, qui tamen sensim naturalibus remedijs fuissent sanabiles. Nam si insanabiles ponantur, ad primum ordinem pertinent. Sciendum interim est non sic distingui hos ordines & veluti gradus miraculorum, vt non saepe alter in altero inueniatur. Crebro namque, quod per in creatam fieri nullam potuit, etiam per modum insolitum productum fuit. His declaratis, non est difficilis porrò ad interrogationem responsio. Etsi enim in miraculis nulla est creatio primi modi, iuxta quem ex nihilo omnia fiunt, tamen in primo ordine perspicitur aliqua semper creatio: quatenus videlicet aliquid ex subiecto vel in subiecto sine antecedente alteratione subito fit, ad quod ex natura sua habile non erat. Tam enim inepta est Petra, vt baculo percussa ex se fundat aquam, quam non erat idonea terra creata, vt propter creatae potestatis iussum seu mandatum plantas, & animalia, ex se produceret, quomodo iubente Deo protulit. Quid, quaeso, discriminis fuit inter creationem, qua Deus ex Adami costa vna formauit totum integrumque corpus Euae, & multiplicationem farinae & olei. 1. Reg.17. denique substantiae panum, qua Christus Matth.14. circiter quinquies mille viros praeter foeminas saturauit, & quidem ita saturauit, vt fragmentorum duodecim cophini insuper collecti fuerint? Certè in pane hoc tam non fuit potentia naturalis huius incrementi, quam non fuit in Adami costa potentia, ex qua creata virtus Euae corpus fingere potuisset. Nec aliter res ha- [p. 33] bet in ceteris, tametsi non semper fortasse nos intelligamus aeque facile. Non magis aptum est cadauer ad recipiendam vitam à potestate naturali, quam corpus Adami ex limo terrae figuratum vita donari idoneum esset à creata virtute. In altero genere non perinde manifesta est creationis ratio: licet in his quoque Diuinae potentiae virtus luculenter resplendeat. Siue ergo in his creationem esse demus, siue alio nomine hanc Dei operationem exprimamus, constabit hoc semper Diuinae virtutis esse opera, creatae nullius. Causa exposita fuit, quia videlicet creatae potentiae materiam non possunt mouere, nisi quo modo moueri apta nata est, nempe per alterationem & successionem, subito nequaquam. Quippe causa limitata & finita non potest quiduis, sed necessariò terminatum & finitum effectum solum producit. Quo fit, vt mouere materiam non possit pro libito, sed pro eius habilitate: quemadmodum haec etiam actionem agentis recipit, non pro natura agentis, sed pro insita sua habilitate.

FVR. Verisimilia quidem sunt, quae dicis: duo tamen me ab assensu pleno reuocant. Vnum est, quod scriptura dicit, Deum creationis opus sex diebus totum absoluisse, & proinde nihil postea creauisse. Alterum, quod scriptura & Theologi admirabilium effectionem miracula nominant, creationem autem non vocant.

ER. Deus creationem aspectabilis huius mundi cum omni ornatu & perfectione sua sex diebus consummauit: nec opus habuit aliquid deinde adijcere ac si mancum & mutilum fuisset opus. Creat nihilominus quotidie, vt Iohan. 5. Christus affirmat. Pater meus, inquit, hodie etiam operatur, simulque ego operor. An non conuersionem & veluti recreationem nostri operatur Deus in suis sine intermissione. Equidem fidem charitatem, ac spiritus sancti dona semper adhuc in electis creat. Taceo iam quod animas humanas creare nunquam desijt. Non pugnant [p. 34] igitur haec. Nam aspectabilem corporeumque mundum perfecit initio totum: Regnum autem spirituale tunc erit perfectum, cum ad iudicium Dei filius descendet.

FVR. Quasi verò miracula non sint res sensibiles & saepè corporeae.

ER. Non nego, sed ad mundi perfectionem veluti partes nego pertinere. Sunt enim extraordinariae quaedam res, quae tempore aliquo seruiunt tantum Deo: post quod non fiunt aut propagantur instar rerum ab initio conditarum. At hoc non impedit, quin creatas à Deo res tales & putemus & dicamus. Minus fatigare debet, quod miracula nuncupantur, non creaturae nouae. Multa namque res ratione differentes, tametsi reipsa idem sint, diuersas appellationes sortitae sunt. Vt in proposito maneamus nostro, an non creatio rerum & earundem conseruatio re sunt idem, & ab eadem Dei omnipotente virtute pendent? Sic sanè habet. Nihil est enim aliud conseruatio, quam creationis veluti perpetuatio seu continuatio: quod scitè eleganterque D. Augustinus exemplo illuminationis declarauit. Vt enim aer illuminatur à Sole, & eadem vi Solis illuminatus permanet, sic mundus eadem illa potestate Dei, qua ex nihilo repente extitit, ne in nihilum relabatur, conseruatur. Proinde rectè dictum est à Scholasticis non aliter Esse verum à Deo conseruari, quam semper Esse dando: cum, si actionem hanc creatis rebus subtraheret, in momento nihil essent. Quod igitur inter res creatas alias & miraculosas est discrimen? In re & in effectione nullum est, sed in nobis. Primum enim quia ordini naturae assueuimus, quod praeter hunc fit, miraculum appellamus: quae initio facta sunt, admirari non potuimus, vt qui neque fuissemus neque diuersum aliquid vidissemus. Etenim miracula praeter & supra ordinem rerum fiunt. Deinde creaturae aliae propagatione conseruantur, & ex quibusdam seminarijs saepius redeunt, miraculosae res hoc pacto non redeunt. Postre- [p. 35] mo creauit Deus vniuersitatem rerum solus, miracula saepe facit per creaturas vel in creaturis.

FVR. Quomodo igitur, si creare solius est Dei, miraculorum effectiones creationes quaedam vocitari poterunt? Equidem qui instrumento aliquid efficit, per diathesin seu formam & dispositionem instrumenti efficit. Qui panem secat, per cultri aciem secat. Sic ex argento poculum faciens, absque malleo vel non efficiet, vel non commodè, quod vult, consequitur. Quae ergo per creaturas instrumenta sua Deus operatur miracula, non à solo Deo efficiuntur, sed à Deo per dispositionem, quae in instrumentis illis inest, conficiuntur. Etsi enim principalis causa Deus est, tamen veluti concausa quaedam est creatura: qua ratione euidentissimum est, maximum esse inter opera miraculosa & creationem discrimen.

ER. Verè dicis, quae per instrumenti dispositionem fiunt, à primario agente solo non perfici, sed aliquid etiam effectui conferre instrumenti qualitatem. Sed hoc modo nequaquam creat Deus miracula per homines, aut creatas substantias alias. Non indiget enim opera & ministerio cuiusquam, sed alia omnia egent ipso. Facit igitur miracula solus, vt apud Prophetam & Regem Dauidem legimus Psal.136. sed per homines, aut potius in hominibus facit: non quia ipsorum actio aliquid conferat ad rei productionem, sed vt authoritatem & fidem eis conciliet, alijsque demonstret se ipsis adesse, charos habere, atque ad hoc munus, quod gerunt, elegisse. Sic Exodi 4. Moysi dicit, vt credant tibi, verè apparuisse tibi Iehouam. Argumento eodem vtitur Christus ad probandum se verum Dei filium esse, eiusdem cum omnipotente patre suo potestatis, Matth.11. Iohan. 5.10. & 15. Propter hanc causam ferè appellantur signa in Sacris literis, quod significent ac testentur Deum in illis praesentem adesse, atque illa agere. Credentes, inquit Christus Marci vltimo, haec signa consequentur, &c. Nihil ergo conferunt [p. 36] ad effectionem miraculorum, quae solius Dei opera sunt, homines, per quos, vel in quibus Deo placuit suam declarare potentiam & bonitatem. Et quod ad horum operum perfectionem non sic conferant aliquid homines, quomodo ad operum vel Naturae vel Artis effectionem conferunt instrumenta, sine quibus effectus à causa principali vel nullo modo, vel minus aptè confici potest, vel unum hoc apertè probauerit, quod saepe Deus efficax fuit in vestibus, verbis, adeoque vmbra suorum. Quis autem credat vmbram aut cadauer sepultum cogere Deo potuisse in miraculorum productione, quomodo instrumenta artifici cogunt in operis effectione?

FVR. Si vera sunt, quae huc vsque disputata nobis sunt, solus Deus verè miracula facit, & neque Magi neque Daemones miraculorum censendi sunt authores & effectores.

ER. Sic est, cum de veris miraculis sermo est. Nam Magi aut Daemones mirabilia interdum agunt: quae porro pro miraculis nos ideo habemus, quia causas factorum ignoramus. At constat ex praedictis, fieri nullo modo posse, vt in materiam ab agente creato forma aliqua inducatur, quam non prius in se habuerit potentia, hoc est, ad quam non acceperit à Deo habilitatem. Quinimò ne hanc quidem potentiam in materia existentem aliter in actum producere potest, quam per naturalem motum ac mutationem, tametsi pro agentis viribus & materiae maiore aut minore habilitate tardius ac citius hoc eueniat. Quam rem vt in Scholis explicarent diligentius & plenius, duplicem in materia potentiam posuerunt. Vnam vocarunt naturalem, quae nihil est aliud, quam ordinatio diuina, Rationem seminalem appellat D. Augustinus, qua voluit ex materia certo modo mixta, ab agente determinato per motum in tempore factum, definitum effectum produci. Alteram nominarunt obedientialem siue obedientiae, qua Dei voluntati absque vlla de- [p. 37] terminatione absolutè obedit. Vtraque in omnibus propemodum rebus cernitur. Etenim ex ouis foecundis incubatu gallina excludit pullos, quia naturali potentia praedita sunt, vt ex eis pulli à calore temperato, si longo satis tempore foueantur, generari possint. Idem calor ex ouis infoecundis aut ex lapillis, pullastros excludit nullos, sed illa putrefacit, hos nulla ex parte permutat, quia potentia naturali carent, vt ab agente creato permutentur hoc modo. Sic terra seminatum argentum vel aurum non vertet calore suo coelitus accepto in plantas, quod potentia, quae plantarum seminibus indita est à Deo, destituantur. At haec omnia Deo multo magis parent, quam semina conuenienti calori obtemperent. Quocirca negant Philosophi, & quidem rectè negant, vt ex Aristotele supra ostendi, aurum potentia triticum, aut lapidem potentia panem esse, cum natura eis potentias tales negauerit. Ergo cum omnis potentia naturalis referatur ad agens quoddam naturale definitum, quod certo tempore per motum congruentem potentiam permutet in actum, obedientiae autem potentia soli Deo obediat, incassum laborabunt vires creatae, vt in materiam introducant formam, cuius seminarium siue naturalem potentiam siue quandam veluti inchoationem in se non habet in creatione insitam. Hoc veteres & qui eos deinde secuti sunt Theologi voluerunt, quando constanter summo consensu asseuerarunt, neque bonos neque malos angelos materiam posse aliter mutare, quam quomodo mutari apta nata est, idque agentia patientibus aptè coniungendo. Summa est creaturae amplius non possunt ex re qualibet facere quam ex ea creator voluit fieri. Hoc autem voluit, cuius potentiam largitus est naturalem. Quocirca non secundum potentiam obedientiae vel remotam, sed secundum naturalem vel propinquam tantummodo mutare materiam hanc possunt creatae [p. 38] virtutes. Nec alio etiam modo possunt mutare, quam mutari apta nata est. Voluit autem Deus, vt per motum & alterationem, quae in tempore fit aliquo, mutaretur. Proinde sine hoc mutare eam subito non possunt. Attamen vincere Angelos causas alias naturales, quatenus citius & efficatius agunt, & breuiore tempore, quae dissita erant, semina coniungere possunt, non nego. Quod per motum localem effici potest, ab ipsis celerius perfici posse credimus, si à Deo non prohibeantur. At repente eos virtute propria materiam mutare, vt nulla praecedat alteratio & motio per successionem facta, incunctanter nego, & falsissimum esse scio.

FVR. Constat ex 7. cap. Exodi, Magos virgas suas in serpentes vertisse, ac ranas fecisse: quod cum sententia tua manifeste pugnat.

ER. Scriptura saepe sic loquitur, vt homines loqui & iudicare solent. Dicit eadem à Pythonissa excitatum Samuelem, cum certum sit praeter vmbram, effigiem Prophetae mentientem, nihil prodijsse. Nullus enim Magus aut Cacodaemon vnquam mortuum verè excitauit, licet spectra frequenter euocarint. De tali spectro legi apud Iohan. Franciscum Picum haec verba. Sed enim hoc ipso anno, nempe 1503. in Germania, vt mihi Augustae vrbis Praepositus Matthaeus Langus à Secretis Caesaris & consiliorum omnium particeps retulit, Femina quaepiam multos menses defuncta, aereo corpore sumpto, apparuit: multa interrogata respondit, & mille ferè testibus diuersis temporibus locuta est: & se cum Episcopo quopiam Caesaris mandato rei ordinem gestae & testium responsa notauisse mihi narrauit. Quin & ipse Caesar eadem mihi asseuerantissime confirmauit. Haec Picus. Fuit porro Langus iste Augustanus censu Patricius, factus deinde Archiepiscopus Salisburgensis. Femina, de qua loquitur, fuit Abbatissa Etelstetti, quod ab Augusta abest milliaribus quinque. Nomen Margareta à Roth, quae ijsdem [p. 39] in locis est magnis natalibus familia, vt mihi retulit D. Guilielmus Xylander summa vir eruditione & pietate ornatissimus. Tales etiam fuerunt Lamiae antiquorum, & Spectra omnia mortuorum animas mentientia. Talis vmbra Sauli apparuit, quae vt à scriptura vocatur Samuel, quia Saul & Pythonissa opinabantur Samuelem esse, ita serpentes & ranae dicuntur à Magis factae, cum simulachra quaedam harum rerum fingerent Daemones, & astantium oculos perstringerent, vt veras ranas putarent. Signum huius est, quod serpens Mosis serpentes Magorum deuorasse scribitur. Quod si omnino velis veros fuisse serpentes, à Deo factos sentiendum est. Nec absurdè hoc dicimus, cum similia alibi quoque legamus. Quis potest in Sacris literis versatus negare, quin praeuisio futurarum rerum contingentium sic Dei sit propria, vt creaturae nulli competat? At hanc exercuit in improbis aliquando Deus, quod vel solae Bileami & Caiaphae testentur historiae. Ad miracula quod attinet, minus dubia res est. Nam & Iudam signa edidisse, vt ceteros Apostolos, constat: & improbos alios complures per nomen & virtutem Christi miracula fecisse legimus. Matth. 6. cap. Huc pertinent, quae Matth. 24. Marci 13. & in 2. ad Thessal. 2. cap. scripta sunt. Signum aliquod est idem in Magis illis factum fuisse, quod tametsi serpentes & ranas fecissent, reliqua miracula, quae certè factu minimè videntur difficiliora fuisse, imitari non potuerint. Qui autem modò potest aliquid tale praestare, mox non potest amplius, non agit proprijs viribus, sed alienis. Quamobrem necesse est, vt fateamur assistentem eis potestatem Diuinam serpentes creauisse, qua subtracta nihil amplius potuerint. Verùm vtrum dicas, mea hoc loco non interest, modo illud firmè teneas, quod absque scelere & iniuria in Deum grauissima negari à nullo potest, solum Deum creare ac mutare materiam praeter & [p. 40] supra naturam suam posse. Equidem si nutui & voluntati Angelorum vel bonorum vel malorum obediret materia, non potuisset signis editis probare Deus se verum esse Iehouam. Quicquid enim fecit, hoc etiam Daemones facere potuissent. At non possunt materiam mutare aliter, quam secundum inditam ipsis potentiam, quam naturalem vocamus. Quare si quod miraculum verum edere visi fuerunt, à Deo perfectum fuisse censeri debet: qui etiam in probis futura praemonstrat aliquando, & in ipsis potentiam suam, quomodo ei visum est, declarat.

FVR. Audire velim, vtra tibi sententia magis probetur. D. Augustinus in libro de Trinitate veros fuisse serpentes arbitratur, hac ratione motus, quod in alijs signis deinde defecerint.

ER. Magos miracula edere non potuisse, meridiana luce clarius demonstratum est. Vtrum autem in illis Deus mirabilia illa facere voluerit, dubitari non immeritò potest. Certè causam probabilem nullam reperio. Etsi enim non nescio, Deum aliquando per falsos Prophetas tentare suos, vt quam constantes sint appareat, sicut expressis verbis 13. Deut. legimus, atque ideo permittere, vt futura praedicant aliqua, vel etiam miracula faciant, tamen cum apud Aegyptios veri Dei ignaros tantundem possent Satanae ludibria, quantum vera miracula, non video cur vera debuerint in Magis miracula edere. Proinde in alteram sententiam inclinat magis animus. Et praeter ante dicta mouet me, primum quidem, quod Theologis quibusdam Veteribus & plerisque Recentioribus idem placuisse video. Magi signa videbantur potius facere, scribit Clemens, quam facerent. In eandem sententiam scripsit Tertullianus de Anima, ludificationem fuisse oculorum. Deinde quod eadem perpessos fuisse Magos legimus, quae alij Aegyptij senserunt. Nam & vlcera experti sunt, & ab alijs plagis afflicti fuerunt. Videtur autem facilius esse, [p. 41]

41

vt se ab iniuria rei factae aliquis defendat, quam vt contra & supra naturae vires eandem efficiat. Tertiò, si veras ranas potuissent euocare ex aquis, easdem etiam pellere valuissent. Quippe constat Magos minore negocio vmbras depellere, quam euocare. Moses certè non minus facilè auxilio Dei, cuius ope induxerat, easdem expulit. Quartò, Mosis draconem legimus Magorum dracones deuorasse, id est, veros serpentes non esse declarauisse. Sic ranas à Deo effectas in aceruum collectas computruisse scimus, de Magorum ranis nihil tale factum audimus. Sed & aquam à Mose in sanguinem versam graueolentem, & potui ineptam fuisse redditam, vt etiam pisces in ea morerentur, cernimus, de illa, quam Magi vertisse scribuntur, nihil tale narrat scriptura. Postremò confirmat nostram sententiam apertè author libri Sapientiae, cap. 17. sic scribens. Aderant autem Magicae artis ludibria, & contumeliosa exprobratio eius arrogantiae, qua ob prudentiam vsi fuerant. Et cap. 18. Atque ita, qui propter praestigias nihil crediderant, &c. Clarè nominat hic author praestigias & ludibria artis Magicae: quod rectè non faceret, si quidem vera fuissent, quae vera videbantur Aegyptijs. Idem hoc apertissimè affirmat Ioseph. libro Antiquit. 2. cap. 5. Magorum dracones non veros extitisse dracones, sed Aegyptijs visos tantùm fuisse scribens. Omnibus his addi iam potest, quod Theologi omnes constanter asserunt, Daemones illa tantum, permittente Deo, facere posse, quae per motum localem, aptamque agentium & patientium applicationem perfici possunt. Hac de causa Simonis Magi atque aliorum Incantatorum miracula, sicut testantur Veteres, fermè in praestigiis, & statuarum ambulatione, locutione, ritu, alijsque similibus rebus constiterunt: quas vel per motum localem efficiebat Daemon, vel per se perficiebat, vel oculos ac sensus decipiens facere simulabat. Etenim vera non

esse miracula, quae Satan facit, quamuis vera esse incauti opinentur ex 2. Thessal. 2. perspicitur, vbi Apostolus prodigia & signa per eum edita palàm vocat mendacia. Quanquam verò scio non paucorum dierum spacio facta fuisse Mosis illa vera, & Magorum ficta miracula, non tamen ausim affirmare veras ranas aut serpentes ex horum animalium ouis aut seminibus à Diabolo exclusos. Non enim videntur ita breui tempore in iustam potuisse magnitudinem excrescere. Quam ob rem praestigias & ludibria fuisse arbitror. Neque magis probat Augustini sententiam, quam nostram, quod pediculos & caetera miracula imitari non potuerint. Etenim praestigias oculis obijcere possunt quidem Daemones, at quanti per Deo placet. Postquam ergo ne vmbras quidem earum rerum, quas Moses efficiebat, producere se amplius posse viderent, confiteri sunt coacti longè se à Mose vinci. Nunc Paracelsica consideremus, quam veritati sint congruentia. FVR. Memini me in libro de Imaginatione legere, Daemones per se rem nullam mutare aliter posse, quam vt apta sit mutari, & proinde ne pilum quidem album aut nigrum reddendi facultatem possidere. Idem fermè affirmat in libro de occulta Philosophia, Daemones nec febrem nec dentium dolorem curare, imò ne quidem ollam frangere, si quam maximè ab omnibus suis adiuvetur socijs, posse. Alibi quoque asserit, Daemones absque diuina potestate Apostolis tradita non pelli. Quae certè docent, cum miracula Deo tribuere, Daemonibus non concedere. ER. Vellem in hac eum sententia perstitisse. Verùm hic sibi constat, vt aliàs semper. Ad cuius rei demonstrationem adferre non volo, quod Imaginationi adscribit vim & facultatem illa omnia re ipsa perficiendi, quae imaginatione concipi possunt. De hoc enim suo deinde loco, cum de Imaginationis viribus disceptabimus, sermonem habebimus. Illud

dicam solum, quod in libro de causis morborum inuisibilium scribit, Diabolis in lapsu fidem non fuisse ademptam, ac proinde potestatem habere montes transferendi, aliaque similia faciendi. Possunt, inquit, sanare & affligere, & solis instar malis & bonis ex aequo lucentis virtutem suam erga homines exercere, bona & mala signa facere. Haec possunt, inquit, dum fidem retinent, quae ipsorum robur est. Ad nostrum institutum propius pertinet, quod nullum à Deo miraculum scimus factum, quod non putarit ab hominibus aut alijs creaturis edi posse. Modos porrò seu rationes ac velut instrumenta, per quae miracula faciant homines, quinque diuersis locis recitat, fidem, Naturam, Coelestia, Artem Medicam & remedia, Magiam. Caeterum per fidem non intelligit eam, qua certi sumus nos per mortem Christi Iesu Deo reconciliatos esse, sed congenitam credulitatem, seu persuasionem quandam, quae nobis cum Daemonibus est communis, vt ex libro de causis morborum inuisibilium perspicitur. Hanc aliquando naturalem, in libro de peste etiam incantatoriam nominat: de qua Christum opinatur Lucae 17. cap. locutum. Quam absurdè verba haec Christi passim, Platonicos quosdam secutus, exponat, piget referre. Ergo per hanc fidem loco citato scribit, nos omnium herbarum species creare, inuisibiles tamen, morbos omnes, adeoque mortem, cui cui libeat, inferre facilius posse, quam bombardae seu sclopeto interficere. Haec si aliquis se ipsum sanet, abusi fidei fieri, quod eam latere velit Dominus, morbosque remedijs depelli. Per hanc fidem Apollinem miracula fecisse, ac Daemones facere, vt paulò supra monui, adeoque Sampsonem hanc robur accepisse suum ac nos supra naturae vires agere, spiritibusque pro arbitrio imperare asserit. De Astronomia sua agens haec scribit. Cum Christus miracula faciens, discipulos, si fidem tenerent, maiora facturos affirmet, cur non per eandem

amplius quam natura, quae propter nos condita est, praestemus? Etsi per fidem plus potest scriptura sacra, quam Christus in charitate erga proximum, cur non potentiores simus astris, cum non de his, sed de nobis loquatur Christus? Breuiter huic fidei seu constanti desiderio, quam in iam citato libello dicit nihil aliud esse, quam potentiam agentem in verbum, quod suscitet mortuos, potestatem tribuit miracula quaeuis perficiendi. Quod per naturae quoque proprietatem miracula fieri putet, clarè perspicitur ex fine 4. libri de causis morborum inuisibilium. Quippe causam redditurus, cur cadauera mirabilia nonnunquam faciant, in se habere coeli terraeque vires, ait, quas instar Magnetis ad se, ex coelo & terra attrahant. Pro attractarum autem virium varietate variè quoque agere corpora quaelibet. Tandem concludens, quisquis hac naturae proprietate praeditus est, inquit, etiamsi canis foret, miracula & signa edit bona, sic dicente fidere. Et vires innascuntur nobis in vtero materno, sicut rosae odorem ex terra secum efferunt. Sic Striges & Magi nascuntur, non ex arte tales euadunt. Non omnia à Diabolis proficiscuntur. Nec efficit etiam Christus. Sic in libro de Podagra, Inueniuntur, inquit, homines, miracula edentes, & spiritibus bonis pariter & malis imperantes. Et non multo post, Homines, inquit, signa edunt miraculaque faciunt, vt, qui tali influxu carent, eos propemodum pro Dijs & sanctis tenere cogantur. Faciunt autem talia, non in nomine Domini, sed virtute natiuitatis suae, in qua triumphant. Item ciere tempestates, tonitrua, &c. naturali contingit virtute, non magica. Quod Euestris quoque à se vocatis eandem potentiam tribuat, mox ostendam, atque indicauero, quid per Euestrum videatur intellexisse. In 2. libro ad Athen. multa de his blatterat, quibus suspicionem facit, eum sic nominasse Spectra mortuorum effigiem nomenque mentientia. Tam

sunt autem prodigiosa confusa & pugnantia, quae de his vmbris scribit, vt videatur se ipsum superare voluisse absurdarum rerum imaginatione. Hoc Euestrum prophetandi facultatem hominibus largiri scribit, ac mox adscribit hanc vim nescio cui Cacodaemoni, quem vocat Turbam magnam. Ex hac, inquit, omnes Prophetae sunt locuti, & ex ipsa omnia signa. Cometae, significantes stellae ortum habent, non ex firmamento. Etenim altissimus colloquitur non cum mortalibus, nec mittit ad eos ex coelo Angelos, sed ex magna Turba praeintelliguntur: quae apud Iudaeos & Ethnicos pro Deo culta fuit. Deinde ad Euestrum rediens, ait, Euestrum edit miracula. Sancti namque per Euestra tantum miracula faciunt, sicut Sol per radios naturam caloremque exercet. Regunt somnum & insomnia, futura praemonstrantia, docent Astronomiam. Breuiter ex his Sybillae & Prophetae vaticinati sunt. Caeterum artis Medicae potentiam tantum non anteponit virtuti Christi. Etenim in Paramiro palam scribit, nos Medicinam à condito mundo habuisse & ad finem vsque habituros eadem illa virtute, potestate, & efficacia praeditam, qua sanarunt morbos Apostoli: idemque mandatum Medicis & Apostolis datum esse sanandi. Etenim in terra potestatem inesse atque vires, quibus coecis visus, leprosis sanitas restitui possit. Nullum enim morbum, ait, voluit Deus insanabilem esse, sed omnibus suum remedium creauit. Tollit enim Medicina non solos morbos aduentitios, sed etiam à natiuitate claudos & coecos sanat. Vt hoc persuadeat homo vesanus, exemplum adfert Leonum, catulis, quos mortuos pepererunt, vitam rugitu suo conferentium. Praeterea verba Christi accommodare insaniae suae connititur, non in praesente tantum loco, verum etiam in suis defensionibus. Fatuum est, inquit, putare morbum non lethalem, vt Comitialem, Podagram, coecitatem, incurabilem esse,

cum dixerit Christus aegrotos Medico egere. An hi aegroti non sunt? An Medico non indigent? Nono capite Iohannis scribitur ab omni aeuo inauditum fuisse, vt quis coecum natum videntem redderet: sed illi non fuerunt in Schola Paracelsi enutriti. In Paragrano magis blasphemus est. Vt à Medicis aegri percurentur, inquit, magis habiles eos esse oportet illis, quos Christus persanauit, à quo nullus est sanitati restitutus inhabilis. Quoniam igitur minus habet virium Medicus, magis idoneos esse oportet, quos curaturus est. Sic remedijs assignat vim arcendi tempestates, fulmina, grandines, spectra, diabolos. Et non arcendi modo, qui occupare cogitant, sed etiam obsidentes pelli medicaminibus ait. Inter haec numerat corallium, hypericum, & nescio quae alia. Morbos, inquit, in suis defensionibus efficit coelum, Medicus pellit. Quod si igitur Medico coelum cogitur cedere, etiam Diaboli coguntur cedere. Mercurius vitae senem decrepitum iuuenem efficit, si ei credimus, & annui effoetae menses restituit. Sic herbae, radices, lapides, inuulnerabiles & insuperabiles reddunt. Norunt Daemones artem aurum & argentum in carbones & cochleas transmutandi. Potest etiam arte ex re qualibet, quae comedi potest, verus sanguis generari, qualis intra corpora generatur. Haec, inquam, partim in libro de occulta Philosophia, partim in Archidoxis, partim alibi constanter affirmat arte fieri, quae constat à solo Deo praestari posse. Taceo iam quod lignum mortuum reuirescere, quod lispida auiculae detractam pellem aliquot annis pennas nouas, abiectis prioribus, producere scribit. Taceo quod naturae nequaquam aduersari putat, imò quod impium censet credere, non perinde in potestate nostra esse, vt quam diu velimus, aut saltem ad renouationem vsque mundi, siue ad extremi iudicij diem viuamus, quam possumus arte ignem seruare. Falso namque credi vitae terminum à Deo nobis

praefinitum. Si non legerat alia scripturae loca, saltem 37. cap. Ecclesiastici, vel 17. & 18. eiusdem authoris legere debuit. Et Adamum neque ex Dei beneficio seu creatione, neque ex naturae corporisque proprietate tam diu vixisse, sed ope Medicinae, alibi dicit, Magiae, cuius scientissimus fuerit. Nec satis habuit impura haec mendacia effutire, nisi insuper blasphemiam ex spurcissimo ore euomeret, asserens non semel tantum, non tam deplorandum nobis Adami lapsum, quam artis huius producendae vitae in diluuio amissionem. Item Venerem, Saturnum, Mercurium, multos immortalitate homines donauisse. Narrat etiam Siconium & Hildonium, & nescio quos alios, propè immortalem vixisse vitam: vt de quorum neque ortu neque obitu aliquid intelligi potuerit. Fortasse quia nati nunquam fuerunt. Item vitam Paradysi perpetuam non esse miraculosam, sed à loci natura conferri. Esse namque hic etiam regiones & pharmaca, in quibus mors nullas habeat vires: quod ipsum quoque ne excidisse ei putes, bis scripsit. Alibi vallis Telinae incolas, quod tolerabilius est, scribit nec podagra, nec colicis doloribus, nec calculo, nec vllo morbo Tartareo laborare: quod vehementer illis dolet ementitum esse. Quaeritur monstrum hominis artem hanc per diluuium periisse, cum constet Noam annis 20. longius vixisse Adamo. Norat ergo hic quoque artem, quam ei non fuit difficile filios docere, quibus cum ante diluuium vixit, ac post illud annis trecentis quinquaginta superstes fuit. Sed concludemus hanc vitae protrahendae narrationem eisdem, quibus ipse conclusit verbis. Quoniam, inquit, quae de labore Sophiae expertus sum, scribere absque contemptu Idiotarum nequeo, animo meo inscribam, mihique vitam termino carentem praefiniam. Quis non rideat stulticiam, aut non admiretur potius prodigiosam insaniam hominis, qui robustum corpus non potuit ad

quinquagesimum annum perducere? Mortuus enim est antequam 47. annos explieuisset. Aequè absurda, falsa, impossibilia & monstrosa sunt, quae in Archidoxis, de modo purgandi, atque alibi scribit, de concoctione ciborum in ore, & vita sine cibo, quem, si non laboremus, minimè necessarium putat. Vidisse se, qui mensibus sedecim vixerit sine cibo, cum pedes in terra sepultos haberet, ac frequenter glebam terrae ventriculi ori imponeret ac renouaret. Concoctionem quoque aequè perfectam in ore, à palato, gingiuis, vuula perfici, ac in ventriculo: nec minus corpus ex alimento sic confecto nutriri. Attrahi ab hepate sine sensu & sine deglutitione. Sic Eremitas vixisse, Iohan. Baptistam, omnesque illos, qui stercora in intestinis nulla collegerunt. Sed futiles nugas mittamus. Iam quod per Magiam miracula voluerit edi, ex omnibus eius scriptis liquet, ex quibus vnum aut alterum locum transscribam. Sanguis, inquit, verus ex herbis, pane, & similibus vi incantationis gignitur. Item Sagae lac verum & naturale non fictum, mulgent ex arido ligno vel ex pariete. Item potest anus vna hora annum reddere sterilem, qui foecundus videbatur. Item Daemones omnes pelli possunt characteribus duobus. Item Annulos, imagines, & similia scimus res omnes à morte praeseruantia. Morbos ex incantatione ortos, incantatione contraria docet curare. Quinimò inter Magorum & Sanctorum hominum miracula, discrimen aliud nullum esse affirmat, de Astron. scient. garriens, quam quod haec à Deo, illa verò à Natura proficiscantur. De se ipso scribit in libro quodam de Chirurgia germanicè scripto & edito, se per Magiam miracula, Thaten, edidisse. In libro quoque de Epilepsia se Magiae studiosum fuisse, & in ea profecisse non leuiter, minimè negat. His omnibus addit aliam quoque miraculorum causam, nempe coelum. Prodigia, inquit, in Paragrano, & Prophetiae à coelo fiunt, quod

bella, praelia, morbos, pestes, generat: ac proinde etiam indicat. Quocirca mirabilia magna non solus Deus facit, vt Psalmus testatur, sed eadem quoque efficiunt fides seu Imaginatio Paracelsi ac Daemonum: deinde Natura: postmodum Spectra: mox ars Medica: tandem Magia: postremò denique coelum. Quanquam portenta haec supra generatim confutauimus, atque non tantum falsa & impia, verum etiam blasphema, vt quae maiestatis Diuinae potentiam mirificè obscurent, ostendimus, tamen sigillatim refellere quaedam vt operaepretium videri, sic omnia diluere velle superstitiosum censeri potest. Quis enim credat per naturae proprietatem miracula edi posse, quae praeter & supra naturae vires atque ordinem fiunt? Causam ergo miraculorum ponere cogimur, non ipsam naturam, sed hac maiorem ac sublimiorem potestatem. FVR. Videmus tamen diuersas admodum in hominibus esse proprietates, dum aliqui à felibus, quidam à caseo, nonnulli à vino abhorrent, alij verò rebus quibusdam mirè delectantur, quas plerique alij abominantur. Quin etiam repertos fuisse fratres duos scribit Albertus, qui, dum clausas fores transferrent, easdem mox aperirent vi quadam admirabili ex lateribus eorum manante. ER. Non valdè miror, te, qui Paracelso tantum tribuis, fabuloso Alberto fidem habere. Ego autem tibi dico, plura ferè apud ipsum mendacia, eaque impia & minimè ferenda legi, quam apud Magos & Platonicos. Si possent talia homines naturali vi insita peragere, quomodo, quaeso te, demonstrauisset miraculis suis Christus, se verum esse veri Dei filium eiusdem cum patre essentiae & potestatis? Fecerunt etiam Apostoli miracula, sed in virtute ac nomine Christi, non ex proprijs viribus. Quae causa fuit, quod non poterant facere quod, vbi, quando, quomodo volebant, sicut Christum fecisse scimus, sed quantum, vbi, & quomodo visum fuit Deo. Hic enim ipsis assistens

talia operabatur, re nulla, quae in ipsis esset, indigens, sed authoritatem ipsis & fidem concilians, vt retrò diximus. Qui per naturam aliquid potest, plerunque & quoties vult potest. Sic qui feles odiunt semper odiunt, qui caseum aut vinum fastidiunt, semper fastidiunt. Ergo & miracula naturae suae viribus edentes, semper cum libet edere ea possunt. Nam si non possunt, quod volunt, efficere, nisi materia sit habilis, miraculum non erit. Quocirca verè demonstrauit Christus se natura Deum esse, dum semper & vbique quot, quanta, & quoties voluit, miracula fecit. Opera, quae ego facio, inquit Christus, nemo facere potest. Possunt interim in certis hominibus peculiares quaedam qualitates inesse, materiae propriam mixtionem consequentes, siue in toto corpore inesse putentur, siue in parte aliqua vna, vt ventriculo, cerebro, &c. reperiantur, sed tales, quae speciei naturam non excedant. Excedit autem vires humanas, imò pugnat cum facultate hominis, vt materiam aliter mutet, quam mutari apta est. Quippe limitatae sunt rerum naturalium vires, & ad certum effectum producendum destinatae, idque si materia sit aptè disposita, & ad patiendum à virtute eo modo agente idonea. Quod praeter haec fit, miraculosum est ac dicitur. Panis exempli causa, aptus quidem est, vt secetur, manibus frietur, in puluerem vertatur, ab igne torreantur, comburatur: à solis ventriculo & venis idoneus est, vt in chylum & sanguinem permutetur. Iam si ignis ex pane verum generet sanguinem aut carnem, miraculosa erit mutatio, quia contra materiae habilitatem atque naturam sic mutat. FVR. Si potest in ventriculo & iecinore seu venis in sanguinem verti, quomodo pugnat cum natura ipsius mutatio haec? ER. Potest ab his partibus ita mutari, at ab igne non sic potest alterari. Pugnat igitur & non pugnat cum natura panis, vt fiat sanguis, prout ad causas agentes comparatur alias atque

51

alias. Et hoc est, quod Philosophi dicunt, res naturales definite & limitate agere, nec quidvis à quovis moveri quomodocumque posse. Sic pessulus ferreus aptus est, ut ab hominis robustis manibus loco moveatur, à vi spirituali & occulta ex hominis corpore effluente sic moveri aptus non est. Quare verum fuisset miraculum, si verum esset, quod Albertus impie fabulatur. Si enim aliquid tale factum est unquam, certo certius est, non à naturali corporis virtute, sed vel à bonis vel à malis spiritibus fuisse referatas fuisse. FVR Non pugno hic amplius, praesertim quia elegantiores & cordatiores Philosophi eadem tecum sensisse & docuisse video, imprimis autem, quia sacrosanctis literis, quae fallere nesciunt, consonant. ER. Multo minus expectabis, arbitror, ut probem Medicos non posse miracula edere. Sanè quod faciunt, per remedia naturalia faciunt, veri Medici: quae constat pro ingentibus sibi viribus corpora alterando sanitatem conservare aut reparare. Quae de admirandis corallii, hypericonis, aliorumque viribus narrat Paracelsus, authore eo digna sunt, ut aliud nihil dicam. Quis tam bardus fuerit, ut pro certo habeat, tantam vim, quanta est fulminis & Daemonum, tantula planta vel semiplanta arceri posse? An non oculi nos nostri docent, ac sensus reliqui demonstrant falsa esse universa? Sacrarum literarum testimoniis insulsata & flagitiosa ist haec mendacia confutare abusus & religio penè est. Morbos omnes à Medicis procurari posse, contra omnem omnium seculorum fidem & experientiam cum affirmat, dignus est furca potius, quam refutatione. Si non ad sacras literas & honorem Dei volebat respicere, se ipsum saltem intueri debebat, ne tam foedè ac turpiter secum pugnaret. Fatetur enim in locis compluribus morbos multos incurabiles esse. Quod tametsi non fateretur verbis, re ipsa tamen verum esse demonstraret, cum plures aegros aut occiderit, aut incuratos reliquerit, quam percurarit. Sunt igitur, quae de Medicinae & remediorum miraculis blaterat Sannio iste, nihil aliud quam scelerata mendacia.

Quod autem Euestra ab ipso vocata viribus miraculorum careant, per se notum est. Sunt enim nihil aliud, quam umbrae seu Daemones sive Lares atque Genii Platonicorum, hoc est, veri Diaboli: quos miracula facere non posse, supra firmissimè ostendimus. Si quid aliquando facere videntur, hoc vel perficiunt agentia patientibus coniungendo sive semina admovendo: vel fallunt, ac pro rebus umbras oculis obijciunt: vel quae divino quodam consilio per ipsos Deus agit, ab ipsis facta putantur. Restat igitur, ut primum declaremus fidei illius, de qua ipse loquitur, hoc est, imaginationis, eam vim non esse, quam esse cum quibusdam aliis incitè, stultè, impiè putavit. Deinde ut ostendamus ne per Magia quidem, eiusque species, aliquid huius generis perfici posse. Quibus demum aliquid, si quidem otium habebimus, ac res postulare videbitur, de coeli efficientia & vicinio adijciemus, & sic finem primae parti velitationis nostrae imponemus: nisi forte interim aliquid in mentem veniat explicatione opus habens. FVR. Placet omnino consilium: neque cupio, ut multis mihi demonstretur, in herbis & lapidibus adeoque medicaminibus, quibus ad profligandos morbos utiliter utimur, non inesse virtutem miracula efficiendi. Cum enim haec fiant praeter naturae ordinem, medicamenta autem & creata res omnes ordini Naturae subiecta sint, absurdum fuerit potestatem illis naturali maiorem & excellentiorem tribuere. Sanè semper apud me risum Albertum, Plinium, alios, cum ex gestatione certorum lapidum, herbarumque mihi promitterent victoriam, futurorum praevisionem, securitatem à fulmine & bombardarum violentia, gratiam Principum, & nescio quae alia huius generis.

De Daemonum viribus & hominis potestate maiora mihi polliceri audebam. Etenim rationis vis quanta esset, quam multa, quam varia, quam difficilia, quam denique admiranda ab utrisque perfecta fuissent considerabam, & his alia quoque addi posse sperabam. Multa certè fuerunt impossibilia iudicata, quae improbus mortalius labor possibilia, nec omnino difficilia factu demonstravit. Quocirca libenter audiam, quid de Imaginatione viribusque eius sentiendum censeas. Iucundum quoque erit cognoscere, quantum Magicae incantationes valeant. ER. Propositum est monstrare, virtute Imaginationis miracula edi non posse, sicut impiè Paracelsus, & praeter hunc alii audacter affirmarunt. Quod ut faciam commodius, etiam alia quaedam tractanda erunt, quae disputationem facient aliquanto longiorem. Si omitti talia cupis, citius nos expedimus. FVR. Omiti nihil velim eorum, quae ad rei explicationem conferre possunt. ER. Igitur ut non illud modo liquet, quod praecipuè spectamus, sed etiam pateat, quam aliena sint à veritate & pietate, adeoque ab omni sensu, quae de Phantasiae potentia Paracelsus tanta confidentia asserit, de hac animae nostrae natura potestate & usu quaedam ab Aristotele eruditè rectèque dicta obiter afferemus, ubi occasio iuverit. Constat autem Paracelsum, quae plerique philosophorum scitissimè de Phantasia disputarunt, despexisse, atque Avicennam, Algazelem, Alchindum, Arabes, denique Pomponatium impurosque Magos sequi maluisse. Causam nescio, nisi vel ignorantia harum rerum ductus, vel studio novandi persuasus veris falsa praetulit. Putarem certo iudicio ab Aristotelis Galeni sententia discessisse, si certam ille retineret. Sed cum modo Avicennam probet, mox Pomponatium infandosque Magos sequatur, paulo post Alchindi delir ia videatur amplecti, frequenter propria sua somnia caeteris anteponat, quid statuam aliud vix reperio. FVR. Quaenam fuit virorum illorum opinio? ER. Primi duo statuut Anima, quia forma est materiae expers, & Intelligentis (sic nominant Philosophi motores orbium coelestium) proxima, virtute Imaginationis, sic extolli posse, ut non in proprium corpus solum, verum etiam in quodlibet aliud sine medio aut instrumento agere possit. Sic nobilitatas animas Camelum in Caldarium, hominem in puteum deijcere: sanare, debilitare, quos velint: permutare Elementa, ut nec ignis urat, nec aqua humectet: Prophetare, miracula edere, denique imperium in omnem habere materiam. Istas vires à coelestibus Intelligentis infundi censuerunt, sub quarum benevolo aspectu productae sint, si intenta Imaginatione Ideam seu Imaginem Saturni, Iovis, & cetera Intelligentiae concepissent. Esse namque tunc Animam talem duo quaedam, Animam scilicet seu formam corporis & Intelligentiae imaginem: ac proinde totam materiam mutabilem ei tanquam Intelligentiae quodam modo parere. Alchindus radijs omnia praedicta perficit. Quippe res imaginatione conceptas re ipsa in ea subsistere, ac per radios quaqua versum exeuntes foris quoque produci posse, si vehemens iungatur desiderium. Pomponatius idem fermè sentiens spiritus, non radios, facit affectionum opifices: quamvis in progressu disputationis talium rerum effectores statuat vel latentes hominum proprietates, vel Intelligentias coelestes. Alii quidam ab Imaginatione aerem infici & corrumpi asserunt, à quo deinde, qui fascinantur, patiantur. FVR. Si rectè memini, non discordant Paracelsus & nunc nominati authores. Quid enim aliud videri potest sensisse, cum in libello suo de Imaginatione scribit, quicquid in Phantasiam recipiatur, in rebus aliis haud aliter ab eadem exprimi posse, quam si manibus formaretur? Spiritus, inquit, imaginationi serviens, astrum est illud, quod pro libito suo format ac imprimit. Item, Imaginatio Sol est in homine in suum corpus & res alias, ad quas radius eius dirigitur, haud secus agens, quam Sol radios in aerem diffundens. Nec mirandum putat, ab imaginatione corporalia produci, itemque febres, adeoque pestem ab eadem sola intentione absque instrumentis suscitari. Imo quicquid imaginatur homo, inquit, hoc ipsum existit. Si ignem cogitet, ignis est: si bellum, hoc quoque est. Quod si fixae imaginationi vehemens intensusque coniungatur appetitus, consequitur effectus, ut in praegnantibus usu venit. Item, mulieres odio & cupiditate incensae, velut gravida intensiore imaginatione, qua viros plerumque superant, spiritum generant, quo supra medium coelum elevatur impressio: in quo cum corpus ex menstruo assumpsit, cruces in hominum vestes desluunt. Quoniam ex imaginatione similis nascitur species, & ex menstruo corpus operis, quo pestis toti alicui regioni paritur. Imaginationes nostras sursum attolli putat, astris, non aliter inferri, quam illa nos radijs suis afficiunt. Quod qua fiat ratione, pluribus declarat, in libro de peste, dicens, omnes affectiones imaginationesque nostras in corpora transmutari, volatilia reddi, & ad suum quodque Planetam extolli, ut invidia ad Saturnum, fraus, mendacia, doli ad Martem & Mercurium, in quibus illis veluti excogui in poenas, quas iussi in homines rursum effundant. Cum ergo, qui coelum imaginatione sua veneratur, suoque imperio tanquam catellum subiecit, (Hominis enim cuiuslibet Sapientiam sic regere & ad obedientiam cogere posse coelum asserat, quomodo manibus terram vertimus, ac iumenta imperata facere cogimus) malefacere alicui cogitat, Planetae sui utitur servitio ad eam rem, velut Agricola equis ad colendam terram. Hinc originem habent imagines cereae, Verba, characteres, literae, & Magia universa. Qui enim coelum cogit

gere didicerunt, quo vim suam sic in characteres, cera, &c. effundat, vt vires habeant Saturnias, Iouias, &c. Magi sunt vocati. Ex eiusmodi etiam Imaginationibus natae sunt hodieque nascuntur variae hominum sectae inter se probitatis & sanctitatis nomine differentes; dum vnus hoc, alius aliud vitae institutum sequitur. Equidem qui homines ad coeli Imaginationem perducere potest, Magnus est Propheta, Magna enim ac mirabilia facit ac videt. Hinc bona & mala prouenire, hinc morbos plerosque pronasci affirmat; dum variae & discrepantes hominum imaginationes in supremum vsque coelum subleuatae ipsum cogant omnis generis mala in nos despuere. Pestem autem vniuersalem inuadere, quoties plerique omnes communi inuia caeli venerantur. Venerem quoque, Saturnum, Martem & Mercurium, complures mortales immortalitate donauisse affirmat in libro de Vita longa citra vllam operam humanam, intercedentibus imaginationibus. Quintilianus Syrum (Exemplaria quaedam habent Styrum) quendam moribundum narrat per imaginationem robusti adolescentis sorte sibi astanti naturam, vires, sensus, vitam, cogitationes in se transtulisse. Per similem Imaginationem Archasum, nescio quem, eruditionem atque prudentiam ab alijs qui buiissent in se traduxisse. Sed & quosdam imaginatione in somno ad se attraxisse Philosophorum ante annos 50. vel centum vita defunctorum Euessera (Sic enim nominat spectra mortuorum) a quibus mirabilia edocti fuerint. Haec est summa eorum, quae de Phantasiae viribus inter legendum mihi notaui. ER. PerfaciIe ex recensitis a te potest intelligi, recte a me dictum supra, eum assentiri omnibus, & peculiaria insuper habere. Nam dum spiritum Imaginationi inseruisset fingere formareque, & ad coelum vsque subuehere affectiones, ait, cum Pomponatio facit. Dum phantasiam corpora gignere, dum febres, pestes, absque instrumentis fabricare contendit, idem cum Auicenna sentit. Equidem in libro de occulta Philosophia scribit, Phantasiae vim praecipue in peste cerni, vt quae venenum generet omni venenato aere nocentius. Si quis in Gallia, inquit, fratrem audiat in Italia obiisse ex peste, imaginatione pestem sibi accersere potest; quae in alios deinde inuadat sine aeris infectione. Falli namque rudes, ait, dum aerem a talibus corrupi putant. Cum eodem illud etiam commune habet, quod futurorum praeuisionem Imaginationi adscribit. Etsi enim negat vaticinia sic ex homine ad coelos ascendere, quomodo iram, odium, affectiones alias eleuari putat, nihilominus tamen diserte affirmat, ortus vermium aliquorum, & consimilium rerum inusitatarum, denique praesagiorum quorundam potissimam causam esse Imaginationem. Intensissima imaginatione, inquit, fundamentum praesagitionis ponens & omnes circumstantias accurate examinans, spiritum suum adeo purgatum sublimumque reddit, vt futura praeuidere valeat. Sic dum Imaginationem (instar Solis) radios emittere censet, atque affectiones & vis Phantasiae corpora, id est, res ipsas, fieri asserat, Alchindi insanum complectitur. Dum quae homo intra se imaginatur, extra per se virtute eiusdem opinatur, cum omnibus errat. Propria habet, quod Imaginationi potestatem attribuit coelum & astra cogendi; ijsque pro libidine ad res nequissimas abutendi: quod in coelum aut aerem subleuare menstruatas mulieres sanguinem arbitratur, ex quo sanguineas cruces & pestes architectentur nobis sidera: quod per Imaginationem putat (Si tamen vnquam putauit vel ipse vel alius sanae mentis homo) aliquem posse vires, sensus, cogitationes, naturam, vitam, eruditionem, ex alijs in se ipsum transferre; quod sidera opinatur ratione, prudentia, astutia, dolis, & fraudibus perinde armata esse, vt homines. A h

57 PARS PRIMA. febres, pestes, absque instrumentis fabricare contendit, idem cum Auicenna sentit. Equidem in libro de occulta Philosophia scribit, Phantasiae vim praecipue in peste cerni, vt quae venenum generet omni venenato aere nocentius. Si quis in Gallia, inquit, fratrem audiat in Italia obiisse ex peste, imaginatione pestem sibi accersere potest; quae in alios deinde inuadat sine aeris infectione. Falli namque rudes, ait, dum aerem a talibus corrupi putant. Cum eodem illud etiam commune habet, quod futurorum praeuisionem Imaginationi adscribit. Etsi enim negat vaticinia sic ex homine ad coelos ascendere, quomodo iram, odium, affectiones alias eleuari putat, nihilominus tamen diserte affirmat, ortus vermium aliquorum, & consimilium rerum inusitatarum, denique praesagiorum quorundam potissimam causam esse Imaginationem. Intensissima imaginatione, inquit, fundamentum praesagitionis ponens & omnes circumstantias accurate examinans, spiritum suum adeo purgatum sublimumque reddit, vt futura praeuidere valeat. Sic dum Imaginationem (instar Solis) radios emittere censet, atque affectiones & vis Phantasiae corpora, id est, res ipsas, fieri asserat, Alchindi insanum complectitur. Dum quae homo intra se imaginatur, extra per se virtute eiusdem opinatur, cum omnibus errat. Propria habet, quod Imaginationi potestatem attribuit coelum & astra cogendi; ijsque pro libidine ad res nequissimas abutendi: quod in coelum aut aerem subleuare menstruatas mulieres sanguinem arbitratur, ex quo sanguineas cruces & pestes architectentur nobis sidera: quod per Imaginationem putat aliquem posse vires, sensus, cogitationes, naturam, vitam, eruditionem, ex alijs in se ipsum transferre; quod sidera opinatur ratione, prudentia, astutia, dolis, & fraudibus perinde armata esse, vt homines.

58 ERASTI DISPUTAT. per se namque contendit haec omnia in sideribus inesse; quia ab ipsis nos accepimus. Si ab illis nos accepimus, inquit, necesse est, vt priora habuerint. In hoc solummodo differentia est, quod nos visibiliter secundum ista agimus, sidera autem inuisibiliter & spiritualiter operantur; quod sidera per imaginationes venenata pestem hanc in homines potius quam res alias euomere statuit, quia videlicet hos perdere cupiant, non res alias. Et quod in citatis locis Imaginationem perfecere ait, alibi fidem, non eam, qua Christo confidimus, sed congenitam, sicut in libro de Tartareu morbis inuisibilibus scribit, praestare asserit. Quod quia supramodum pauca illis hic addiciam testimonia. Si potest homo, inquit, in libro de causis morborum inuisibilium bombardia interficere alium, multo magis necare potest fide. Habet enim duo corpora, & quod externum facit visibiliter, hoc est, bombardia, idem facit internum seu inuisibile inuisibiliter, id est, fide. Item, quod quis credit firmiter, id propter credulitatem saepe contingit. Hinc Gallicus morbus incurabilis est redditus. Hinc pestis exorta fuit. Hac fide aliqui coelum venerantur, quod pestes immittit deinde terris pro arbitrio seu fide illorum. Ex adductis hisce testimoniis manifestum est, eundem eum in his locis fide nominasse, quod supra Imaginationem fixam vocauit. Haec portentosissima monstra nullus volet a me, credo, refelli, cum ipsa sese apud intelligentes omnes abundè refellant. Sed nec illud obscurum est, quantum vera cum pietate pugnet, dum, quae solius diuinae Maiestatis propria sunt, Imaginationi attribuit. FVR. Non inficior quaedam absurda videri, quam vt probare possim, nisi forte aliter explicentur. At quae cum Auicenna & Pomponatio communia habet, non videntur carere rationibus, quas deinceps adferam, cum quid contradicatur is, perspexero. ER. Imaginationem definit Aristoteles motum excitatum a sensu in actu, per quem non bruta modo, verum etiam homines permulta agant ac patiantur. Movent autem scite Interpretes, eum non animae potentiam, sed actum eius hac oratione exposuisse. Deinde obseruari iubent, quod facultatem, quam alij aestimatricem, alij cogitatiuam (Latini has etiam distinguunt) nominant, & brutis quoque concedunt, sub Phantasia complexus est. Huius munus est rerum effigies a sensibus in se recipere, ac Menti contemplandas offerre. Quoniam hoc est menti imaginatio, quod oculi & alij sensus sunt imaginationi, & quod imbecillioribus oculis aptum & conueniens est specillum. Cum enim non possit intellectus noster, dum Anima in hoc viu it corpore, speculari absque phantasmate, omnino fuit necessaria haec animae pars aut virtus. Quamuis enim mens nostra non semper singularia iudicat, sed vniuersalia plerumque contemplatur, eget nihilominus ad horum etiam speculationem praesentia phantasmatum. Quoniam vt qui proprietatem figurae quantitatis indefinitae aut lineae infinitae cogitat demonstrare, in abaco pingit determinatae quantitatis figuram, finitamque lineam, in quibus proportio suum declararet, sic necesse habet intellectus, inquit Aristoteles, phantasmate singulari, tametsi non vt singularis est, consideret, sed vt speciem vniuersalem subindicat. Seruit ergo Intellectui in hominibus Imaginatio, phantasmata a sensibus accepta subministrando. In brutis sic habet connexus appetitum, vt percepta specie vel iucunda vel tristi non possint non subito vel appetere vel repudiare. Quod hominibus quoque accidit, quotiens a morbo, vel somno, vel affectionibus & perturbationibus animi ligata est ac impedita ratio. Qua ratione multa per phantasiam agi dixit Aristoteles etiam ab hominibus. Nihil enim agunt animalia priusquam a specie in phantasia inhaerente appetitus excitetur. De ap h 2

Appetitus petitu loquor animali, non pure naturali, qui sine expressa specie in anima inesse videtur. Appetituimox obedit virtus mouens & exequens iussa. FVR. Nondum video quid velis. ER. Huc ibam, vt quomodo phantasiae species animal moueant intelligeres. Quippe non alia ratione mouent, quam repraesentatione occursuque. Vt speculum, si animatum esset, per species obiectarum rerum, quas in se habet, res oppositas perciperet ac iudicaret, vel sicut Anima per sensus a sensilium rerum speciebus affectos res praesentes percipit ac iudicat, ita fere percipit ac iudicat res easdem absentes per phantasiam a simulachris sensuum varie veluti pictam. Si conueniens iudicauit, mox appetit, si inconueniens sentit, ab eo refugit. Propter hanc Animae inclinationem & fugam in varia mouentur vna cum calore spiritus, prima Animae instrumenta, propter diuersos eorum motus diuersae admodum oriuntur aegritudines in animalium corporibus. Etenim celeriter contrahuntur, funduntur, iterum reuocantur, tenuantur, densantur, dispelluntur, colliguntur, dissoluuntur, mobiliores efficiuntur, subitoque rursus velut torpentes redduntur. Hinc calores subiti, refrigerationes repentinae, coloris crebrae mutationes, trepidatio, torpor, laxatio alui, vertigines, animi deliquia, & subitanea aliquando mors nascitur, aliaque talia innumerabilia, & plane admirabilia proueniunt. Vno verbo dicam: quicquid caloris, spirituum & humorum motus corpori potest boni maliue afferre, hoc omne potest in nobis Imaginatio tristis aut iucunda efficere. Si vera haec esse arbitraris, quae consentanea sunt naturae, veritati, experientiae, & denique cum omnium eruditorum hominum sententiis conueniunt, pergam, sin falsum aliquid videtur, indices velim. FVR. Concedo oculos instar speculi a rebus oppositis recipere species, & quia anima isti sunt simul videre. Sic & phantasiam confiteor recipere

61

pere à sensibus prius haustas species, atque prout conuenientes aut inconuenientes visae sint, vel expeti res vel declinari, qua ratione spiritus & calorem una cum humoribus diuersè moueri contingat. Nec illud etiam nescio, potentias actibus & officijs, actus obiectis distingui. Sed quorsum haec faciant ignoro, cum eadem haec Imaginationi nos assignemus, sed non haec sola tamen. ER. Imaginationem constat ob haec factam esse, vt simulachra rerum sensilium à sensibus recepta seruet in illarum absentia, eaque intellectui, cum opus est, repraesentet. Non mouet igitur, nisi quatenus obiectione imaginum boni maliue aliquid repraesentantium appetitus excitatur ad persecutionem aut fugam. Nec alia ratione affectionum & appetituum, quibus anima perculsa spiritus animales appetitionibus suis obedientes afficiendo motiones tam varias excitat, causa existit. Quantum porrò ad sanitatem momentum habeat animus rectè compositus, quantumque in morbis mali adferat animus perturbatus, & spiritus humoresque praeter naturam exagitati ac moti, praeclarè norunt Medici, qui cum iudicio aliquo saepius aegrotantibus adfuerunt. Quocirca non dicimus nullam esse Imaginationis cum in sanis tum in aegris efficientiam, sed alio modo vel proprium eam corpus vel alienum mouere, nec verum nec facile imaginabile est. FVR. Hoc est quod probandum tibi noris. ER. Nomen imaginationis non eodem modo semper vsurpatur, sed aliquando significat animae potentiam, qua potest imaginari animal, etiamsi tunc non imaginetur, hoc est, specie nulla picta sit actu: interdum ponitur pro specie imaginata, vt cum Chimaeram dicimus nihil aliud esse quam Imaginationem: plerunque autem positam reperimus pro ipsa huius facultatis actione, quemadmodum visionem dicimus oculi esse actum. Quocirca dare te oportet, vel potestatem hanc miracula illa edere, vel speciem in ea effictam, vel ipsum actum potentiae. At potentiam actu defectam corpus neque alienum immutare ac mouere posse probationis non eget. Quoniam mouere est agere. At agere nihil potest, quoad potentia est, quod est. Imaginatio autem, cum specie caret, ac nihil imaginatur animal, tam non dicitur agere, quam non potest existimari oculus clausus, dum animal dormit, aliquid videre. Adde quod, qui mirandas illas effectiones imaginationi adscribunt, non potentiae ab actione cessanti, sed ipsi actui, eique admodum intenso, acceptas referunt. Sed nec imagini tribui efficientia talis poterit: cum res nullae sint ista simulachra, sed rerum veluti vmbrae quaedam, quales in speculis apparent. Si verae essent formae, ab efficiente ex subiecti sui potentia educerentur: quod neutiquam fit. Non magis enim ex cerebri potentia vel ex eius spiritibus, in quibus vt in subiecto exprimuntur, pronascuntur phantasmata, quam ex materia speculi oppositarum rerum imagines in ipso relucentes generentur. Vt hae à rebus ex aduerso positis absque praecedente alteratione in speculis facta apparent, atque multiplicatis solis obiectis multiplicantur, sic & illas Imaginatio à sensibus suscipiens conseruat, & variè componens animae cognoscendas offert. Solet etiam subiectum quodlibet à veris formis denominari. Dicimus enim aerem calidum esse, frigidum, obscurum, serenum, quia nimirum hisce qualitatibus praeditus sit. Rubrum autem, album, flauum, ligneum, lapideum, &c. non dicimus esse, quatenus harum rerum species in se diffusas tantum continet. Sic speculum politum aut rude vocamus: album autem, nigrum, coeruleum, aqueum, igneum, propter species harum rerum in eo apparentes, nullus nominat. Eodem planè modo neque cerebrum aut spiritus eius putamus esse albos, nigros, rubros, saxeos, ligneos, propter species in illis expressas. Non enim aegrum aut igneum est cerebrum Medici, cum morbum aut ignem imaginatur: nec ideò vel sani sunt, qui sanitatem imaginatione concipiunt, vel vruntur, qui ustulationes imaginantur. Taceo quod nulla ratione possent tot ac tantarum, etiam contrariarum rerum formae in angusta adeò pupilla recipi, & inde ad interiores sensus traduci, si quidem reales, vt vocant, formae existerent. Et cum forma vera omnis non possit non cum subiecto extendi, hae autem repraesentationes in minimae pupillae parte totae insint, plurimum eas à formis materiae inhaerentibus & ex ea eductis differunt. Tam exilis & tenuis est earum natura, tantumque à veris formis in sua materia inhaerentibus insunt, vt quamuis per eas sentiantur, propriè sentiri nequeant, eaque de causa scitè appellatae sunt notionales & intentionales, quia per eas animus in res ipsas tendat. Idem Aristoteles sensit, cum non lapides, sed lapidum formas in sensus recipi, & ad Phantasiam peruenire dixit. Ergo si res quaelibet pro sua essentiae modo agit, nec res vlla naturalis potest supra naturam suam, omnia enim vel specie similia, vel inferiora se generant vniuoca generatione, in qua semper efficiens specie simile oportet esse facto, aliquid producere, haec autem simulachra vel visa, non sunt res aliquae, sed rerum notiones, effigies, signa, adeoque vmbrae, hoc solum quoque possunt agere, nempe figurare, significare, repraesentare. Imago Caesaris, quoad imago est Caesaris, nihil eorum potest, quae sunt Caesaris, exercitus instruere, in hostem educere, laborantibus opem ferre, sed, vt imago est, repraesentare solum Caesaris lineamenta potest. Par est ratio imaginum & notionum, quae in sensibus cum externis tum internis effinguntur. Cum enim nulli formae re vera existenti à natura concessum hoc sit, vt vltra & supra suam speciem per se aliquid generet, quomodo possit hoc credi exilibus hisce vmbris datum esse?

An incorporea res ac per se non subsistens generabit corpoream & subsistentem? Impossibile est, iterum dicam, vt notio, imago, repraesentatio, aliud agat, quam significare & repraesentare, vt quae ob aliud nihil à Deo facta sit. Declarant hoc satis species, quae in aere diffusae sunt, & in speculis relucent. Quippe nec aerem, nec aquas, nec specula vllo modo alterant verè, sed abeunt & veniunt cum rebus, quarum sunt species absque omni reali speculorum aut aquarum mutatione. Quod si specula animata essent, ad comprehensionem & notionem eis seruirent. Dum inepta sunt ad hanc motionem, non mouentur ab eis, quia aliter mouere nequeunt. Quod scitissimè nobis est ab Aristotele traditum in 2. libro de Anima. Vbi res sensu carentes à sensibilibus affici non posse ostendit. Odor, inquit, olfactum mouet, ac odorabilis est, quia ab olfactu percipitur. Quod ergo caret olfactu, ab odore, quoad odor est, pati nihil potest. Ratio eadem est omnium sensilium, quatenus sensibilia sunt. Nam solos sensus mouere sensibilia possunt. Si enim res alias moueant, non quoad sensibilia sunt, mouent, sed quoad in certo aliquo subiecto insunt. Quod si ergo vel tenebrae densiores, vel lumen nimium, vel tonitru violentius oculos auresque offendat, non existimandum est à sensili specie, quoad sensibilis est ac sine materia, factum fuisse, sed ab aere calido, frigido, concusso, nimis illuminato & moto. Quod de specie sensili verissimè dixit Aristoteles, aeque dicitur benè ac verè de specie imaginabili, quae non magis, sed minus fortè est materiae particeps specie sensili. At simulachra imaginationis, per quae actu imaginatur, nihil sunt aliud in sua natura, quam effigies, species, notiones, & repraesentationes spirituales, non autem reales. Quocirca nihil agere praeter impressionem in sensus vel exteriores vel interiores ad cognitionem possunt. Quod si ergo in corpore, in quo insunt, nihil agunt, qua ratione in alieno egerint? Aut quo pacto animam mouebunt, cui non offeruntur? Perinde hoc fit, ac si oculi absentem videre dicas, quem solus ego in conclaui conclusus inspicio, & praeter vnum me conspicari nullus potest. Certè ex meo cerebro imaginem in spiritu phantasiae effictam exire, inque alius hominis caput subire, nullus sanae mentis putabit. Quod si maximè fieri posset, non tamen eodem modo in alio spiritu necesse est pingi. Nam vt res eadem in vno speculo expressius, distinctius, concinnius, in alio obscurius, confusius, turpius effingitur, sic eadem quoque effigies in alio atque alio spiritu non similiter pingitur. Hinc vsu venit, vt quod vnus formosum putat, alius deformè iudicet, & quod terribile vni videtur, alius leuiter contemnat. FVR. Quae hic obiecturus fueram, de sensibilibus speciebus sensum corrumpentibus, ex Aristotele praeoccupasti, & mihi simul in memoriam reuocasti, quod me legere apud eundem penè oblitus fueram, non à tonitru, quoad sonus est, ligna findi, sed quoad cum violento est aeris motu. Sanè non valdè repugnauerim abs te modo dictis, vt qui Theophrastum nostrum putem, neque potentiae neque speciei seorsum vires eiusmodi adiudicasse, sed actioni intensae, quod te quoque affirmantem paulo antè inaudiui, tribuisse. ER. Sed non minus hic errat, quam si praedictorum aliquid affirmet. Quoniam vt rei sensibilis actus vnus idemque numero actus est cum sensu actu, sic imaginabilis rei actum vnum eundemque numero esse necessarium est cum actu Imaginationis. Semper enim ex agente & patiente actus fit numero vnus. Quamobrem vt sensile iunctum sensui efficit sensationem, sic imaginabile iunctum phantasiae efficit actum imaginandi. At ostensum est imaginabilem speciem actum habere alium nullum, quam repraesentationem, ideoque amplius dare Phantasiae non posse, quam coloris simulachrum dat oculis. Si quid praeter hunc actum in Imaginatione excitari putes, hoc ita erit in phantasiae organo, quomodo in oculo inflammato est facultas nocendi, non qua visus instrumentum, sed qua praeter naturam affectus est. Intelliges hoc clarius, si quod verum est, tecum reputaueris, Imaginationis actum in imaginante permanere, in rem aliam nullam transferre. Quis autem putet actionem in homine remanentem, aliquid extra hominem mutare posse? Dei hoc est solius, creaturae nullius. Sanè actio quaelibet fit per contactum, cuius rei causa spacium seu interuallum determinatum requiritur, quo agens virtute sua passum attingere possit. Proinde omnes omnium aetatum eruditi homines vna cum Aristotele in 9. Metaph. scitissimè verissimeque censuerunt, actionem transeuntem non in agente, sed in patiente esse. Ex quo necessariò sequitur, solas illas actiones aliquid extra ipsum efficiens constituere, quae in effectore non manent, sed in passum transeunt. At omnis Imaginatio actus est manens in Imaginante. Quippe sensio quaedam est. Equidem nullus, arbitror, ita est rudis & absurdus, qui visionem oculorum, vel auditionem aurium mearum in alio à me simul esse opinetur. Quomodo enim auditio visioque mea sit auditio alius? Sic neque imaginatio mea potest cogitari alius cuiuspiam esse imaginatio: quanquam vt videre duos eandem rem nihil impedit, sic etiam imaginari eandem nihil vetet. At duae nihilominus sunt imaginationes, cum duo sint imaginatores. Praeterea non potest comprehensio seu perceptio vlla pro actione transeunte haberi. Nam vt visio non est extra oculos, nec oculi videndo, quatenus vident, colores mutant, ita nec Imaginatio rem vllam externam, cuius in se speciem actu intuetur & iudicat, alterare valet. Sanè quae videntur alba, exempli gratia, nihilo magis patiuntur, si à mille hominibus aspiciantur, quam si à nullo prorsus cernantur. Etenim res sensibilis non mutatur ab actione sensus, qua pati & recipere, non agere solet animal: nisi fortè organum malo quodam habitu praeditum sit, quod tamen sensui accidit, per se non conuenit. Longissimè namque differt mutans & agens à recipiente & cognoscente. Quocirca non quaerit eruditus aliquis animi affectiones mouentes in potestate recipiente, sed in potentia agente, quae instrumentis ad motum idoneis instructa sit. Caeterùm Imaginatio actus est animae, simulachra sensibus impressa recipiens, iudicans, & intellectui repraesentans, quomodo sensui à rebus obiectis eadem receperunt, iudicarunt, & ad Phantasiam transmiserunt. Quocirca non magis haec potest actu suo res imaginatas mouere, quam oculus res visas, aut Intellectus res cognitas. Si possent à facultatibus cognoscentibus res ipsae permutari, iam res quaelibet talis esset, qualem vel sensu, vel Imaginatione, vel intellectu quisque iudicauisset. Quo nec imaginabile quidem est aliquid à veritate alienius. FVR. Non hoc voluerunt viri illi, quantum quidem ego iudico, vt vel ex eo liceat, quod imaginationem absque adiuncto vehementi appetitu nihil tale posse asserunt. Sed quia sine praeunte apprehensione desiderari nihil potest, Imaginationem facere dixerunt, quod coniunctum desiderium perficit, vt in praegnantibus contingit. Non enim quod imaginatae sint, sed quod simul anxiè concupiuerunt, foetui imprimunt. ER. Perperam igitur imaginationem causam esse ponunt, si appetitus ista efficit. Nam vt, quae voluntatis sunt, Intellectui nullus rectè assignauerit, sic imaginationi attribui nec debent nec possunt, quae ad appetitum spectant. Quippe sicut bonum intellectum est voluntatis obiectum, à quo vt à fine mouetur, ita bonum imaginatione comprehensum est obiectum Appetitus. Imaginationis ergo est officium visa à sensibus suppeditata concipere, iudicare, Intellectuique repraesentare, non autem mouere ad habendum aut faciendum. Vt hoc Imaginatio sit desiderio habendi aut fugiendi aliquid, quod voluntati est intellectus. Quoniam vtroque apprehensionem boni & iucundi sequitur eiusdem appetitio: quae prorsus à perceptione seu cognitione diuersa res est. Tantum igitur abest, vt Imaginatio vim in alieno corpore quippiam mutandi, seu mouendi, & efficiendi obtinuerit, vt ne in proprio quidem corpore motus vllius veri principium dici possit effectiuum. Non enim vel imperando vel efficiendo mouet, sed repraesentando & iudicando, vt de Intellectu diximus. FVR. Miror te non animaduertere quod sensim ex Aristotelis vestri castris transfugias. Is enim longè aliter sensit & scripsit, cum alibi tum in libro de motu Animalium cap. 7. sic dicens. Alterant autem & imaginationes, & sensiones, & notiones. Sensus enim statim alterationes sunt quaedam. Phantasia autem & Intellectus facultatem rerum habent. Τρόπον γάρ τινα τὸ εἶδος τὸ νοούμενον τὸ τοῦ θερμοῦ ἢ ψυχροῦ ἢ ἡδέος ἢ φοβεροῦ τοιούτων τυγχάνει ὄν, ὥσπερ καὶ τῶν πραγμάτων ἕκαστον· διὸ καὶ φρίττουσιν καὶ φοβοῦνται καὶ νοήσαντες μόνον. ταῦτα δὲ πάντα πάθη καὶ ἀλλοιώσεις εἰσίν. In his verbis multa sunt consideratione digna. Primum quod Imaginationes & sensus dicit alterare, quod tu negas. Alterum quod de sensibilibus hoc vt certum ponit, de imaginatione & Intellectu hac ratione probat, quod quamuis res ipsas non habeant, earum tamen rerum potestatem retineant. Quod ex eo rursus ostendit, Phantasia vel mente percepta species, similis fit ipsis rebus. Quippe cogitantes solum, inquit, de frigore & re terribili frigent & metuunt. Quae cum sint alterationes, constat Imagines & cogitationes alterare. Circa finem libri eadem fermè repetit. Cum enim motus partium naturales ac praeter rationem factos ἀλλοιώσεως συμπτώσεως fieri dixisset, addit causam inquiens, Nam Imaginatio & Intellectus, sicut retrò dictum est, τὰ ποιητικὰ τῶν πραγμάτων προσφέρει· τὰ γὰρ εἴδη τῶν ποιητικῶν προσφέρει. ER. Si quid in praesente loco dixisset Aristoteles alieni à veritate, non dubitarem ipso deserto veritati adhaerere, quae nobis antiquior esse debet, cuiuis hominis, quantumuis summi & clarissimi, authoritate. Equidem non sum ex factiosorum illorum numero, qui veritatem prodere, quam ab eo discedere malunt, quem suorum sibi studiorum ducem elegerunt. Ostendi species in imaginatione receptas non esse aliud quam effigies & simulachra rerum, ac proinde vim aliam nullam habere posse, quam repraesentandi seu figurandi. Quemadmodum enim qui annulo ceram signat, inquit Aristoteles in 2. de Anima, & in libro de Memoria & Reminisc. solum signum in cera relinquit absque omni qualitate aut virtute auri, argenti, aut ferri, sic res sensiles species vel imagines imprimunt in sensus, praesertim verò in visum & auditum, omni reali qualitate naturaque obiectorum carentes. Qua ratione igitur aliud agere, quam res, quarum sunt imagines, repraesentare putentur? FVR. Quomodo ergo alterare dixit Aristoteles Imaginationem? ER. Quatenus species rerum efficientium, hoc est, iucundarum aut tristium offerunt, vt ex postremis eius verbis à te citatis clarissimè patet. Quoties enim rem, cuius speciem conceptam habet, iucundam & conuenientem iudicat, persequitur eam appetitus spirituum vtens instrumento, ex quorum motu corpus alteratur. Dicitur igitur alterare Phantasia, quia rei expetibilis speciem in se habet, quae mouet instar finis, ac mouens est non motum. Declarat hanc rem totam ex professo in 2. de Anima, Vbi cap. 10. inter alia dicit, τὸ ὀρεκτὸν primum mouere non motum τῷ νοηθῆναι ἢ φαντασθῆναι. Mouet igitur Phantasia quatenus iudicat rem aliquam suauem aut insuauem, ipsa autem principium motus per se non est alio modo: quod exemplo artis Medicae declarauit dicens: Medicam artem habentem non mederi, quoad artem habet, quasi motus, id est, Medicationis principium aliud sit. Quippe Medicus ad medendum impellitur, vel spe lucri, vel miseratione infirmi, vel causa consimili alia, non ab arte sua incitatur ad opus. Ars enim est rectè agendi ratio, secundum cuius praefinitionem agit quidem Medicus, ab expetibili quopiam excitatus, at non est illud principium, à quo ad operandum, iuxta artis, quam tenet, praescriptum permouetur. Sic propemodum res habet in Imaginatione, quae nec fugit ipsa, nec persequitur aliquid, sed quae fugienda expetendaue sint, proponit ac monstrat: quod Aristoteles scitissimè his verbis docuit. ὅλως μὲν οὖν, ὥσπερ εἴρηται, ἡ ὀρεκτικὸν τὸ ζῷον, ταύτῃ ἑαυτὸ κινήσον· ὀρεκτικὸν δὲ οὐκ ἄνευ φαντασίας. Nihil his, arbitror, poterit dici magis propositum nostrum declarans, firmiusque probans. Sanè haud magis mouet Phantasia sine appetitu, quam ars Medica absque desiderio medendi moueat. Quamobrem verè affirmauit Aristoteles opinionem rei terribilis nos terrere, at Imaginationem talium haud aliter nos afficere, ac si picturam aspiceremus, quoties horrifica, quae sic imaginamur, ad nos non pertinere persuasum habemus. Ex quibus clarè patet, Imaginationem per se solam non mouere, sed mouentium rerum species solummodo repraesentare: at cum appetitu iunctam hactenus mouere, quatenus res imaginatas vel iucundas & expectendas, vel tristes & fugiendas iudicauit. Nec aliud in loco à te citato dixit ac sensit Aristoteles. Phantasia & Intellectus, inquit, habent rerum δύναμιν. Non dicit res ipsas in Phantasia inesse, sed quandam earum facultatem: id quod sic probat. Quae species in se habent idem quodammodo efficientes, quod res, quarum sunt species, efficere possunt, rerum virtu-

71

virtutes aliquo modo in se habent. At Imaginationis species idem quodammodo agunt, quod ipsae res agere solent. Etenim qui frigida & terribilia intelligunt vel imaginantur solum, frigent aut metuunt, ac si res ipsae praesentes essent. Quocirca earundem quoque rerum δύναμιν seu facultatem obtinet. Habent igitur in se Imaginatio & Intellectus, non quidem ipsas res, sed rerum species, frigus & terrorem, quam res ipsa adferunt, repraesentantes: qua ratione ipsarum virtutem retinere dicuntur. Ideo in fine libri dixit, Imaginationem res efficientes offerre, quatenus species rerum offert. FVR. Aristoteles apertis verbis dicit, sensus, Phantasiam, & Intellectum esse alterationes, ac proinde non sic nudas repraesentationes putavit esse in Imaginatione expressas species. ER. Si de alteratione spirituali & perficiente velis intelligi, facile inter nos conveniret. Cum vero putas in Imaginatione receptam speciem frigoris non repraesentatione tantum, sed etiam actu frigidam esse, convenire nobis nunquam poterit: cum demonstratum sit, species illas non esse reales, ideoque materialem alterationem per se inducere non posse. Alterant autem per accidens, quia rem iucundam aut tristem repraesentantes appetitum movent, & per hunc motus in spiritibus & humoribus diversos cient. FVR. Ergo ne sensationes quoque negabis alterationes esse materiales? Aristoteles certe in citatis retro verbis clare dicit, sensationes statim ac sine medio alterationes esse, αἱ γὰρ αἰσθήσεις, inquit, ἄνευ μέσου ἀλλοιώσεις τινες εἰσι. ER. Etiam si de sensibus externis hoc tibi largirer omnibus, de internis tamen, de quibus in praesentia inter nos disputamus, concedi non potest. Quippe cum initio dixisset, sensus, Phantasiam & Intellectum alterare, mox externos sensus statim alterationes quasdam esse ait: internos autem, ut Phantasiam, minime affirmat eodem modo alterationem esse, sed rerum facultatem seu δύναμιν solummodo habere asserit.

Et ne quis putaret simulachra illa revera vim habere illarum rerum, quarum simulachra sunt, se ipsum declarat, dicens. Species enim certo quodam modo similis est, id est, consimilem facultatem habet ipsis rebus. Quod si quaeras, quis ille sit modus, respondet, repraesentationem esse. Etenim repraesentant & significant, utrum res, quas repraesentant, expetendae aut declinandae sint. Hoc fieri non potest, nisi prius cognita sit vel congruens vel incongruens animali. Quare, inquit, cum solum intelligit aut imaginatur animal terribile, horret ac friget. Quocirca non inducit frigus & horrorem imaginata species, quoad species est in Imaginatione consistens, (Sic enim specula quoque a talibus calefierent ac refrigerarentur) sed quoad iudicata est iucunda vel tristis, hoc est, quoad vel expetenda vel respuenda videtur. Nam ut supra ex Aristotele monui, cum absurdissima terriculamenta imaginamur, quibus mali nihil evenire nobis scimus, perinde afficimur, ac si inanem fictamque picturam conspiceremus. Alterat igitur imaginata species non per se, sed ex accidente, quatenus videlicet repraesentat rem commodam vel incommodam, atque per appetitum spiritus moti alterationes inducunt. FVR. At ego non video, si species sensilium rerum virtutem habent alterandi, quod cum Aristotele concedere videris, cur non imaginationis quoque imagines sive species eandem potestatem retineant. ER. Sensilium rerum omnes species alterationem realem seu materialem seu passivam inducere non concedo, sed gustus & praecipue tactus soli, de quibus etiam in loco a te citato imprimis loquitur Aristoteles. Visus & Auditus rerum procul sitarum species solas recipiunt. Gustus ac Tactus ipsas sensiles qualitates, non earum species spirituales tantum recipiunt.

Gustatus sapores, aut tactus tactiles qualitates, nisi tangant instrumenta horum sensuum. Cum enim alantur animalia, non speciebus esculentorum & poculentorum, sed ipsismet esculentis & poculentis, & haec intra corpora penetrare sit necesse, recte factum est, ut ipsosmet sapores a subiectis rebus nequaquam secretos percipere gustus. Hac de causa in una illa parte corporis habitat, in qua alimentis natura iter praefecit in ventriculum. Tactum autem, ut qui eorum genera sentire debuit, quibus animal perditur aut servatur, in totum corpus extendit. Non patiuntur animalium partes a speciebus spiritualibus tactilium qualitatum, sed ab ipsismet qualitatibus, quibus subinde occurrunt. Quae cum in ipsis quoque alimentis insint, quibus aluntur singula, merito sentire ipsasmet qualitates debuerunt. Alimur iisdem illis, ex quibus constamus. At constat sunt partes animalium ex rebus qualitates tactiles in se habentibus, non ex illis, quae solas species obtinerent. Quo fit, ut alamur etiam rebus qualitatibus illis praeditis. Colores autem & perfumes aerem non fuit necesse in nostra corpora ingredi, sed satis fuit haec percipi. Etenim hi sensus primo & principaliter cognitioni serviunt, non perinde sunt ad esse animalium necessarii, ut gustus & tactus. Satis ergo fuit, si species a visu & auditu reciperentur. FVR. Si vera sunt, quae sane verisimiliter a te dicuntur, falsum sit oportet, quod Aristoteles affirmavit, sensibile sensui impositum non sentiri. Sentiuntur enim sapor & caliditas ipsis imposita sensuum horum instrumentis: nec fit sensio quaelibet per medium. ER. Non sequitur, si medium sit, speciem spiritualem in sensu tantum recipi, non etiam qualitatem sensilem. Etenim duplex medium ponitur ab Aristotele, externum seu alienum & congenitum. Illud visui & auditu, hoc gustatui & tactui attribuit. (Olfactus ut est medius, ita ferme utriusque affinis est.)

Illud ab obiecto sensus prius immutari ait, & ab eo deinceps sensum affici. Hoc autem una cum sensu percelli asserit. Exemplo declarat hominis percuti clipei prostrati aut percussi. Sicut non prius, inquit, clipeus percutitur, & ab hoc deinde homo, sed uterque simul, sic res habet in saporum & tactilium qualitatum sensione. Simul enim & medium & sensus afficiuntur. Et ut absque clipeo percussi sterni homo potest, sic absque medio tactus tactilia percipi possunt. Sed ingenue fateor, me hic ab Aristotele dissentire ab ipsa rerum evidentia coactum. Etsi enim in gustu medium est humor, non tamen is gustatum movet, vel ipso Aristotele teste, nisi quatenus saporem actu permistum habet. In tactu nullum omnino fingere medium licet tale, quale ad visionem requiritur. Ut enim ἐπιδερμίδα ponas, nihil profeceris. Quoniam hac ablata, cutis exactius citiusque sentit impositum sibi ignem, aquam, & cetera. Et si cute nudaris carnem, magis offenditur, acutiusque sentit. Si & hanc a nervo separes, acutissime citissimeque sentiet admota quae libet. Videtur certe Galenus noster haud paulo rectius nonnulla sensisse Aristotele. FVR. Ergo verum esse negas, sensus omnes species recipere absque rebus, quarum sunt species? ER. Nego, si per res, intelligas qualitates sensiles, ac de sensuum externorum instrumentis loquare. Nam de internis, ut sensu communi, qui princeps est sensus, & Phantasia, verissimum est. Etenim non sic calefit aut frigescit Phantasia vel communis sensus a specie caloris aut frigoris, quomodo cutis, caro, nervi, & cetera. Ex quo clare percipitur, discrimen esse omnino maximum. Patet ex praedictis, Phantasiam neque cum specie caret, neque cum eam actu considerat, effectricem esse causam rerum imaginatarum. Ipsas autem species in Imaginatione pictas per se nihil aliud agere, quam repraesentare, clarissime demonstratum est.

Ut rudissimum etiam intelligant, incredibilem Petri Pomponatii sive oscitantiam, sive ignorantiam, sive errorem, sive aliter vocare libet, refellere me oportet, priusquam ad alia transeamus, nisi aliud tibi videatur. FVR. Quanquam non multum laboro, quid Pomponatius scripserit, tamen quia disputationi nostrae utilem iudicas huius rei explicationem, libenter audiam. ER. Pomponatius in libro suo de incantationibus prorsus impio & nefario, Aristotelis testimonio, quod citat usui, foede ac flagitiose abutitur ad excusandas adeoque stabilendas impostorum Magorum praestigias. Conatur enim verbis illis ostendere, speciem spiritualem rei ipsam producere rem, cuius sit species, si quidem & agens validum sit, & passum rite dispositum. Insania vix ulla maior cadere potuit in hominem Aristotelis se discipulum profitentem. Quis enim in huius scriptis versatus nescit, rem quamque sic agere, quomodo & quatenus est? At species in Imaginatione existens esse habet exile admodum, scilicet spirituale: nec sunt aliud quam spectra seu visa & imagines. Quocirca nihil possunt agere, quam repraesentare & figurare, idque spirituali modo. Si amplius aliquid cogites agere, supra suum actum, supra naturam viresque suas agent. Quod vero nihil aliud agant, quam quod repraesentant res, quarum sunt simulachra quaedam, ex eo planissime perspicitur, quod animal eiusmodi phantasmata intra se nec amplectitur nec fugit, sed res ipsas extra se positas persequitur & declinat, quas illa repraesentant. Natura ipsa docuit nec fugienda esse nec expetenda, ut quae nihil aliud sint, quam rerum fugiendarum & expetendarum effigies, ac repraesentationes quaedam. Sane Aristoteles obiecta putavit esse moventia non mota, & movere tanquam fines: obiectum simulachra movere aliter, quam repraesentando, nunquam & nusquam affirmavit. Quis Turcarum principis imaginem velut hostem, unquam metuit, aut periculum ab ea sibi creari putavit?

Quis porro eam aspiciens, non cogitat, secum, quanta sit principis aut Tyranni illius crudelitas & potentia? Atqui non plus habet virium species cuiuslibet rei, quam imago Turcici Imperatoris potentiae illius obtinet, qua Turca subnixus vicinos suos terret. Ut haec Turcam nobis repraesentat, vim aliam nullam possidet, sic & illa res cognoscendas nobis proponunt, quae omnis & sola est earum potestas. Consideremus illud etiam, ex qua nam materia species illa ipsas res producant. Quicquid enim fit, non solum aliquid fit, sed & ab aliquo, ex aliquo, & in aliquo fit. Architectum habemus speciem in imaginatione impressam: Quid fiat scimus, (iam enim ponimus fieri extra nos, quae imaginati sumus intra nos) nempe res per speciem repraesentatae: Ex qua materia autem producantur illae res, & in quo loco generentur, nondum est declaratum. Quanquam illud quoque admiratione dignissimum est, quod speciem, quae nihil est reale, ut in Scholis loquuntur, opificem faciat rerum, ut imaginem auri effectricem veri auri. Hoc si sciebat esse verum Pomponatius, perquam inhumaniter egit, quod non Chymicos docuit, ne porro tanto suo periculo frustra in venenatos cineres inflarent. Gravius peccavit, quod non auream hanc Medusam infelicissimis illis monstravit, qui nihil aliud quam aurum cogitant seu vigilent seu dormiant, ut eam intuentes fixius toti redderentur auri, sacramque illam suam famem tandem explerent. Admirabilius hoc est, quod aurum fabricat ex nulla materia. Non ipsa species transmutatur in aurum, puto, cum nihil sit reale. Nec ipsa seipsam permutabit, cum non sit in ea natura diversitas ulla. Sed nec ex spiritu architectabitur, ut opinor, cum toto non sint in cerebro, ut ex eis densatis granum auri confici possit. An igitur ex humoribus aut ex ipso met cerebro creabit?

Fierent illi tunc ad alendum, hoc autem ad actiones vitae ineptum. Quod si absque materia potest, qui intentus fixeque imaginatur, adipisci quod concupiscit, valde ineptiunt cum Medici tum aegri, quod non imaginationis potius viribus, quam remediorum plurimum ingratarum facultatibus, illi quidem curare, hi autem convalescere volunt. Quinimo inutiles & fatuae sunt omnes artes, vana omnium hominum studia, frustra laboribus & periculis quaeruntur opes, scientia, virtutes, cum imaginatio fixa intentaque praestare omnia haec possit. Quo posito, non modo inter res naturales nobilissima, verum etiam plane divina, adeoque Deus quidam fuerit Phantasia. Quippe ex non corpore corpora efficere, creatricis potestatis actio est, quam creatura nulli Deus communicavit. Interim certum est, eum tametsi instrumenta ponat spiritus & sanguinem materiae, ex qua per iam dicta instrumenta res educantur, nullius meminisse. Admirabilissimum est, quod, cum Aristoteles dicat species τρόπον τινά similes rebus esse, Pomponatius asserat res ipsas ab eis gigni posse, praesertim cum, quatenus similes sint, exponat, nempe quatenus cognita repraesentent τὰ πράγματα. Si possent res, quas repraesentant, efficere, nunquam appetitus praeter ipsas aliquid expeteret. At expetit non quae intra se habet phantasmata, sed res illas extra positas, quas tantum significant in phantasia concepta simulachra. FVR. Probat nihilominus opinionem suam experimentis & ratione insuper, Aristoteles, inquit, in libro nono de historia animalium capite penultimo gallinas victrices cristas caudamque erigere, similesque gallis fieri & supervenientibus coire retare, ut difficile sit cognoscere utrum galli sint an gallinae: Sed & gallos quosdam observatum esse officio matrum fungi, nonnullosque ab ortu sic effeminatos prodijsse, ut supervenientes gallos alios pariant.

Mox ex Marsilio Ficino de quatuor animi affectionibus multa transcribit, inter quae non videntur contemnenda, quae de praegnantium cupiditate, fascinationibus, & gulosis appetentia recenset. Tandem ratione hac probat. Ideae sunt in mente Divina, Intelligentiarum, & Anima nostra, κατ᾽ ἀναλογίαν. Ergo sicut Deus per Ideas creavit mundum absque instrumentis, Intelligentiarum Ideae per coelos instrumenta perpetua, ita Animae nostrae per corruptibilia, spiritum & sanguinem operationes suas exequuntur. ER. Praeclara certe & plane Peripatetica ratio ista est, scilicet. Quis unquam concesserit Ideam, quod Idea seu exemplar est, causam effectricem esse? Omnes certe Philosophi, etiam Platonici exemplaris causae defensores ab efficiente distinxerunt. Est enim non effectrix causa, sed exemplum iuxta quod efficiens aliquid fabricatur. Supra ex Aristotele docui, artem Medicam non esse principium medicationis, sed normam & regulam, quemadmodum imago domus in mente aedificatoris, non est efficiens causa aedificationis aut domus, sed est exemplum ad cuius similitudinem aedificator domum fabricatur. Quod si Ideae in Deo creant, longissime differunt ab Ideis animorum nostrorum, quae nihil aliud quam simulachra sunt rerum sensibus perceptarum. Quamobrem conferre non possunt. Quippe Idea in Deo (de Intelligentis earumque Ideis suo deinceps loco aliquid dicemus) non est accidens in Deo, in nobis autem accidens est, & quidem spirituale, non reale, quod tum adest tum abest infinitis. Est igitur ratio haec non modo sophistica, sed prorsus insulsissima, & Pomponatio incantatore dignissima. FVR. Negas Ideam seu exemplar agere, cum ipsa experientia rerum Magistra contrarium nobis ostendat. Quid enim? an non quotidie annulo tuo literas obligas, imaginem sculpturae cerae imprimens? Hic certe imago annuli similinem in cera imprimit.

78 ERASTI DISPUTAT. terentur. Mox ex Marsilio Ficino de quatuor animi affectionibus multa transcribit, inter quae non videntur contemnenda, quae de praegnantium cupiditate, fascinationibus, & gulosorum appetentia recenset. Tandem rationem hac probat. Ideae sunt in mente Diuina, Intelligentiarum, & Anima nostra, κατ’ αναλογίαν. Ergo sicut Deus per Ideas creauit mundum absque instrumentis, Intelligentiarum Idea per coelos instrumenta perpetua, ita Animae nostrae per corruptibilia, spiritum & sanguinem operationes suas exequuntur. ERA. Praeclara certe & plane Peripatetica ratio ista est, scilicet. Quis vnquam concesserit Ideam, quoad Idea seu exemplar est, causam effectricem esse? Omnes certe Philosophi, etiam Platonici exemplaris causae defensores ab efficiente distinxerunt. Est enim non effectrix causa, sed exemplum iuxta quod efficies aliquid fabricatur. Supra ex Aristotele docui, artem Medicam non esse principium medicationis, sed normam & regulam, quemadmodum imago domus in mente aedificatoris, non est efficiens causa aedificationis aut domus, sed est exemplum ad cuius similitudinem aedificator domum fabricatur. Quod si Ideae in Deo creant, longissime differunt ab Ideis animorum nostrorum, quae nihil aliud quam simulachra sunt rerum sensibus perceptarum. Quamobrem conferri non possunt. Quippe Idea in Deo (de Intelligentijs earumque Ideis suo deinceps loco aliquid dicemus) non est accidens in Deo, in nobis autem accidens est, & quidem spirituale, non reale, quod tum adest tum abest infinitis. Est igitur ratio haec non modo sophistica, sed prorsus insulsissima, & Pomponatio incantatore dignissima. FVR. Negas Ideam seu exemplar agere, cum ipsa experientia rerum Magistra contrarium nobis ostendat. Quid enim? an non cotidie annulo tuo literas obsignas, imaginem sculpturae cerae imprimens? Hic certe imago annuli similitudinem cerae imaginem effingit.

79 PARS PRIMA. ER. Recte a me dictum est, nullam imaginem, quoad imago est solum, efficere aliud, quam repraesentare. Nam imaginem esse, est repraesentationem esse. Si quid praeter hoc agat, non iam imago tantum est, sed naturam habet aliam coniunctam cum essentia imaginis. Vt in annulo aureo aut ferreo non est imago tantum, sed partium inaequalitas & durities. Sunt enim partes quaedam eleuatae, quaedam depressae. Ab hisce, non ab imagine, quoad imago est, cerae quoque partes aliae magis, aliae minus deprimuntur, vt similem reddant imaginem ei, quae in annulo est. Intelliges perspicue rem sic se habere, si vel in aquam vel mollissimam ceram imprimas imaginem, eáque ceram aliam velis signare. Frustra laborabis, vt patet. In causa est, quia partes aquae & cerae non sunt, vt ferri, auri, lapidum, durae. Quod si non a materia, in qua imago est, duritie impressio in ceram fieret, sed ab imagine, quoad imago est, omnino imagine eadem in materia quantuncunque molli existente similem in quamuis materiam insculpere posses. FVR. Non inficior. ER. Experimentis quae profert tantumdem probat. An enim quia gallina aliqua pugnans vicit, ta species Phantasiae res imaginatas procreant? Quis Pomponatio dixit gallinam illam imaginatam fuisse victoriam, & galli naturam? Saepe vincunt, imo quotidie vincunt aliquae, nec ex eo tamen mutant naturas. Si aliquando factum est, non ob imaginationem triumphum propter victoriam facti est, sed propter naturam gallinae masculam, quae victoriae causa fuit, non autem victoria naturam demum peperit talem. Nec impossibile fuerit, etsi raro factum sit, gallinam mutari in gallum, vel naturam galli affinere acquirere, si verum est, quod Hippocrates libro 6. Epidem. Plinius libro 7. cap. 4. Livius libro 4. belli Punici, Amatus Lusitanus Centuria 2. curatio 39. de feminis in viros aut viragines mutatis scripserunt. Sane viragines multae omnibus & temporibus & locis nascuntur.

80 ERASTI DISPUTAT. Quod cur in aliis genere non etiam vsu venire aliquando κατ’ αναλογίαν possit, ratio nulla est. Quae de animi affectionibus ex Marsilio citat, parum me mouent. Nam quae vera dicit, iam ante ostendi, quatenus a Phantasia confiant. Quae falsa recitat, censeri inter alias ipsius fabulas possunt. Fuit enim vir ille, vt Platonicorum, ita etiam omnis Platonicae superstitionis plus satis studiosus, nimisque credulus. FVR. Ipse quoque non magni aestimo talia, sed quae de grauidadarum desiderio, de gulosorum, & fascinationibus vulgo credita compertaque sunt, hac saltem probabilem reddunt Pomponatij causam. Equidem vt Imaginationem, quoad Imaginatio est, in conceptionibus efficacem, aut saltem velut exemplar & Ideam quandam esse persuadere habeamus, ad cuius similitudinem virtus formatrix foetum effingat, non illis tantum commouemur, quae vulgo referuntur & scribuntur, quaeque negare aliquis verisimili ratione possit, sed multo magis a sacrae scripturae exemplo, de cuius veritate & certitudine ambigere nulli licet, huc pertrahimur. Etenim Genes. 30. cap. legimus, Iacob peculium suum per hanc rationem auxisse, impositis varicoloribus virgis canalibus illis, ad quos potus causa oues ducebantur. Ab eadem causa similitudinem liberorum plerique deducunt. Quin hac ratione gallinas & pauones incubantes ouis albos aliterue coloratos pullos excludere autumant, praetensis videlicet albis pannis alioue colore pictis, in quos tempore incubationis continue inspiciant. ER. Quod ad Gallinas & Pauones spectat, falsum est, quod scribitur. Nec est necesse, vt te iubeam experiri, quod multi tentantes socordiam & oscitantiam scriptorum ex alijs quiduis absque examine transcribentium, extreme admirati sunt, cum ex ratione perspicere, qua es ingenij felicitate praeditus, possis. Etenim calor incubantis animalis non dat formam ouis.

81

81 PARS PRIMA. ouis, sed roborat solum insitum ouorum calorem, ut pro sua natura fabricetur, ad quod fabricandum factus est. Si daret formam & naturam, nunquam gallina, anser, anas, pauo, alios ex subiectis ouis pullos excluderet, quam sui generis. At fatu suo gallinas aliasque aues constat pullastros, anaticulas, anserculos, pauones, & alios pullos excludere, si eidem oua diuersorum illorum generum fouenda subijciantur. Sic ventriculorum quoque nostrorum calores ab externo calore adiuti felicius concoquunt, pro sua quisque natura, cibos ingestos, non pro natura caloris accedentis. Externus enim calor internos ouorum & ventriculorum calores ignauos & torpentes roborat solum, & ad agendum excitat, naturam agendi non tribuit. Quare anserini oui calorem excitans augensque anserem, anatini anatem, gallinacei gallinam excludit, per se solum nihil aliud agit, quam quod calefacit. Planissimè hoc ipsum intelliges, si duo haec apud te pensitaueris, primo quidem, eundem illum calorem, qui ex diuersi generis foecundis ouis tam discrepantes pullos generat, ex sterilibus ouis nihil generare, sed eodem fotu, quo illa viuida reddit, vt sic dicam, haec putrefacere. Deinde eidem hoc posse calorem ignis, solis, stercorum, furnorum. Quippe solis, ignis, & stercorum calor multorum animalium oua maturat: furnorum tepor calori gallinaceo respondens pullos quolibet aeque feliciter excludit. De natorum similitudine res valdè est ambigua. Si quid hic potest imaginatio proprijs viribus suis, tempore conformationis potius, quam conceptionis efficit. Quoniam non imaginatio solum, sed & aliae facultates animae ita tunc impeditae languidaeque videntur, ac si Epileptici aliquid animal pateretur: quod ab Aristotele, & ipso Vetustioribus quibusdam annotatum legi. Equidem prudentiores in seminis proprietatem retulerunt praecipuè, quorum sententia cuncta se

82 ERASTI DISPUTAT. re asstipulantur. Etenim animalia, quae imaginatione pollent, etiam si caeca concipiant, maremque videre & imaginari nequeant, vt equae & canes, maribus tamen similes generant pullos & catulos. Contingit idem hoc in illis etiam, quae tantum non omnino carent imaginatione. Adde quod in auibus semper ferè mares maribus, & feminae feminis similes prodeunt: quod non certè fieret, si quid imaginatio in ipsis mutaret. In hominibus verò cum abstemius, abhorrens à caseo, vel coepis, vel alia re quapiam abstinuit, aut ab eadem re cum parente abhorrenter, aut nec matri nec sibi, sed alicui ex maioribus, quem forte nunquam vidit mulier, vt auo aut proauo similem, generat, non imaginationi matris, cui fortasse nunquam in mentem talia venerint, sed semini adscribendum est. Sic calculosi, podagrici, &c. nascuntur, propter seminis qualitatem, non propter imaginationem matris, quae hosce morbos nec sibi nec liberis optet. Ad Iacobi Patriarchae factum quod attinet, fuit hoc miraculum, non euenit naturaliter, vt ex 31. cap. perspicitur. Equidem si vera esset Pomponatij imaginatio, speciem variorum baculorum in ouium Phantasia sculptam, non varias oues, sed varios baculos producere oportebat. At oues non generauit illa species, sed secundum baculorum varietatem variata est ouium pellis. Illud etiam Diuinum magis, quam naturale opus fuisse satis ostendit, quod neque Iacobus neque alius quispiam vel ante vel post illud tempus pari successu tentauit, etiam si plurimos experiri voluisse prorsus sit credibile. Nec baculi varij à Labano in aquariis canalibus positi eundem effectum habuissent, quod gregem ab eo Deus auferre, Iacoboque tradere decreuerat. Sed quid est opus verbis? Habeant expressè in Phantasia rerum notas vim hanc, vt nimirum sint exemplaria, ad quorum figuram efformentur conceptus (cum causas non esse demon-

83 PARS PRIMA. stratum sit) quaerendus nihilominus fuerit architectus. FVR. Effector est virtus formatrix. ER. At haec virtus non habet opus exemplari, sed quomodo in semine lactucae existens absque exemplari generat & fingit lactucam, sic & in semine humano opus suum perficit, vt non habeat necesse intueri in exemplar. Deinde non habet efficientiam ullam extra corpus proprium, imo extra semen, in quo inest. Vt enim quae in lactucae inuenitur semine potestas, in alio semine, vt foeniculi, vires nullas habet, sic quae in una muliere inest formatrix facultas, in alia inesse agereque nihil potest. Nam vt anima vna corpus vnum informat, extra illud ne cogitari quidem potest, quoad forma est, ita nec formatrix quidem potentia, quae sua est cuiusque animae virtus, extra corpus proprium imaginabilis est. Quocirca nihil aliud probabitur omnibus hisce exemplis, si quam maximè vera esse concedantur, quam animam vehementiore appetitione excitatam in proprio corpore diuersas ciere motiones, de quo nec ego aliquando dubitaui, nec alium dubitantem noui. Sanè si alijs argumentis destitueremur, soli melancholici nos, quid haec de re sentiendum sit, praeclarè doceat. Non hoc quaeritur, an animus diuersè perturbatus diuersè spiritus & humores afficiat, & pro varia eorum motione varios in corpore morbos excitet, sed an, quae animal cogitat vel imaginatur, imaginando extra se gignere, inque alienum corpus, saepe etiam procul distans, imprimere possit. Quod ad grauidadas spectat, certò certius est, nullam vnquam sua cupiditate & appetitione, quam tumuis intensa, corpus alienum immutauisse. Si in potestate mulierum esset alienos quam suos foetus potius exoptatarum rerum notis signandi, nullae proprios, omnes alienos signarent. Ne autem pulchrarum rerum imagines nobis obiicias, de turpibus nos loqui putes. Et sanè frequentius gerunt infantes notas terricula-

84 ERASTI DISPUTAT. mentorum, quam exoptatarum figuras. FVR. Ne ego quidem puto praegnantes imaginatione rerum à se desideratarum alienos conceptus signare, suis autem foetibus eas imprimere quarumlibet rerum figuras manifestum est, quam vt possit negari. Caeterum foetus non est pars corporis, sed veluti alienum quoddam corpus, ac proinde neutiquam videtur negandum esse, quin vehemens appetitio in alienum corpus agere possit. ER. A vehementioribus animae affectionibus turbulentè moueri spiritus & sanguinem, atque turbido horum motu grauiter corpus affici nullus negat. Fit hoc ideo, quod spiritus animae appetitionibus seruiunt ac parent, cum primum earum sint instrumentum. Mouet imaginatio appetitum absque corporeo instrumento, haec autem per instrumentum corporeum corpus mouet: ὅδε κινεί ὅρεξιν, ἡ δὲ σωματικὸν ἐστίν. Mouet autem spiritus proprios, non absentes & peregrinos, ac proinde non it vel currit alius, cum ego volo, etiam si vehementissimè velim. Quippe anima mea pro instrumento habet suos spiritus, quibus praesentibus imperat, sub alijus animae imperio existentes mouere non potest, vt quos non tangat, & cum quibus conuenientiam nullam habeat. Ipsa enim sibi sua instrumenta generat, intra proprium corpus, quod informat, extra quod potestatem nullam habet. Quid quod suos etiam spiritus paulum turbatos à calore, frigore, exercitio, alijsque rebus non habet obtemperantes? Et cum actiones omnes, de quibus sermo nobis est, per spiritus fiant, non quoslibet, sed conuenientes, qui à voluntate in motibus voluntarijs, ab imaginatione in Venereis aliisque talibus mouentur, quomodo supra dictum fuit, mouebit alienum corpus anima si quidem mouere ponatur, vel per suos proprios, vel per alios. At per neutros potest. Relinquitur igitur, eam ne mouere quidem aliena corpora

85 PARS PRIMA. posse. Caeterum quod per alienos mouere non possit aliena corpora, probationis non eget, adeoque probatum abundè satis nunc est. Ipsa se absurditate sua opinio haec refellit, & iniustitia. Perinde namque esset, ac si tuis ego rebus tuoque famulitio te inuito ad tuam ipsius perniciem abuterer. Quod autem neque proprijs suis spiritibus corpus aliquod extra illud, cuius est forma, mouere possit, supra euidenter satis demonstratum nobis memini. Non enim exire debent, nec progressi extra cutem subsunt animae gubernationi, nec directorem habent, nec seruari in aere possunt, qui saepe numero intra corpus dissoluuntur & mortem animali repentem afferunt. Deinde cum inter mouens, motum, & instrumenta necesse sit conuenientiam esse & proportionem, non poterit spiritus, qui in me est, meumque corpus mouere potest, propterea quod eadem causa, quae totum corpus tale & tantum fecit, spiritus quoque tot ac tales creauit. Non enim alia causa de principio corpus formauit, & alia postmodum spiritus ei inseruit, sed ambo hac ab vno opifice confecta sunt, & ad finem vtcunque, vita ab vna eademque causa conseruantur etiam, vnum quodque pro sua natura modo. Imo verò si accuratè loquendum sit, membrorum effectores fuere spiritus. Horum enim ministerio vis formatrix potentia, pro qualitate & copia eorum ex subiecta materia, quoad potuit, membra fabricauit instrumento suo conuenientia. Constat porro, vix, imo vix quidem, fieri posse, vt duos homines inueniamus temperamento prorsus similes, quod incredibilis ingeniorum, cogitationum, consiliorum, actionum ac morum varietas, corporum dispares figurae, dissimiles inclinationes, praeclarè demonstrant. Quamobrem si tibi maximè largirer, spiritus incolumes de corpore meo ad tuum transferri, animaeque suae iussa perficere velle, incertum tamen relinqueretur, an ea esset inter corpus tuum meosque spiritus conuenientia, quae ad ciendum motum requiritur.

86 ERASTI DISPUTAT. meosque spiritus conuenientia, quae ad ciendum motum requiritur. Quoniam vt non potest anima quaeuis corpus quodlibet animare, nec spiritu quomodilibet affecto concinne vti (nulli enim insanirent, nulli omnino morbis affligerentur, nullus etiam moreretur, si posset anima in quo vis corpore inhabitare, & spirituum quorumlibet operatione commode vti) sic nec spiritus cuiuslibet corporis mouendo idoneus est, sed oportet, vt ex eadem materia corpus & spiritus conseruata sint. Quam rem Aristoteles in primo libro de Anima, capite 3. diuine explicat, veteres reprehendens, qui animam corpori aptarent, nec docerent tamen, in quali corpore inhabitare apta sit, cum constet, quamlibet materiam propriam habere formam: & ἄλλως τῶν κοινωνιῶν τὸ μὲν ποιεῖν, τὸ δὲ πάσχειν· καὶ τὸ μὲν κινεῖν, τὸ δὲ κινεῖσθαι necesse sit: nec quaeuis res quamlibet occurrentem mouere possit, vt Pythagorici fabulati fuerint. Demum concludendo ait, ὡς ἄρα πλήσιον δὲ λέγουσιν ὥσπερ εἴ τις φάσι τὴν τεχνικὴν εἰς αὐλὸς ἐνδύεσθαι. δεῖ γὰρ τῶν μὲν τεχνῶν χρῆσθαι τοῖς ὀργάνοις, τὴν δὲ ψυχὴν τῷ σώματι. Fallerris etiam cum putas embryonem velut alienum corpus esse. Cum enim eodem quo reliquum corpus sanguine alatur, perque arterias & venas, quibus corpori continuatus est, idem spiritus infundantur, merito cum corpore compatitur. Tanto autem patitur facilius, sentitque citius spirituum motiones, quanto tenerior est illa massa caeteris membris. Argumento tibi sit, quod rarissimè, vt ne dicam nunquam, signatur foetus adultior & conformatus. Tunc enim periculum est maximum, dum formatrix virtus in partium & membrorum effectione occupata est. Quo tempore cum non instins modo in semine, verum etiam per arterias, venas, ac neruos influentibus calore & spiritu vtatur, mirum non est, si motiones, in spiritu matris factae in foetum vsque deri-

87 PARS PRIMA. uantur. Quo fit, vt crebrius infantes recipiant subiti metus ac pauoris notas, quam appetitarum rerum signa. Etenim spiritus appetitioni seruientes irrationali, saepe causae sunt huiusmodi accidentium. Vnde animal concutitur & tremit eodem prope momento, quo vel strepitu vel visu terribili sensus praeter expectationem percellitur, antequam ratiocinari, quatenus fugiendum sit, quod sic occurrit, liceat. Hinc vsu venit, vt re cognita saepe nos pudeat trepidationis. Repentini huius motus causam Aristoteles in libro de motu Animalium capite 8. elegantissimè exponit, & sub finem libri παρα τὸν λόγον γενομένας κινήσεις nominat. Nec difficulter Aristotelis mentem rationumque momenta percipies, si animae potentias omnes vnius eiusdemque substantiae facultates esse memineris, & sic, quae ibi dicit, attentè obseruaueris. Huc motus partium quarundam in imaginatione Venereorum, & fastidium ventriculi ad mentionem vel aspectum cibi nauseam parientis pertinent. Quod idcirco moneo, vt ne putes cum plerisque, desiderij potius, quam subiti pauoris & perterrefactionis soboles esse tales notas. Ex quo alterum hoc etiam perspicies, signa ista in infantibus apparentia raro ab imaginatione intensiore, saepius à repentino casu nasci, de quo vix vnquam mulier cogitauit vel ante vel postea. Quibus & illud addere potes, quod nulla femina infantem suum turpiter notatum pareret, si imaginando imprimeret. Nulla enim cupit filium suum turpi nota insignitum in hanc lucem venire, sed contrarium potius timet, ne inuitis ipsis tale accidat aliquid. Quocirca ipsa luce meridiana clarius est, spiritus imaginationi tunc non seruire, ac prorsus aliud agere, quam appetitus imperarit. Ex quo nullus non intelligit, imaginationis opus non esse, quod alius ad Musicam, alius ad Philosophiam, alius ad Medicinam, vitam ciuilem, aut militiam propensior nascitur, licet hoc Paracelsus audacter affirmet. Sin non obedit ergo appetitui

88 ERASTI DISPUTAT. mulieris spiritus intra proprium corpus existentes, quomodo me vis credere extra corpus imperata facturos? Contingunt ista simili ferè modo, quo & consternatio improuisa, de qua dictum est, & animi deliquia eueniunt: quae nulli acciderent, si voluntati nostrae simpliciter spiritus parerent. Ex modo dictis manifestè patet vera esse haec. Primum, feminas praegnantes non alios, quam suos proprios liberos signare notis illis, de quibus sermo est. Deinde easdem inuitè suis foetibus figuras illas, praesertim turpes, imprimere, (nisi si qua forte quaedam bellua immanior omnem exuit humanitatem) vniceque cupere, vt omni turpitudine carentes pariant. Fabulosum igitur est, quod in libro de Tartaro affirmat Paracelsus, claudos, gibbosos, distortos, alios, ab imaginatione hominis interioris tales gigni. Etenim nec exterior nec interior mulier, si modo homo est aliquis talis, cupit informem infantem. Tertium, multò tam frequentius tum facilius per subitos terrores à foeda & terribili specie visa tenellos adhuc foetus notari. Quartum ex recitatis infertur, spiritus imaginationi & voluntati hac in parte neutiquam obedire, dum praeter & contra matris desiderium foetus deformant. Quintum, signa talia fermè embryoni, dum in vtero conformatar, insculpi, quod tum materia plena adhuc sit spirituum facile impressiones recipientium. Equidem cum perfectè formatus & grandior factus est foetus, non multò minus aegre formam nouam recipit, quam matris corpus. Tunc enim morbo potius aliquo afficitur ex vehementi ac repentina perturbatione, aut prorsus interficitur, aut ante statum tempus nascitur. At dum informis adhuc est, perfacile figura quaelibet absque alia noxa ei imprimitur. Sextum, fieri has impressiones à spiritibus subito perculsis & inordinatè motis priusquam ratio periculum metiatur: ac proinde naturalem magis esse hanc motionem, quam voluntariam.

89 PARS PRIMA. Vltimum, nihil ab hoc exemplo causam iuuari tuam, in qua dicitur imaginationem aliena corpora immutare: quod impossibile esse declaratum est. Hoc autem, tametsi absolutè concederetur, amplius nihil probaret, quam ab intensis appetitionibus spiritus inordinatè moueri, humoresque perturbari, ex quibus variae nascuntur corporis animique aegritudines. FVR. Inter agens, patiens, & instrumentum, conuenientiam requiri fatetur etiam Pomponatius. At negat, quod tu affirmas, non posse alienum corpus ita dispositum esse, vt spirituum alienorum actioni obediat. Quo posito, non tam est absurda eius opinio, quam tibi esse videtur. ER. Si quam maximè demonstrari hoc posset, quod impossibile ostendimus, absurda nihilominus foret haec thesis. Primum enim constat meam animam non regere spiritus in alieno corpore existentes, nec alijus animam intra meam pellem contentos mouere spiritus. Etenim cuiusque animae imperium intra fines proprij corporis coercetur. (Nisi forte cum Plinio libro 7. capite 52. putes animas nostras etiam desertis suis corporibus expatiari.) Mouet igitur quaelibet intra suum corpus contentos & proprios. Quo pacto ergo mouebit hisce spiritibus suis corpus alienum? Equidem non exeunt, aut saltem exire non debent congeniti spiritus. Deinde ab aere ambiente mox alterantur, corrumpuntur, dissipantur, atque ex corpore elapsi sunt. Tertio non habent in se permanentes animae vires, sed ita ferme illis vtitur anima, quomodo artifex malleo. Etenim vt lumen Solis vires animalibus sole absente abit ac recedit, sic animae vires spiritibus & membris praesente anima adsunt, & absente subtrahuntur. Constat autem meam animam non impertire aliquid spiritibus extra corpus elapsis. Quare vt aliquid accipisse cogitentur virium, dum in corpore adhuc essent, tamen retinere hoc extra corpus non magis possunt, quam aer lumen Solis recedente Sole, aut malleus artem fabri abeunte fabro.

90 ERASTI DISPUTAT. Demum certius nihil est, quam solos illos spiritus solumque corpus illud ab anima regi, quod informat & viuificat. Sanè quoties membrum aliquod ineptum redditur ad recipiendam ab anima vitam, ne moueri quidem ab eadem ac regi vnquam poterit. Non mortuum corpus, non alienum, non valdè intemperatum mouere, informare ac regere potest, sed viuùm, proprium, sibique conueniens, quod ipsa sibi fabricarit & viuificarit. Sic spiritus aptè mouet solos illos, quos ipsa sibi aptos genuit: & ne his quidem rectè vtitur, cum sunt per occasionem quamlibet inepti facti. Non ergo conuenire ipsius motibus & actionibus alij possunt, quam quos ipsa sibi ex congruente & familiari corporis a se informati materia genuit. Et vt maximè imaginemur, vel aliorum spiritus ad nos migrare, vel nostros ad alios transire, tamen non poterunt illi vel mouere animam, ad quam appulerunt, nisi speciem intellectui aut phantasiae, quam alibi acceperunt, simul illam transportarint. Anima quoque peregrinis istis spiritibus non magis vti possunt, quam aere in corpus subeunte quolibet. Grauiissima igitur ratione, quae multò plus habet, quam habere videatur, ponderis, motus Aristoteles antiquos reprehendit de corpore animam recipiente nihil definientes. Quocirca modis omnibus insulsa, vana, stolida, falsa, inepta est Pomponatij phantasia, non flagris modo eiicienda, sed diris execrationibus explodenda. FVR. Nihil hic quaero amplius. De gulonum appetentia breuiter auco scire quid sentias. ER. De gulonum saliua non est, cur aliud dicam, quam vt te moneam, ne saliuam istam veritatis saporem adulterare tibi patiare. Si quid aliquando accidit huius generis, tale certè fuit, quale Aristoteles recenset in libro de diuinatione per somnum his verbis. Arbitramur fulgura cadere & tonitrua fieri, paruis sonis

91

sonis in auribus satis, melle quoque, & dulcibus saporibus perfundi linguam tenui phlegmate destillante. Qui enim tanta vehementia aliquid imaginantur, ij velut dormientes decipi facile possunt. FVR. Quid ergo? an etiam menstruatas mulieres polita specula, si propius intueantur, sanguinea nube spiritibus ex oculis emissis specula inspersere negabis? ER. Omnino. Quippe non possunt spiritus in oculis à vaporibus ex sanguine menstruo elevatis ita tingi, vt colore sanguineo specula quantumuis nitida pingant. Purissimos esse ac manere hos oportet. Deinde quis credat spiritus adeo confestim ex oculis erumpere, vt velut nube quadam specula cooperiant? Haud diu vivere posset animal, & saepe linqueret nos animus, cum intentè aliquid inspicimus, si tot simul spiritus evolarent, sine quibus anima in corpore habitare nullo pacto potest. Quot per alios corporis meatus patentiores & plures exeunt, si tanta copia ex oculis effunditur? Ego tibi dico, visionem fieri receptione specierum, non ejectione spirituum, qui animali rectè affecto non exeunt extra corpus, sed intra ipsum animam tantisper serviunt, dum attenuati resoluantur. Cum exeunt, non est magis naturae congruens hic motus eorum, quam sanguinis effluxus per nares aut partes alias. Nego igitur transeuntia tingi specula. Deinde si tingantur à spiritibus vel ab oculis vel aliis partibus procurrerentibus nego tingi. Si fiat, à vaporibus ex naribus, ore, partibus aliis egredientibus fit. Experiri poteris, si modo libet, cum & uxorem habeas & filias nubiles. Iube tempore mensium intentè proximèque contueri se in tersissimis speculis quamdiu voles (cave tantum ne ore aut naribus asslent) ac mox videbis, quas nobis, non nubes, sed nugas offundant in re clarissima & exploratu facilima viri alias summi. Quin imo videbis apertè aliquando adhelitu maculari, cum spiritum non contineas, at rubro colore tingi non videbis.

Quomodo vero tingat halitus ipse non tinctus? Sed esto, pingat speculum rubro colore cruenti halitus à sanguine agitato elevati: Sicut nullus miratur ignem calefacere calorem in se habentem; ac putridas venenatasque expirationes putrefacere ac venenare, dum has qualitates in se continent, sic mirari nullus debebit rubros vapores rubro colore inficere. Hoc admirabile est, spiritus sola specie, quae reale nihil est, pictos, res producere, quarum in se habent, non vires, sed speciem seu imaginem tantum spiritualem, idque in corpore peregrino & saepe multum distante, cum halitus menstruatarum per qualitatem realem negent nitidissima specula contaminare, nisi proximè asslent ad specula mulieres. Ingenue fateor, me non videre, cur, si sanguis ponatur agitari aliquo quoque tempore, necessarium sit specula magis inficere sanguine per fluxum mensium commoto, quam per causas alias turbato. Non enim sentio tantam in menstruo sanguine, ex quo ferè solo foetum formari aliqui certum est, malitiam inesse, quantam nonnulli (et cum quam putant his Paracelsus vester, qui in libro de matrice omnium Venerum nocentissimum esse scribit) ei falso adscribunt. FVR. Veruntamen cum ophthalmicos & lippus constat oculos fixè intuentium inquinare, non videtur à veritate dissentaneum, quod de speculorum infectione scribitur. Sed & Basiliscos ferunt visu quolibet occidere per venenosos radios ex oculis emissos. ER. Quod ad Basiliscos attinet, videris ipse pro fabulis non habere, quae de eis circumferuntur. Nosti puto, quid annis superioribus in illustri imperij urbe circa hanc materiam contigerit. Si sunt hi serpentes in rerum natura (de qua re omnes omnium seculorum prudentes & non nimis credulos dubitavisse video), species sui producere possunt instar visilium aliorum. Oculis si nocent, per halitus venenosos exeuntes nocent, non per spiritus. Quanquam

verisimilius dicatur per sibilum & expirationem ex ore pernitionem ledere. Tam, puto, vera est tota historia, seu potius fabula, quam credibile est quod additur, eos, si in speculo aut vitro obiecto se ipsos videant, occumbere. Etenim nil nisi speciem in vitro vident, quae nihil aliud potest, quam repraesentare. Et Venenatam si concederemus, exitiosa tamen Basilisco non foret; cum familiare contineret venenum, quod paulo ante ex eius oculis exisset. Insignes ergo fabulae imperitorumque hominum figmenta sunt, quae de his rebus authores non ignobiles imprudenter tradiderunt. Ophthalmia laborantes sanguinem in oculorum membranis multum & putridum infarcitum habent, quem per halitum dissolui oportet, cum praeter naturam eum in locum collectus fuerit. Hi ergo putres spiritus ex oculo expirantes oculum tenuiorem possunt offendere contagione, quemadmodum & lipporum oculi, ut qui pleni videntur muco & putridis humoribus. At in menstruatis sanguis in oculis nullus est praeter naturam aceruatum. Sed nec in ventriculos cerebri per id temporis sanguis effunditur, qui spiritus per oculos profluentes ibidem deinde tingat. Multo magis petit imas corporis partes, atque ad uteri fertur regionem. Adde, quod sanguis in vaporem solutus ita subtilis est & tenuis, ut citra impedimentum miscetur cum spiritibus visioni destinatis, possit, non amplius adeo ruber est, ut obiecta corpora purpureo colore maculet. FVR. Nolo hic laborare. Quoniam ut alia omnia neges, fascinationem tamen te non negaturum plane mihi persuadeo. ER. Si fascinare est sola vehementia imaginationis cum intensa cupiditate nocendi aliquem extra se laedere inspiciendo aut male precando, nego tibi incunctanter hominem ab homine fascinari posse. Satis, arbitror, demonstratum hoc fuit, cum imaginatione extra animal nihil posse ostendimus, & quod

eius in corpore proprio officium sit pariter exposuimus. FVR. Mira res, nec Plinio, nec Gellio, nec Solino, nec Heliodoro, nec Plutarcho, nec aliis, ut video, fidem habes. Hi namque authores manifeste fascinationem affirmant. Etenim cum Solino Gellius libro nono capite quarto in Africa scribit homines extitisse, qui si segetes, arbores, pecudes, homines, impensius laudavissent, certo emortuas fuisse, tametsi interitus causa alia adfuisset nulla. Heliodorus causam esse ait aerem ambientem, qualitates, quibus imbutus est, ad viscera intus condita deferentem. Sic multi pestis correpti sunt contagio, qui aegrotanti non adfuerunt. Refert idem una cum Plutarcho Charadrium avem, quam aliqui putant Icterum seu Galgulum nostram esse, ab icterico visam croceam bilem ad se attrahere morboque laborantem liberare. Quinetiam invidiam tabefacere contendit Plutarchus hac ratione, qua corpus contaminet proprium, ex quo deinde effluvia ad alios perveniunt, eosque laedant. De fascino herbae Erinacei, si capra in ore teneat, ne referre quidem audeo, quae idem autor narrat, non semel tantum. Quid Plinius libro septimo capite secundo de Triballis, mulieribus Scythis, & aliis Pontum incolentibus, quos cum Plutarcho Thebias nominat, ac mergi etiam veste degravatas posse negat, scio te non ignorare. ER. Ad Heliodori fabulas non est, cur aliquid dicam. Sed & ipse causam referens in aerem ambientem semina in se pestis aliorumque contagiosorum morborum continentem, ac per organa sensuum ad viscera deducentem, non pugnat cum sententia nostra. Gellij fabulas tu quoque, puto, rides. Quis enim animo concipiat segetes, arbores, animalia, quae laudantur ab aliquo, interire? Plus coloris habet, cum ab iratis oculis mali quippiam effluere dicunt. Ego profecto ne imaginari quidem possum, quomodo excusent verisimili aliqua interpretatione. Si per assistentem Dei potentiam fascinum dicas, castigare sic aliquos volentis, illud obstabit, quod familiarum hoc proprium & perpetuum fuisse ferunt. Deus autem non sic dona sua largitur, sed nec Apostoli nec alii sancti homines miracula edere, quoties libuit, potuerunt, sed quoties, quando, quomodo, Deo placuit. Si propter crudelem trucemque contuitum territatos quosdam, nempe teneriores infantulos, & ad morbum propensos paratosque morbo correptos fuisse dicamus (Non enim videtur impossibile, ut ex foedo & truculento turpiter irataeque anus intentiore aspectu infantulus aliquis territetur, & hac occasione aegrotare incipiat, maxime si ad morbum prius dispositus fuerit) obstabit non illud solum, quod etiam adultos infici putarunt, sed in primis hoc, quod plantas corrumpi, in quas pavor ac terror cadere nullus potest, aiunt. Quod hoc pacto aliqui possint fascinari, videtur Aristoteles quoque sensisse in vigesimo Problemate cum quaerit, cur ruta fascinationes putetur arcere. Ostendunt illa quoque tempore pestis quae videmus evenire. FVR. Quid vero si dicamus noxios & exitiosos spiritus ex illorum oculis erumpentes malorum effectores esse? ER. Hac de re mox agetur, nunc reliqua aestimabimus. Plinio si velimus ex mendacissimis Graeculis plaustra mendaciorum transcribentibus fidem habere, nihil tam fuit vel à Deo vel ab hominibus Graecis mendacia plura transcripsisse, quod non verum & pulchrum cogamur censere. Credere nos oportebit mortuum & arefactum pulegium de trabe suspensum circa brumam vitam recipere floresque emittere. Herbam item Balam à Xantho quodam nominatam draconis catulum occisum ad vitam revocasse; eadem Tillonem quendam à Dracone interfectum ab orco ad superos reductum fuisse. Quinetiam herbam aliam iubam mortuo iam homini vitam restituisse. Verum haec atque alia his quoque crassiora & absurdiota mendacia nunc te iubeo sinere, & cuiusmodi illa sint, quae in citato abs te loco legimus, tantum perpende, quo videas indigna esse, in quibus confutandis longiorem operam ponamus, ut quae à se ipsis praeclare evertantur. Meminisse nos decet Deum fecisse hominem inermem & nudum, adeoque politicum & socialem, non ferum, truculentum, crudelem, minas caedesque proximi spirantem. Quinimo non tantum animis nostris inseruit, ac nobiscum nasci voluit, sed insuper severissimis legibus cavit, ne quis alios offenderet. Qua ergo dementia sit credere, aliquos à Deo factos esse, qui ex oculis praesentissimum venenum, lingua etiam & voce interitum adferant aliis? Magna, crede mihi, & detestanda est haec superstitio; in multorum animis etiamnum radices habens. FVR. Probabilem videtur facere opinionem Plinii, quod geminas in oculis pupillas haberent veneficae illae mulieres; quod etiam Cicero asseruit. ER. Gemina pupilla nihil amplius potest una simplici, nisi quod geminam recipit speciem, sicut ambo in homine oculi, duas, nempe singuli singulas recipiunt species; quas tamen anima velut unam unius rei speciem iudicat. Dictum & demonstratum est ab Aristotele, eiusque sectatoribus, visionem fieri specierum receptione, non autem spirituum aut radiorum emissione. Quod etiam si fieret, non tamen ex hoc sequeretur, plures ex duabus in uno oculo contentis pupillis, quam ex unica, spiritus evolare. Quippe non in oculis generantur, sed per opticum nervum infunduntur spiritus. Potest proinde oculus ex gemina constare pupilla, ut interim nervus opticus ad oculum illum perveniens neque duplicatus sit, neque solito maior. Hoc verisimilius est, quia tales oculi horrifice sunt ac foedi; praesertim in irata & turpi vetula, tenellos aliquos puerulos ad morbum paratos, ex aspectu talium territos in morbum incidisse; in quem paulo post ob aliam fortasse occasionem incidissent. Quis nescit Strabos, praesertim terribiles & veluti micantes oculos habentes, si iratè intentis oculis aspiciant puerulum aut alias pusillanimes, terrorem incutere? Scio felium, noctuarum, & aliorum quorundam animalium lucentes oculos in tenebris etiam cordatos viros terruisse. Quis in morbido & meticuloso miretur consternationem causam προκαταρκτικὴν & πρόφασιν, ut Hippocrates vocat, morbi alicuius fieri? Equidem vulgus nostrum vix alias causas admittit morborum, quam iram, dolorem, pavorem, terrorem, & similes alias animi subitas perturbationes. Profecto vix reperias aliqua aetate maturam feminam, quae non animadverterit aliquando infantulos praedicto modo territos in eiulatum prorumpere; & nonnunquam contremiscere. FVR. Inficiari nullus potest, quin usu veniant hoc multis; ideoque non negabo, illas etiam vetulas hac ratione effascinasse aliquos, si tamen in rerum natura tales aliquae vixerunt. Sed ad Plutarchum quid respondes? ER. Plutarchus pro more suo recitat cum suam tum aliorum opinionem. Cum ad probationem est de ventum in ἀπορρίας refert causas, quas tamen non animatas & consilio voluntateque agere statuit. Quod quia per se est ridiculum, & à nobis supra firmissime confutatum, merito nunc negligimus. Causam certe nullam poterit adferre cur suas imaginationes Democriti Idolis praeferat. Quo modo enim & per quae defluvia bilis ex nostris corporibus ad se trahatur? Et hoc dato, non tollitur tamen morbus, qui est iecinoris intemperies vel obstructio. Quae res mittit aut defert illa effluvia ad nos, si non aspicit Charadrius aegrotum? Debet enim ut aiunt, avertere oculos. Quomodo etiam bilis sub cute totius corporis retenta ad oculos transeat? Iam quod de mutuo amantium aspectu refert, huc nullo pacto aptari potest. Quippe non disputamus nos de affectionibus animi proprio corpori mutationem facientibus, sed hoc quaerimus, an alienum corpus conturbent, ac per se laedant. Corpora & animos amantium non afficit aspectus amati, sed proprius amor, seu potius insania. Finge enim amatum aspicere amantem, ut nesciat se aspici, nihil tunc patietur. Si se aspici videat, non quia videtur, afficitur, sed quia videt ipse, nec recte iudicat, quae videt, patitur. Quippe multi alii cum eundem videant, & ab eodem quoque videantur, non tamen commoventur, quod aliter, quam fatuus ille, iudicent. Vniusquisque sui erroris ac morbi causa ipsemet est, non alius. Quippe non recipit amorem, quo amatus forte amat, sed speciem formae tantum recipit, quam venustiorem putat esse aliis. Ideo neque caeci, neque infantes, neque alii abhorrentes à talibus, ulla in re mutantur, sive inspiciant ipsi alios, sive conspiciantur ab aliis. FVR. At videtur Plutarchus una cum aliis compluribus causas ponere ἀπορρίας seu defluxus quosdam exitiosae qualitatis participes, à quorum contactu spiritus humoresque aliorum corporum corrumpantur. ER. Nunquam negavi aliquid ex corporibus certorum hominum noxij expirare, alienaque corpora inquinare. Quam rem si fascinationem placet nominare, non de re, sed de nomine lis fuerit. Fascino affinis quidem est infectio talis; at propius accedit prior illa nuper exposita. Cum aliquid contagiosi ex corporibus scabie, lepra, elephantiasi, phthisi, peste affectis exhalat, contagium nominamus, fascinum esse nequaquam dicimus. Quippe fascinari ferme putantur, quibus morbus aliquis infligitur ab alio, qui eodem illo malo non laborat tamen, imprecatione seu optatione, imaginatione, praecipue vero oculorum inspectione. Ex contagio autem natus dicitur morbus, cum putri & contagioso morbo laborans noxiis halitibus simili alios morbo afficit. Et fascinantes quidem illos solos laedere, quos oculis & contagione sua prius designarunt, caeteris plerunque nihil nocere creduntur.

E diverso autem contagioso morbo correpti obvios quoslibet, quibus putrida exhalatio vel foris incidit, vel intus adhaesit, in primis autem charissimos quosque, coniugem, liberos, fratres, amicos, domesticos, quos scilicet temperamentum unusquisque est similior, coinquinat. Conveniunt utraque in eo, quod neutri venenum aut exitiosum pharmacum offerendo nocent. Differunt autem, quod fascinatores scientes, prudentes, volentes, ut vulgo creditur, perniciem procurant certis hominibus solum, quibus videlicet malum destinaverunt; aliter vero nescientes & nolentes offendunt ad se accedentes. Adde & hoc, quod fascinatores maxime oculorum spiritibus existimantur incommodare, quasi causa mali in imaginatione seu cerebro praecipue habitet, cum contagionis origo & fons mali in parte qualibet, ac in toto etiam corpore consistere possit. Praeterea non nocent hi, nisi putres halitus intra corporis meatus recipiantur, illi autem quos volunt offendunt, si vel solas eorum vestes attigerint. Denique contagio laedens prior ipse laesus est, & ex putri humore putrem expirat halitum: fascinatores autem non est necesse male affectos esse: ac proinde spiritus non habent putres & per se noxios. Si enim tales essent, absque discrimine perniciosi essent omnibus. Atquin nullis incommodant alijs, quam quibus incommodare desiderant. Fiunt igitur pestiferi per voluntatem fascinatores, in se ipsis tales non sunt. Quocirca plurimum discrepant fascinum & contagium. FVR. Si recte percepi te, ex tribus modis, quibus laedi homines tanquam fascino possint, unum solum proprie fascinationem appellandum putas. Primus & frequentissimus est, cum quis tetram & putridam exhalationem expirat, quae corpora, quibus forte inhaeserit simili vitio contaminare possit, sive id velit sive nolit ager. Hunc modum contagium vocabas. Alter est raror, cum quis à tetro & horrifice

minis & iratae aniculae vel alterius intuitu terrore percellitur, eaque occasione in morbum incidit, qualis qualis ille sit. Hunc tu modum innominatum reliquisti. Tertius, quem demum fascinationem vocari posses censens, cum quis voluntate & electione certo & designato homini studet oculis, voce, tactu, nocere, alia re nulla adhibita. Video quidem hos modos aperte differentes esse, ut una definitione comprehendi nequeant; ac proinde fascinationem tertij modi nullam esse concedo, si quidem absque interventu spirituum fieri ponatur. Sin autem intercedentibus spiritibus, quod plerique omnibus visum fuit, fieri statuatur, assentiri tibi nondum possum. ER. Recte dicis permultos affirmare fascinationis vehiculum esse spiritus, quod ex eo accidit, quod non distinxerunt inter fascinum proprie dictum, & contagium, quod sub fascino complexi sunt. Etenim vel intelligunt per spiritus vapores & effluxus quoslibet, vel proprie vocatos spiritus, praesertim animales, cum ex oculis exire potissimum videantur. Si vapores intelligunt ex putridis & sordidis corporibus aut succis exhalantes, contagium est, non fascinatio. Quippe elevantur ex quo vis loco putredinem in se continente, & per omnes corporis aut cutis meatus effluunt, non ex solis oculis prodeunt: nec parent virtuti corpus regenti, ut unum certum ac designatum potius hominem, quam obvium quemlibet invidant ac laedant. Quoniam si posset eos natura regere, nunquam permisisset corrumpi. Postquam corrupti sunt ipsa invita & resistente, pro adepta qualitate etiam agunt, praesertim extra corpus ejecti. Quis enim sic deliret, ut opinetur naturam, quae utiles & bonos succos non potuit a putredine praeservare, iam putrefactos, rebelles, inimicos, exitiosos factos regere, & quo velit extra corpus dirigere? Equidem nimis saepe videmus eos non putrefactos, sed vel intemperatiores redditos solum, vel aliter

101

101 PARS PRIMA. aliàs turbatos non regere sicut prius. FVR. Tu perinde loqueris, ac si effluentes halitus contagiosos necesse sit putridos esse. At neque hoc verum est, nec putridi omnes sunt contagiosi. Responderi ergo hic potest, vapores fascinantes nec dum putridos esse, sed naturae gubernanti adhuc obedire. Quinimò per ipsos fortè spiritus animales speciem fascini in se habentes desiderium suum exequitur Anima. ER. Nihil facilè dixeris à veritate alienius, quam spiritus primarium animae instrumentum ab eadem extra corpus emitti, vt ibi instar apparitoris iussa eius exequantur. Seruare eos intra corpus vnicè studet, vt sine quibus nec agere aliquid nec in corpore permanere possit. Quin dico tibi, spiritus neque factos ad hoc, vt exeant, sed vt animae corpus informanti seruiant, neque cum impressa specie operis exequendi exire posse. Quoniam plurimos simul exire oportet, si & speciem deferre, & secundum hanc alienum corpus mutare debent. Aduersus hanc opinionem faciunt argumenta omnia, quae Philosophi contra illos excogitarunt, qui visionem spiritum ex oculis emissione fieri opinati sunt: quae hic recensere nimis longum foret, atque inutile. Quis enim credat spiritus tenues, subtiles, mobiles, imò per momenta generabiles & corruptibiles, extra corpus exire, & non mox dissolui? An non affectus animi vehementior, dolor asperior, euacuatio copiosior, inuitâ & repugnante anima eos saepe dissipat adeo, vt animal collabatur, & dum recolligantur mortuo quam viuo similius videatur? Et qui in corpore existentes tam facile dissiciuntur, animaeque imperio subtrahuntur, hos ne putabimus extra corpus per aerem integros & coniunctos ferri, atque animae absentis mandatis parere? Quaerendum insuper est, quem his itineris ducem praeficiamus. Non enim suapte natura, puto, in hospitium certum designatumque, in aliud nullum, absque errore concedent: nisi fortè Moplos aut Tages

102 ERASTI DISPVTAT. quosdam, vt scitè ait Scaliger, eos facias, qui diuinent locum, in quem debeant diuertere. Haeret hoc in loco mirabiliter Pomponatius, in capite 10. libri sui de Incantationibus, & palàm fatetur, quaestionem hanc omnino esse difficillimam. Postquam anxiè sollicitèque omnia tentauit, versus finem capitis, virtutem definiendi instrumento tribuit. Qui infelicis illius disputationis plura videre cupit, apud autorem hunc ipse legat: nos neque ab anima fascinantis, neque ab eo, qui fascinum pati debebat, neque ipsos à seipsis dirigi posse breuiter apertèque commonstrabimus. Quod non possit anima fascinatoris hoc praestare, patet ex eo, quod non sic afficit anima vlla suos spiritus, vt eis vires suas communicet hoc modo, vt in eisdem fixae durabilesque perseuerent. Etenim vt Sol aerem illuminans nihil ei abiens luminis relinquit, sic anima spiritibus assistens eosque mouens afficit, nihil eis virtutis suae, cum mouere desinit, derelinquens. Si namque virtus animae propria in re alia fixè inhaerere posset, possent res inanimatae rei animatae siue animae opera exercere. Esse porrò spiritus extra corpus existentes inanimatos, nullus, arbitror, dubitat. Quippe anima quaelibet corporis certi forma, non est extra illud, donec ipsum informat. Quocirca longè absurdius diceretur spiritus extra corpus per aerem delati animae virtutem hanc retinere affixam, quam si culter per assistentem artificis potestatem agens, artemque in se permanentem, nullam retinens ab artifice motus, artem sculpendi stabilem retinuisse, & per se eam exercere posse diceretur. Sed nec virtute patientis animae attrahuntur. Primum quidem, quia neque attrahit neque mouet anima spiritum alienum, sed suum. Deinde si posset attrahere, non tamen scire posset, vbi & quando in aere erraret, sui attractionem ab anima certa expectans. Nam si à qualibet attrahi posset, saepe erraret necessario, nec diuerteret in locum

103 PARS PRIMA. eum, in quo imperata exequi fuisset iussus. Denique si sciret, multò minus attraheret, ne sibimetipsi interitum perniciemque procuraret. Hoc enim agit cuiusque corporis forma, vt subiectum suum, & in eodem seipsam conseruet. Quod si animae attrahenti obediat, fascinum exit, malefacereque desinet: aut quam primum instar ingrati & malefici hospitis rursus exturbabitur. Iam quod nec proprijs viribus suis locum praefinitum quaerere inuenireque, & contra occurrentis aeris iniurias se tueri possit, & per se notum est: & ex modo dictis perspicuè liquidéque patet. Equidem si in se haberent spiritus potestatem seipsos ad locum determinatum conferendi seu dirigendi, inque eo res imperatas exequendi, adeoque corpora aliena ad arbitrium alius animae mouendi, quis ambigat, quin rationis participes esse oporteret? At verò nec animati esse possunt extra corpus; nec exire ex corpore suo debent. Ab Anima certè rectè corpus gubernante nunquam expelluntur, nec exeuntes se seruare possunt. Relinquitur ergo impossibilem esse modum hunc per emissos spiritus fascinandi. FVR. Esto, non exeant spiritus, an propterea nihil reperiatur, à quo fascinum transportetur? ER. Nihil, quoniam affectus & qualitates sine corpore, in quo insunt, transire est impossibile. Id autem, quo laeditur aliquis per fascinationem, est qualitas aut affectus quispiam. Quare necessarium est, vt cum aliquo corpore transmeet ex inficientis corpore effluente. Effluuia porrò corporis nostri naturaliter habentis, sunt expirationes eleuatae à substantia membrorum dissipata, & ab humoribus attenuatis, inque halitum conuersis, ijs praesertim, qui vel copia vel qualitate naturae molestiam exhibent, corrigique ab ea nequeunt. Insitus enim in singulis membris calor, dum nutritionis opera perficit, partes aliquas in halitum vertit, & vnà cum excrementis in vaporem extenuatis per omnes

104 ERASTI DISPVTAT. cutis meatus propellit. In morbis aliquando noxios succos confestim, priusquam sic attenuati sint, vt per halitum seu transpirationem insensibilem digeri excludique possint, extra corpus protrudit. Cum extra id eiecit, longius non pellit, nec amplius regit. Praeter haec nihil ex corporibus nostris anima volente & procurante, modo non sit impedita, egreditur. Spiritus non expellit, sed velut necessarios ad omnes naturae actiones studiosè conseruat, quantum potest. FVR. Hoc iam intellexi, at illud tamen consequi non video, effluere nihil praeter tuos illos putridos vapores contagij deportatores. ER. Fateor expirare quotidie multos halitus ex omnibus partibus benignos & putredinis noxiae expertes. Verùm multò grauius impingit, qui his, quam qui spiritibus animalibus eam facultatem assignat. Etenim si fascinat imaginatio fixa cum vehemente nocendi libidine coniuncta, transmitti ab his noxae speciem oportet. Quare necessarium est, si halitus isti traducunt, vt impressam eam prius ab anima in se habeant. Ipsi enim sibi ipsis eam neque fabricari, neque ab alio fabricatam imponere valent. Iam verò certò est certius animam suarum conceptionum & imaginationum species exprimere primò in spiritu, praesertim phantastico, minimè omnium in vaporibus illis effingere, qui ex dissipatis humoribus aut partium substantia soluta profluunt. Cuius rei causas in praesentia duas afferam. Prima est, quod eiusmodi vapores excrementa sunt, siue à partium substantia dissipata, siue ab humoribus & excrementis alijs attenuatis eleuati cogitentur. Etenim cum pars aliqua in halitum soluta est, excrementum inutilisque facta est. Caeterum excrementa studet anima vacuare, non autem cogitationum suarum imaginibus exornare. Altera, quod anima non format eiusmodi species in toto corpore, sed in idoneo instrumento tantum, quemadmodum

105 PARS PRIMA. visionem nullibi quam in oculis exercet. At vapores isti ex toto corpore erumpunt, ex oculis minima pars prodit. Magis ergo consentanè loquuntur, qui spiritus fascinantes ex oculis educunt, vt qui ex cerebro & imaginationis loco promanare possint. Patet ex his transuectores specierum neutiquam esse vapores ex toto corpore emanantes. Manifestum aequè est, ne spiritus quidem easdem transferre, vt qui transmigrare ipsi quoque non possint. Sed nec per se ipsas transuolant. Et si quam maximè transsilire possent, aliud tamen agere, quam repraesentare nihil possent. Falsum igitur sit necesse prorsus est, quicquid de fascinatione, inuidiae, amoris, odij, & imaginationis homines superstitiosi cum Paracelso deblaterant. FVR. Non hoc volo, animi affectus ex vno in alium per fascinationem transfundi, neque autores talia affirmantes ob id citaui, verùm ob eam causam solum adduxi, vt sic facilius fides fascinationi fieret, quam tum ani culatrum alij quidam feruntur praecipuè tenellos adhuc infantes emissione vaporum pernitiosorum tabefacere, aut morbis alijs immissis excruciare. ER. Nihilo melior haec illa sententia est. Nam si vapor transiens non per impressam speciem, sed acquisitam qualitatem morbosam corpus, cui adhaesit, corrumpit, prior ipse qualitate tali affectus fuit. Non enim potest affectus morbosus, qui in me est, alij cuipiam communicari, nisi aliquod ex me corpus affectionis eiusdem particeps transmigret in alterum. FVR. Nego tibi perpetuum hoc esse, vt qui per expirationem alium inficit, eodem prius morbo laboret. Permulti enim peste non laborantes, peste alios inquinarunt. ER. Scio pannos & animalia nonnunquam pestem inferre in domum aliquam, cum ipsa non aegrotent. Aer etiam contaminat alios, morbum ipse non sentiens. Nos de ijs non loquimur, sed de hominibus. Non potest, inquam, homo venenatum expirare vaporem, si

106 ERASTI DISPVTAT. venenati nihil intra se habeat. Si expiratio non in homine, sed extra ipsum exitiosam acquisierit qualitatem, non is, ex quo prodit, contagij fuit effector. Si veste sua, vel animal pilis semina pestis excepit, & praesente alio excussit, qui ab ijs est laesus, rectè dicetur ille talis peste non laborasse, at ille tamen laborauit, à quo semina illa profecta sunt, vestesque habuit in se mali semina habentes. Quod si eadem illa semina cute aut corpore sic excepisset, quomodo vestibus excepit, laborauisset eodem modo, nisi natura fortior prius à se repulisset. Apparet huius rei veritas ex eo, quod peste affecti, si venenum laborantis natura euicerit, cohabitantes & propius accedentes nihilo magis contaminant, quam si alias putrida febre laborarent. Vapor ergo alios venenans, si qualitatem malignam in corpore, ex quo expirauit, adeptus est, à simili qualitate in parte aliqua vna pluribusue inhaerentibus acquisiuit. Quae si non aequè fuit in priore manifesta grauis & saeua, vt in postea affecto, temperamenti qualitati & viribus maioribus acceptum referri debet. Saepe namque morbus idem in diuersis non eadem vi saevit, sed in alijs mitior, in alijs crudelior esse videtur. Caeterum affectuum illa communicatio per euaporantem spiritum facta contagium vocatur, non fascinatio, vt ex superioribus liquet. Praeterea constat ex eisdem, minus ex oculis expirare talium vaporum, quam ex alijs partibus, nisi fortè soli oculi aut plus alijs partibus aegrotent, sicut in ophthalmijs vsuuenit. Probatum & illud est, vapores hosce non posse ad certum dirigi locum hominemue, nec vni noxios, alij verò innoxios, sed omnibus aequè exitiosos esse, nisi quantum cuiusque temperamentum naturaque resistunt. Non ergo ab his afficitur hic, non alius, quia is, à quo vapor effluxit, illum, non hunc, voluerit affici, sed quia pronior ad morbum fuit.

107 PARS PRIMA. Postremò non potest, è quo exeunt, corruptis vaporibus imperare, vt in hanc potius, quam aliam regionem ferantur, certoque homini, alijs illaesis, noceant. Quod si in potestate nostra esset, nulla vnquam contagione infici pateremur, quos amamus: nec pestis tempore quisquam liberos atque alios ablegaret in loca tutiora. FVRN. Volebam quaerere, cur, cum contagiosos vapores putridos dixeris, non omnes putridi spiritus contagione foedeant: sed quia responsio partim ex septimo problemate Aristotelis, partim ex dictis perspicitur, libens omitto. Confiteor interim, me argumentis tuis adactum in tuam sententiam ire animo & pedibus, scilicet nullam esse fascinationem, quae propriè sic vocetur, sed ab alterum duorum modorum reduci posse, quae alij fascino adscripsere. ERA. Sic habet res, quotiens ab hominibus tale quippiam factum est, aut fit. Nam quod ab alia maioreque virtute homini assistente peragitur, etsi ab homine id perfectum putetur, & fascinatio ab imperitis vocetur, fascinatio tamen non est, nec dici meretur, vt ex eius notione satis est declaratum. Malè audiuit hoc nomine Moses, Prophetae, Apostoli, sancti alij complures viri, vt ex Gentilium scriptorum lectione probatur, cum ex aliena virtute miracula & prodigia ediderint, quae stulta gentilitas magica potestate perfecta putauit. Simili modo hallucinantur & illi, qui, quae perditi quidam homines per daemones efficiunt, nescio quibus insitis proprietatibus absque scelere peccatoque praestari opinantur. Solent nequam spiritus, quoties permissu Dei per agitationem spirituum & humorum morbum accenderunt, infoelicissimis aniculis persuadere, ipsas talium operum fuisse effectrices. FVRN. Bene quidem haec mones. Volui namque paulò supra ex te quaerere, quid inter fascinationem & incantationes

108 ERASTI DISPVTAT. alias differentiae poneres. Videris enim illam huius speciem quandam constituere. ERA. Optimè iudicas. Nam qui visu, voce, tactu, nocet, vel se nocere putat, nullo interueniente contagio, nullaque causa alia intercedente, non propria, sed Diabolica potentia nocet. Diuinas actiones semper excipimus. Proinde non naturali facultate laesit, sed maiore vi nocuit, quod est incantare. Cum vtitur ad eam rem execrationibus seu carminibus, verbis, characteribus, imaginibus, rebus alijs, etsi per se non noxijs, noxijs tamen putatis propter infusam à daemonibus virtutem, non fascinare, sed incantare dicitur, quisquis talia agit. Non in re, sed in instrumentis fermè discrimen est, opifex vtrobiquem unus idemque est, nempe Diabolus. Sed istis in suum locum reiectis, quod propositum fuerat, expediamus. FVR. Idem & mihi placet, perge igitur. ERA. Restare pauca de hac disputatione videntur, quae priusquam reliquis attexam, praecipua dictorum capita breuiter repetam. Demonstratum nobis fuit, Imaginationem, siue pro facultate animae sumatur, siue pro imaginata specie ponatur, siue pro vtroque, hoc est, pro ipso Phantasiae actu vsurpetur, neque proprium corpus, neque alienum, quod longè difficilius est, mouere posse aut debere, nisi quatenus iucunda vel tristia repraesentando appetitum ad persecutionem vel fugam mouet. Exposui Aristotelis mentem, cum Imaginationem dixit alterationem esse, pariterque ostendi toto coelo errauisse Pomponatium pro suae Phantasiae confirmatione testimonium illud Aristotelis citantem. Experimenta quoque, cum ab ipso tum ab alijs adducta, vana & inepta esse commonstraui. Demum quae de fascinatione veteres ac recentes scripserunt, vel falsa & futilia esse, vel alias causas habere, apertissimè docui. Quamobrem nihil iam superesse videtur aliud, quam vt concludamus praesentem disputationem, veréque

109 PARS PRIMA. veréque dicamus falsa pariter & impia esse, quaecunque de viribus imaginationis Platonici, Auicenna, Algazelus, Alchindus, Pomponatius, Paracelsus, alij superstitiosi, supradictorum miraculorum causam eam constituentes, protulerunt. Et vt de Paracelso agamus, quomodo poterit imaginatio astrum vocari pro arbitratu suo cuncta formans, si vis eius nulla est, quam repraesentandi? Quo pacto erit re ipsa quod esse imaginatur animal? Si verum hoc est, cur non sunt Melancholici pertinacissimè imaginantes hoc ipsum, quod se esse imaginantur, scilicet ollae, oues, gallinae, aues, sani, mortui, reges, & nescio quid non? Fortasse Paracelsus quoque alijs vitam promittens sexcentorum & plurium annorum, imò ad finem vsque mundi duraturam, quadragesimum septimum explere non potuit, propterea quod intra hoc tempus moriturum se imaginatus est. Ebrietate perpetua praepeditus, arbitror, non potuit imaginando Venerem & Mercurium de coelo detrahere, vt non immortalitate, qua multos scribit mortales ab ipsis donatos, sed longiore vita donaretur. Quae de radiorum effusione blaterauit, risu potius sunt digna, quàm confutatione. Quippe Phantasia neque corpus est, neque in corpore inest radiato, vt hic de radijs loquimur. Spiritus autem animales, quorum vtitur opera, non emittuntur ab anima naturaliter affecta, ipsique per se non exeunt sine animalis noxa. Absurdum est, quod sanguinem menstruum in coelum extollit, ex quo cruces in vestes demittendas Vulcanus quispiam illic fabricetur. In libro de Tartaro seu morbis inuisibilibus factum scribit, his verbis, Imaginatio mulieris menstruum sanguinem in medium coelum extulit, ex eoque quod pictum tunc vidit, ibidem formauit. Ea postmodum in homines delapsa sunt insensibiliter. Hinc cruces in vestibus visae, &c. Ferulam quoque meretur, quod cogitationes & imaginationes nostras corporatas fieri contendit, quae ad sidera in coelos, deinde subuolent, ac simili prauitate inficiant: vnde postquam illic percoctae & maleficae sint redditae satis, iterum ad nos deniciantur. Scutica dignum illud est, quod coeli sidera nos imaginatione cogere posse asserit, quodque characterum, imaginum, verborum magicorum, imò totius Magiae vim ex coelo deducit, de quibus suo deinde loco disseremus. Quid? an non superat omnium hominum fidem & cogitationem, quod scribit quendam ex morbo decumbentem, & tantum non mortuum, robusti adolescentis vitam, vires, sensus, naturam ab illo ad se per imaginationem attraxisse: & Archasum quendam aliorum doctrinam & prudentiam ad se euocauisse Phantasiae viribus? Quaeri potest, an vitam, mores, vim sentiendi, sanitatem, robur, animi scientiam putet de subiecto suo transmigrare in aliud potuisse. Si neget, se ipsum arguit impudentis mendacij. Sin affirmet, necesse est, vt vel omnia haec corpora fuisse putet, vel accidens concedat subiecto suo deserto in aliud transiuissse. Hoc autem pugnat non modò cum veritate & recta Philosophia, sed etiam cum omnium sanorum & intelligentium hominum, qui inde adeo à condito mundo vixerunt, iudicio. Caeterum mores, naturam seu temperamentum, vires, sanitatem & scientiam qualitates si neget, atque corpora contendat, indignus est, qui à doctis nominetur, nedum cuius prodigiosa mendacia refutentur. Id porrò eum sensisse aliquando vel hoc probat, quod imaginationes & affectiones animi quasilibet in corpora degenerare asseuerat, ac morbos saepenumero corpora esse ait. Sanè qui talia portenta longiore inpugnat oratione, nihil aliud facit, quàm quod se ipsum scientibus ridendum propinat. Quare alijs omissis, scire hoc tantùm velim, quomodo non bis homo fuerit, qui ista omnia ab alio

111

ab alio in se traduxit. Nam qui alicuius naturam, ingenium vires sensus, vitam habet etiam humanitatem habet. Duplicem ergo habuit tunc humanitatem: nisi forte permutatione facta alterum illum ex iuvene senem, ex robusto imbecillem, ex sano aegrum, ex vivaci moribundum, denique ex Nireo Thersitem oculi momento factum dicas. Si negas, fuit idem senex et iuuenis, robustus et debilis, sanus et aeger, eodem tempore in eadem parte: An potest aliquid hisce portentis monstrosius excogitari? Sed condonari tamen haec et rideri possent, nisi scelerate impia insuper docuisset. Equidem flagitium est nulla poena quantumuis acerbissima expiabile, quod cum Pomponatio aliisque atheis asserit, Prophetas a sideribus generari, ac praeuidere ortum eorum, priusquam nati sint, in coelo posse: vimque omnem fere miraculorum inde proficisci statuit, quod imaginatione sua sibi siderum potentiam aliqui subiicerent. Albertus magnus etiam lapides certis figuris insignitos vim habere diuinationis, et secreta aperiendi tradidit, inque talibus nugis omnino est nimius. Pomponatius illo audaciae progressus etiam est, ut mortuorum quoque resurrectionem naturae viribus procurari astruxerit, siquidem animae ponantur immortales esse; atque religiones iuxta coeli conuersiones necessario mutari, ut modo haec modo alia emergat, incrementa capiat, valeat, dominetur, ac regnet, impudenter asseueret. FVR. De Pomponatii nefariis sordibus non laboramus. Quod autem ad futurorum praesensionem spectat, cum ea nihil eorum, quae in animo sunt, velit extra animal fabricari, sed tantum futura videre et cognoscere, antequam eueniant, studeat, non oppugnatur ea tuis ab argumentis retro positis. Quare si futurorum praesentio, ut tu contendis, miraculum est, saltem hac ratione per imaginationem miraculosum aliquid faciet homo acutus. ER. Sic habet:

Demonstrant namque falsa tantummodo haec esse, quod scilicet species in Phantasia existentes res ipsas esse aut fieri, seu rerum, quarum sunt effigies et imagines, virtutem retinere somniant: quodque ab imaginatione et concupiscentia extra animal res imaginatas gigni stulte putant. De Prophetandi munere in libello aduersus delirium Astrologorum edito, breuiter quidem, attamen solide et perspicue disputatum a me fuit, et addentur fortasse aliqua, cum de Diuinatione postea disseremus: in praesentia ea solum velut delibabo, quae propositum nostrum propius attingunt. Quippe futurorum praesentio contingentium, est vere miraculosa. Quare ut ab Imaginatione hoc etiam miraculum non proficisci perspicias, paucis hanc rem percurram, et velut digito indicabo solum. Ergo Prophetia est praedictio aut praeuisio rerum futurarum contingentium constat. Quoniam necessaria praenotio nihil habet admirabilitatis praecipue. Constat et hoc, notitiam nostram proficisci a rebus cognitis, quatenus sui notiones in nobis excitant: neque cognosci a nobis quicquam, nisi quorum simulachra seu conceptiones, seu notiones habemus. Constat tertio animi nostri conceptiones nullas veras esse, quibus non respondeant res extra animam. Constat quarto, rem quamlibet sic agere ut existit. Constat insuper illud etiam, res futuras absolute non existere. Consequitur ex his necessario, futura nullas notiones nullasque imagines in anima nostra suscitare. At quorum non habemus in nobis notiones, ne nouimus quidem. Proinde aut non cognoscimus futura contingentia, priusquam fiant vel existant, aut aliquid existens eorum notiones in nobis creat. Caeterum res naturalis nulla per se potest notionem gignere in nobis aliam, quam sui: Quis potest enim, quod est, speciem in nobis effingere aliam a se rei, et quidem non existentis? Nihil enim supra naturam suam agit. FVR. Duo tibi sumis, quae tibi minime dabimus, scilicet nulla esse in imaginatione simulachra, quae a rebus externis impressa, cum possit vnusquisque sibi ad mirabilissimas fingere species, quibus res externa nulla respondeat. Alterum est, non posse speciem vnam repraesentare res duas, quasi non constet causa effigiem seu notionem effectus sui speciem simul ingenerare. Vtrunque cum sit falsum, incassum laborabis in sequentibus. ER. Non nescio fingere Phantasiam posse prodigiosas imagines. At aliunde, quam a rebus haustas tibi pernego: perperam componere, quae connexa non debent, vltrò tibi largior. Accipit hominis, itemque equi ideas Phantasia seorsum vtranque. Has dum componit et Hippocentaurum efformat, non fingit figuras a sensibus non receptas, sed iungit absurde ac false, quae natura sic iungi noluit. Ad alterum aeque facilis et expedita est responsio. Fieri nulla vi potest, ut species alicuius rei aliud repraesentet, quam rem, cuius est species. Caeterum quia causarum alia actu producunt effectum, alia potentia solum, contingit in prioribus, ut causa et effectus simul quidem repraesententur in imaginatione, at non per vnicam causae speciem. Ignis, exempli gratia, cum videret ligna, quibus alitur, comburere, duplex offertur animo species ignis videlicet ac lignorum ustionis: non ab vna tamen ignis specie repraesentatur vtrumque; intelliges ex eo, quod infans nesciens ignem vereri nihil veretur et ignitos carbones tangere, et in flammas manum extendere. Cum vero se sensisset, non facile deinceps ad eum propius accedit. Manifestum proinde est, vnam ignis speciem nil aliud, quam substantiam talem repraesentare. Nos quoque non hic loquimur vel de causis necessario effectus suos determinatos generantibus, vel de iis, quae actu iam eodem efficiunt, sed de naturalibus contingentibus, adeoque nondum actu agentibus.

Disputamus enim de futurorum contingentium praesensione multo ante, quam fieri producique capta sunt. Quae iam fiunt, non sunt absolute futura, sed aliquo modo existunt. Hoc in quaestione est, an species rei nondum actu producentis effectum definitum, sed potentiam solam obtinentis, quae infinitis modis impediri queat (nisi enim possit impediri, contingens non fuerit) repraesentare tunc possit effectum illum forte speratum? Quis non videt hoc impossibile esse? Quod enim potentia aliquid est, hoc ipsum non est vere, quantisper potentia idem illud remanet. Quod autem non existit re ipsa, nec agere quidem valet. Producet ergo speciem sui, quoad aliquid actu est, non vero, quoad potentia aliquid quippiam est. An est aliquis tam vecors et stolidus, qui viso aedificatore nondum aedificante, et a nemine ad aedificandum conducto, simul se videre posse opinetur, quale mille domum, cui, quando, quo in loco sit fabricaturus? Certe species aedificatoris haec ei monstrare non potest. Summatim dicam. Necessarium prorsus est, ut species rei futurae contingentis in imaginatione vatis ab ipsa re futura expressa, vel ab eiusdem rei causa nondum agente producta, vel ab altiore causa effecta, vel ab ipsomet vate fabricata sit. Primum impossibile est. Ageret enim antequam nasceretur, et esset priusquam fieret. Secundum aeque absurdum et impossibile ostendimus. Si ab altiore causa profecta est, praeter Deum nulla esse potest, cui soli futura cognita sunt. At sic non per imaginationis vim praevidet futura, sed per diuina potentiam. Si confictam a vate putes, nulla causa erit cur sic cadat, ut casurum ille somniauit. Si enim ideo rem euenire oportet, quia sic imaginatus est, non praedicit solum futura, sed efficit etiam. Quid igitur prohibet, quo minus nobis imaginatores isti tandem effecta sint daturi, quaecunque in narrationibus suis Lucianus retulit? Nec excusaueris, si supra naturae vires haec esse respondeas. Etenim magis fere possibile est, ut cum tauri corpore copuletur caput simile humano capiti, quam Phantasiae viribus futura praevidere, vel species in eadem receptas in corpora permutari, coelum et terram regere, adeoque sidera instar iumenti ad obedientiam suam cogere. Satis, arbitror, cum ex modo dictis, tum ex supra disputatis aperte patet, quam non ferendo, sed plane sacrilego errore homines illi, si quidem nescientes faciunt, miserandi; sin vero scientes dicunt, execrandi, viribus imaginationis attribuant, quod solius Dei proprium est. Simili flagitio virtutem miracula edendi eidem ascribunt, de qua re nimis multis fortasse retro egimus. Considera, quaeso te, quam futilibus coniecturis vtatur Auicenna ad probandum Imaginationi nostrae materiam mundi sublunaris magis obedire, quam contrariis eandem transmutantibus. Si quis super trabem, inquit, in terra posita incedere velit, nullo periculo id facit, si super eandem trabem in alto loco collocatam fossam aut aquam transire velit, ex imaginationis periculo decidit. Quis negauit vnquam ab imaginatione periculum repraesentante metum animali incuti, et ab eo spiritus impetu quodam contrahi, virtutemque musculorum quodammodo labefactari aut minui? Cum in plano loco extensa trabs est, causa metus abest. Quare sic sustinent musculi corpus, ut cadere animal non facile possit. Saepe numero imaginamur terribilia, sed quae ultra mare sint, nobisque obesse non possint, a quibus haud aliter, vt ex Aristotele monui, afficimur, ac si picturam aspiceremus. Illa igitur percellunt animum nostrum, quae nocitura nobis existimamus, non illa, a quibus nos offendi non posse persuasum habemus. Adfert oscitationem idem quoque, quae tamen nihil aliud facit, quam quod naturam velut admonet officij sui. Oscitant ergo plerunque qui oscitantem alium vident, quoniam materia semper ferme parata est: non mingunt autem semper, qui alios vident meiere, quia non semper vrinam in vesica collegerunt. Sed hac de re tota, quia disceptatum satis est, ad alia transibimus, nisi aliter tibi videtur. Etenim quae praeter iam dicta in diuersis locis pro hac opinione stabilenda protulit, supra nobis expensa confutataque, meministi, puto. FVR. Non displicet. Velim tamen in transferendo aliquid insuper de Auicennae sententia, cuius mihi opinionem modo refricabas, ex te audire. Hoc enim videtur aliis probabilius, quod omnem illam potestatem Intelligentiae assignat, quam per Imaginationem homo sibi conciliaret, et veluti amicam obsequentemque reddiderit, vt iam non tam Imaginatio, quam Intelligentia ei coniuncta mirabilium illorum opifex et causa dici debeat. Modum, per quem animae Idearum Intelligentiarum participes sunt, exponit Marsilius Ficinus his verbis. Spiritus ergo superiores in nostros, ut pote conformes, imaginum duntaxat suarum influxibus operantur, quemadmodum vultus in speculum, atque agendo in eos formant, similesque efficiunt: usque adeo, ut animae saepe tam ferme mirabiliter, quam coelestes soleant, operentur. Et paulo post: Tunc prodigia, somnia, vaticinia, oracula, veniunt. ER. Non videtur dignum refutatione commentum hoc fatuum, et ab omni non modo pietatis sensu, verum etiam eruditione alienissimum: quod tamen ita deperit Arabs Auicenna, ut in consortiu Philosophorum non videretur admissurus dissentientem. Nititur hypothesibus falsis aliquot. Primum ponit in sideribus Daemones quosdam sive Intelligentias inhabitare dignitate et viribus inter se discrepantes. Deinde has Intelligentias mundi elementaris materiam pro libito suo, impari tamen virtute, etiam nulla intercedente alteratione, mutare posse. Nam si ignobiliores interveniente ea mutent, nobiliores absque ea mutare. Item animas nostras modo ab vna ex his substantiis, modo ab aliis variis et dissimilibus donari virtutibus et proprietatibus, quibus inter se differant. Quarto magis obedire materiam causis nobilioribus. Quinto nobiliores esse incorporales illas substantias contrariis, a quibus materiam alterari cernimus. Ita fieri opinatur, ut anima benigno Iouis sidere orta nobilitate aliis antecellat, et non ut anima solum agat, sed etiam ut Iouis viribus perfusa operetur, ac proinde omnem hic materiam habeat obsequentem ad perficiendum, quicquid Iouis Intelligentia possit. Verumtamen opus esse huic animae forti et intensa imaginatione, qua in obsequium sibi trahat locum, passu disposito, denique ut a passionibus corporis se expediat, ac veluti libera gubernet. Quod porro mutabilis haec materia obediat animae nostrae, experimentis aliquot ad rem propositam multis passuum myriadibus non accedentibus confirmare studuit, ambulatione super trabem, gallina victtrice, contagione venerea; similitudine infantum cum parentibus, imaginatione et appetitione gravidarum, oscitatione, et cetera de quibus abundè iam disseruimus. Habet haec Phantasia commune aliquid cum Platonicis et Astrologis, de quibus suo loco disputatur. In praesentia illa solum paucis diluam, quae ad imaginationem propius pertinent. Minime opus esse puto, ut speciatim Ficini opinionem refellam, quae neque cum Philosophia consonat, neque cum sacris literis conuenit. Imo quia cum his ex diametro pugnat, execranda magis quam confutanda videtur. Non in hoc loco solum animae virtutem tribuit diuinam, sed alibi saepius. Expresse autem affirmat Auicennam, Algazelum, Platonicos esse in praesenti causa. Etenim Platonem quoque putare ait, a Mente nostra, si integra virtute sua ad certum opus vtatur, sicut ignis totis naturae suae viribus comburit admota, mirabilia facillime prouenitura, quam ab igne et coelo. Quid quod hac Philosophia Christi verba de fide montes transferente confirmari opinatur? Pulchre cum eo conuenit Paracelsus alicubi, in horum verborum expositione. An tu Sacerdotem Dei, qualis videri voluit, ac non potius Aegyptiorum sacrorum approbatorem et Antistitem esse putabis ita licenter in pietatem insanientem? Certum est, nullos sub hoc Sole (de Philosophis loquor) vixisse maiores et officiosiores Daemonum cultores Platonicos. Et horum execrandis mendaciis veritatis verba confirmari dicemus? Ita his tetriis et plane Diabolicis fabulis addictus fuit Ficinus, ut foetidam Platonicorum saliuam lingere, quam dulcissimum veritatis mel gustare maluerit. Impie credidit ab impiis deceptus coelos, aut eorum mentes seu Daemones miracula edere posse. Sed hoc misso, de ipsa re generatim agamus, quae non uno tantum modo potest falsa ostendi. Primo quidem, quod imaginatione concipi nequeat Intelligentia, quae substantia est corporis expers, nec in sensus cadit. Species autem Phantasiae, aut illorum primordia et partes, ut sic vocem, a sensibus in eam deriuatae sunt. Sane incorporea ob id ipsum, qualia proprie sint, percipere non possumus: nisi quantum per negationem qualitatum corporalium et veluti analogiam quandam de iis colligimus. Impossibile igitur est, ut ullius intelligentiae seu mentis coelestis veram effigiem verumque simulachrum in Phantasia expressum habeamus. Equidem animas quoque nostras et angelos Dei ministros, quales sint, concipere cogitatione cum volumus, corporalia quaedam, formam scilicet ac figuram fingimus. Et sane, cum patefacere se homini aliquando Deo iubente debuerunt, formas tales assumpserunt. Scire etiam velim quibus instrumentis vtuntur ad generandas in Phantasia species, cum sensiles ipsae non sint. Ad omnem enim functionem extra agentis substantiam progredientem opus est instrumento, ut scite in libro de Animalium generatione monuit Aristoteles. Per se quoque notum et confessum cunctis est, substantiam creatam corporis expertem sine instrumento corporeo non posse agere in substantiam corpoream. Aliud porro cogitari nullum potest, quam coelum. At hoc motu et lumine tantum agit. Lumen autem cum calefacere tantum et illuminare possit, ideas incorporearum rerum inducere non potest. Et vt possit, in omnibus aut certe plurimis generaret. Si namque non omnes sint idonei, aut non omnes imaginentur, saltem Philosophi saepe cupiunt imaginatione eas comprehendere. Adde quod obiectis nullis foret opus, si possent ab Mentibus illis per coelum phantasmata produci. Possent etiam caeci et surdi colorum et linguarum habere certam notitiam. Deinde, si maxime illae sui ideas formare in Phantasia possent solitaeque essent, nihil tamen aliud nobis accideret, quam quod proprias naturas earum animo cernemus. Ita namque demonstratum est, imaginem spiritualem nihil aliud posse, quam repraesentare rem, cuius est imago, ut dubitare de eo porro non possis. Tertio certum est, tam non operari Intelligentias illas per species, quas in Phantasia nostra imprimerent, quam non agunt per easdem res corporales. Quis, quaeso, hactenus insanit, ut ignem calefacere, urere, liquefacere, fundere, aliaque talia per speciem, quam in Phantasia mea suscitauit, putet? Tales sui species res omnes in omnes aeris partes effundit infinitas. Quare cum ratio reddi nulla possit verisimilis, cur per vnam, et non per alias cunctas aequaliter eadem peragat, infinitas omnia talia peragit ignis. At nec in aere, nec in aqua, nec in speculis, nec in cerebro nostro praedicti effectus ignis cernuntur. Non ergo per has, sed per insitum sibi realemque calorem perficit. Tacceo iam, quod illae species res diuersissimas tangunt spirituali modo, non eandem omnes. Vnde satis liquet, cum nusquam aliud agant, quam figurae seu repraesentare, hanc eorum esse, non aliam ullam, vim, proprietatem atque naturam. Quarto certum est, ex consensu omnium hominum, qui de hac re aliquid commentati sunt, Mentes illas in hac inferiora non agere, nisi per instrumenta orbium, quos dicuntur mouere. Quamobrem non sufficeret speciem alicuius in Phantasia habere, sed oporteret vim quoque orbis illius totius intra cranium contineri. Sed et hoc absque fructu foret, si non haberet eandem potentiam intra cerebrum species vel Idea, quam extra id habet ipsa intelligentia orbi suo assistens. Quinimo non docuit ullo in loco Aristoteles, nec probant Platonici, licet audacter cum hoc tum alia affirment, Mentes illas coelestes effectores et fabros esse rerum particularium, quae hic oriuntur et occidunt: nisi quia orbes suos mouent, et pro motus diuersitate, lumine, caloreque, diuersae quidem, sed generaliter tamen has res sublunares aequae omnes afficiunt. Plus igitur tribuere Intelligentijs nullus potest ex Aristotelis sententia, quam quod motu, seu potius lumine caloreque coeli possunt efficere. Possunt autem haec materiam, prout apta vel inepta est, hoc vel illo modo mouere ac mutare: aliter fingere et transformare non possunt. Nec possunt ob dictam causam particularia naturali virtute euenientia efficere, multo minus possunt per naturalia instrumenta res praeter et supra naturae ordinem ac vires producere. Vno verbo si me complecti velis omnia, calore suo actu dat rebus, quomodo incubans ouis diuersi generis gallina vno eodemque fovet seu calore diuersi generis pullos excludit. Signum est, quod coelestia sidera post creatas

121

tas plantas & animalia demum facta distinctaque sunt, ut ex lib. Geneseos patet. Platonicorum somnia, dum certant argumentis nullis, sed suis in Phantasiis enutritis ad superstitionibus, non moror, ut qui ad figmenta fabricanda, & perditissimas superstitiones excogitandas, augendas, confirmandas, propagandas a Diabolo facti videantur. Postremo neque sunt neque fuerunt Intelligentiae istae seu mentes coelorum motrices unquam a Deo factae. Moventur coeli ordine ac modo, quo a creatore suo moveri iussi sunt, nec mandata eius transgrediuntur. Idem enim qui iussit, potestatem simul dedit hoc ipsum absque errore & defatigatione, quod iussit, perficiendi. Nec alia in sublunaria agunt natura, quae nil est aliud, quam ordinaria Dei potestas cunctis rebus pro sua cuique conditione indita, suaque officia ut iussa sunt peragunt. Et hic iussus elementa miscet, neque in terra solum rebus quae putridis efficax est, ex singulis efformans quod formari debet, sed & in plantarum & animalium adeoque hominum semine effectionum author est. Quae alia virtus potuisset animabus nostris, quas a Deo creari & corporibus iam praeparatis infundi consentaneae Sacris literis credimus, corpus idoneum, cuius videlicet suum, fingere ac figurare praeter Divinam? Hic proinde iussus Dei virtus illa formatrix est, quae omnia recte sapienterque perficit. Denique est potestas illa, per quam res naturales agunt quod, quando, quomodo singula agere iussa sunt. In coelestibus errorem inesse noluit, in hisce nostris contingere aliquando voluit. Moventur ita, ut ille statis vicibus a se ipsis nunquam, nisi iusse, discedentes: haec autem inter se semper pugnant, atque ideo frequenter cursum mutant. Haec breviter & velut in transcurso quodam de insulsissima & scelesta Auicennae imaginatione disserere in praesentiarum libuit, quo perspiceres saltem inciperes, quantis laboret absurditatibus, praeterquam quod expresse Dei verbo adversetur. Obiter illud etiam advertisti, inscite non modo superioribus seculis, sed etiam hac aetate nostra, in qua Deus tantam lucem mundo impertiuit, cum Philosophos, tum, quod longe flagitiosius est, Theologos, plurimarum rerum effectiones in Intelligentiarum virtutes reduxisse, quas certum est neque existere, neque viribus illis ab Aristotele ornatas fuisse. Vtitur Deus ministerio Angelorum bonorum & malorum pro bona & sancta sua voluntate. At coelorum orbibus praefecisse singulos singulis, a quibus moveantur, is tantum asseverabit, qui vel aperte falsa defendere decrevit, vel Sacras literas non satis attente perlegit. Idem hoc vidit Aristoteles quoque cum mentis oculos ab his corruptibilibus altius extulisset, atque alia via, quam quae a sensibilibus ortum habet, ad Divinitatis contemplationem se convertisset. Quippe in libro de mundo ad Alexandrum constanter asserit, Deum virtute sua coelos omnes movere, celerius, tardius, pro spatio, in quo volvuntur orbes singuli, amplitudine, & cuiusque propria constitutione: munus hoc aliis demandasse asseveranter negat. Verba eius haec sunt. σεμνότερον δὲ καὶ σεπτερώτερον, αὐτὸν μὲν ἐπὶ τῆς ἀνωτάτω χώρας ἰδρύσθαι, τὴν δὲ δύναμιν διὰ τὸ σύμπαν κόσμον διεξιέναι, ἥλιος τε καὶ σελήνη καὶ τὰ ἄλλα φαινόμενα περιάγειν, αἰτίους γίγνεσθαι τῆς ἐπὶ τῆς γῆς σωτηρίας. οὐδὲ γὰρ ἐπὶ τῆς κινήσεως αὐτῶν οὐδὲ τῆς ἐνεργείας τῆς παρ’ ἑτέρων, ὥσπερ τοῖς παρ’ ἡμῖν ἀρχοῦσι τῆς πολυχρησίας διὰ τὴν ἀσθένειαν, ἀλλὰ τοῦτο ἦν τὸ θειότατον, τὸ μετὰ ῥᾳστώνης καὶ ἀπλῆς κινήσεως πάντα δι’ αὐτῆς ἀποτελεῖν ἰδέας. κατὰ γὰρ τὸ ἄνωθεν ἐνδόξως ὑπὸ τῶν φαινομένων ἀναγόμενον κινήματα τὰ ἄστρα ἀεί καὶ ὁ σύμπας οὐρανός. In his atque aliis eiusdem sexti capitis verbis manifestissime, quod diximus, continetur. Et sane sic consonant sacrosanctis literis, ut nihil reprehendi aliud possit, quam quod potentiam Dei videtur ponere, ubi Deus non sit, hoc est, quod sic videretur Deum coelo includere, ut non simul ubique actu primo seu iuxta substantiam sit praesens.

De hac re tota nullum adhuc audivi dubitantem, et miror Scholasticos praeteriisse hanc quaestionem, nisi forte Aristotelem aliter sensisse persuaserunt. Non mirari debes, Scholasticos, quibus non tam fuit cura veritatem investigare, quam Aristotelem Theologum facere, de praesenti dubitatione nihil decrevisse, praesertim cum non minorem fidem autori libri de causis haberent, quam Aristoteli: & ambos in doctrina consentientes esse omnino crederent. Caeterum si, quibus rationibus inductus fuerit Aristoteles, ut singulis coelorum orbibus singulas attribueret Mentes, apud te cogites, perfacile invenies, quod quaeris. Primum posuit sola corpora proprie moveri. Deinde nullum a se ipso primo cieri: adeoque in animalibus etiam aliud movere atque aliud moveri. Ita corporum alia moveri ab externo motore, anima scilicet experte, alia ab interno, videlicet animata. Et coelum quidem, ne infinita poneret essent corpora, ab interno motore circumagi, hoc est, animatum esse statuit. Cum porro animalia a se ipsis moveri cerneret, ab appetibili aliquo excitata, coelos eodem modo circumagi censuit. Hoc autem appetibile atque desideratum immobile, immutabile, incorporeum & intelligibile ex eo concludit, quod coelos uniformi aequabili ac sempiterno motu moveri putaret. Et si igitur animam per se non moveri sanxisset, per accidens tamen corpore moto moveri non negavit. Quare cum moventia motu sempiterno & conformi prorsus immobilia hoc est, neque per se neque per accidens moveri oportere iudicasset, virtutes corporeas esse negavit, & tanquam desiderabile, quod ὄρεξιν Graeci vocant, movere asseruit. Hoc autem fieri non potuisset, si coeli animata non essent.

Huc pertinet omnis illa disputatio, qua probat facultatem corporum quamlibet finitam esse, nec infinito tempore movere aequabiliter posse. Coelos aeternos esse, ideoque sempiterno motu cieri persuasissimum habuit: ac proinde ab infinita & immobili re moveri eo modo, quo dictum est, conclusit. Ex quibus primum motorem (Deum ne putarit, an Intelligentiam aliam nostra non interest hoc loco scrutari) virtutem esse incorpoream, nullumque corpus informare, sed quoad bonum est ac desiderabile movere, se confecisse putavit. Quia etiam sphaeras plures esse, singulasque proprio & peculiari motu rotari credidit: & unamquamque proprium & suum quoddam desiderabile, quod tanquam finem sui motus appetet, habere arbitratus fuit. Tantum igitur abesse Aristotelem ab eo perspicis, ut putet Intelligentias illas haec inferiora movere, formare ac fingere, permutare, mirabiliumque quae hic fiunt causas propinquas existere, ut ne coelum quidem ab eis aliter versari affirmarit, quam quatenus ut bonum & desiderabile quoddam intelliguntur. Si agendo aliter, quam qua ratione finis movet, agere soleant, opinatus fuisset coelos circumducere, frustra animatos posuisset. Quibus addi potest, quod Aristoteles pro certissimo tenuit, Mentes illas nihil novi intelligere, ac inferiora mutabiliaque ista nequaquam cognoscere. Veteres quoque Peripatetici omnes primam Mentem secundam intelligere negaverunt: multo minus turbulentis huius mundi particulares mutationes percipere concesserunt. Quae dementia ergo est, ex Aristotelis doctrina Mentes separatas illas miraculorum, quae hic eveniunt, effectores constituere? Qui ne Deum quidem absque coelis, & praeter naturae usitatum modum aliquid facere opinatus est, isne Mentibus aliis maiores vires inesse putavit? Similis est ratio animarum, quas orbibus affixerunt. Nihil enim facere absque suo possunt orbe: sed quemadmodum animae nostrae in corporibus suis efficaces sunt, extra ea nihil possunt, ita & coelorum animae hoc solum hic fecerint, quod per orbes effici possit. Horum actio cum valde sit generalis, singulare nullum efficit, priusquam ab individua causa contracta, limitata, & ad certum effectum definita sit. Quod si res fluxas & mutabiles ex Aristotelis sententia non intelligunt Mentes separatae, quomodo easdem efficient? Quomodo etiam imagines sui in animas nostras impriment, instar vultus similitudinem sui in speculo materiato producentis? Intellectus noster species per sensus receptas illustrando reddit intelligibiles actu, cum potentia solum tales essent: quia nimirum sunt materiales: at imaginem sui sensibus inducere non potest. Minus poterunt hoc Mentes ab omni materiae concretione seiunctae. Sed sufficit in praesentia declaravisse, haud recte Aristotelis Discipulos creandi virtutem ac miraculorum efficiendorum potestatem separatis a materia mentibus assignare. Et si ita docuisset Aristoteles, non multum id nos movere deberet, qui coelos creatos, & ab infinita ipsis a Creatore facultate, iussuque Dei, nequaquam vero ab assistente Intelligentia moveri novimus. Qui fecit, suo motu eos circumagi iussit: & qui iussit, idem ille, ut possent, simul dedit, ut Intelligentiarum hac opera minime egeant. Scimus praeterea rationali anima coelos & sidera carere: ac proinde voluntate vel rationis appetitu instar hominum non rotari.

Omnem mihi ex animo scrupulum exemisti, plurimumque gaudeo, me rectius institutum esse. Nunc enim illa quoque plenius intelligo, quae supra parce ac sobrie attigisse te recordor. Quare ad alia, si placet, descendamus. Propositum fuerat hoc solum demonstrare, Imaginationis vi & potestate non posse miracula edi, quod impudentius caeteris fere ausus fuit asseverare Paracelsus tuus. Verum consequentia quadam rerum adducti, etiam alia quaedam partim attigimus, partim explicavimus, quae alio loco exponi debebant. Etenim quae de futurorum praesagitione leviter attigere me voluisti, ad suum locum reicienda fuerant. Quae de fascinatione dicta nobis sunt, ad Magiam operatricem proprie pertinent. Sed bene est, quod totam hanc rem voluisti declarari, ne repetenda nobis in sequentibus essent. Superest igitur, ut ostendamus, Magiae viribus miracula effici nulla posse, ut perspicuum fiat, solum Deum miraculorum effectorem esse, ut recte contendimus. Si verum me fateri oportet, nihil est, cuius explanationem avidius expectem, quam Magiae, propterea quod ab incunante aetate, cum etiam ultima memoria repeto, multi huic arti deferri a plerisque animadverti. Quanquam vero vulgo haberentur Magi infames, in praecipuo tamen honore eos fuisse apud potentes & Principes certo scio. Itaque non tam artem putavi damnari, quam abusum & artificum quorundam petulantiam. Spero te intellexisse iam, & porro planius intellecturum, totam artem, si modo est hoc nomine digna, vanam, futilem, falsam, & execrabilem esse. Scio Magiam quandam infamem esse, quam nec ego probandam iudicavi. Ego vero non de hac Diabolica, quae Diabolos evocat, eorumque ministerio palam utitur, loquor, sed de Naturali, quae totius Philosophiae veluti apex & perfectio quaedam esse putatur, intelligi cupio. Novi excusationem hanc. Sed praestat nos primum videre quid Paracelsus de Magia senserit ac scripserit: ac deinde rem ipsam considerare. Sic enim apparebit an laudabilis aliqua sit Magiae species, ut plurimi existimare videntur. Saepe mentionem facit in suis libris, & ubique commendat, excepto uno alterove loco, in quibus de insana & damnata Magia loquitur. In libro de occulta Philosophia scribit, artem esse occultissimam, & rerum supernaturalium ac rationi imperceptibilium scientiam. Est enim ratio nostra, inquit, ad illam collata stultitia. Quapropter Theologos addiscere conveniebat, non vituperare, cum multa sint in Scriptura mysteria, quae ratio non capit. Quis unquam ex Theologis absque Magia vel Daemonem eiecit, vel Spiritum ad se accivit, aut a se abegit? Quis, inquam, Magiae imperitus aegrum aliquando persanavit, aut simile aliud perfecit, nedum montes transtulit? Fides sola in ea usurpatur, ceremoniae nulla. De hac Christus loquitur, cum dicit, Si fidem habueritis quanta est granum sinapis, &c. Abusus deinde creavit incantationes, ut a Strigibus factum est, quae per fidem suam falsam Spiritus & Ascendentes etiam procul absentibus immittunt. Fabricant imaginem, & nomine illius, quem laedere cupiunt, clavum infigunt denti, pedi, oculo, &c. & hac ratione, quibus volunt, oculorum, pedum, dentium, &c. vim adimunt, adeoque occidunt. Alibi dicit scientiam esse veram, per quam virtus coelestium in medium huc a Mago detrahatur, & in subiectum, quod velit, dirigatur. Eundem efficere hac ratione, ut Verba, Characteres, Imagines, &c. non minus efficacia sint Medicis potionibus. Huius beneficio Adamum tot annis vitam & valetudinem conservavisse scribit in libro de Vita longa. Memini etiam supra nobis dictum eum inter Magos & Sanctos nullum ponere discrimen, quam quod hi Divina virtute faciant, quae illi artis Magiae opera praestent. Huius artis fundamenta esse asseverat in libro supra citato, Pyromantiam, Necromantiam, Geomantiam, & huius generis alias plures: ac praeter has preces quasdam, imaginationem atque fidem. Si libet, adde quod Pomponatius Incantator ait, suam Magiam per se bonam esse, adeoque scientiam recte vocari, propterea quod perfectio sit animi quaedam: talis modus discendi eam prohibitus sit. Sane ex eo, quod Apollonius ille Tyaneus Magus aliquos ex mortuis excitavisse legitur, & Magiam & Necromantiam scientias esse concludit. Quae ideo hic recito, ut quam belle cum Paracelso concinat Pomponatius manifestum fiat. Venit nunc mihi in mentem, quod apud Paracelsum quoque legi, Necromantiam minime Diabolicam, sed plane naturalem esse artem ex astris natam. Magos quoque Aegyptios Mosi adversarios naturalium artium virtute putat serpentes, ranas, atque alia effecisse (quod supra referre oblitus fui) in libro de invisibilibus morbis causis. De Podagra etiam tempestates naturaliter cieri ac tonitrua creari asserit. At Magos, qui Christum salutatum venerunt in Iudaeam, vi equorum non naturali opinatur vectos fuisse, in libro de Vita longa si non fallit memoria. In libro de cutis apertione, Magiam maximam & praestantissimam vocat artem, similem Cabalae Iudaeorum. Satis multa ex Paracelso audivisti: qui plura cupit, legat ipse. Ex aliis huius insaniae amatoribus nihil adferam, quia neque opus est, neque ad rem nostram facit multum. Quippe norunt omnes, quid Albertus & alii superstitionis, ut Platonicos & Arabes taceam, senserint. Quare ad Magiae explicationem accedo. Magiae nomen apud Persas natum aiunt. Sic enim Apollonius Tyaneus in suis epistolis, μάγος ὀνομάζεται τὸς θεοὺς ὡς ἔφερον. Alii a Magusaeis, apud quos primum Magiae & Astrologiae studium coepisse Suidas scribit, derivarunt. Plerique censent idem Persis significasse quod Graecis Philosophus, Assyriis Chaldaeus, Aegyptiis sacerdos, Latinis sapiens. Ut uno verbo dicam, si Platoni, Ciceroni, & aliis credendum est, idem Persis fuit Magus, qui Divinorum interpres & cultor. Quanquam non credo in sacrorum interpretatione tantum versatos fuisse, sed & mirabilia fecisse puto, quod ex Sacris literis aperte colligimus. Quin etiam Strabo libro decimo sexto inter Magos scribit recensitos fuisse Astrologos, Necromantes, νεκρομάντας, ὑδρομάντας, λεκανομάντας, atque alios tales. Cicero quoque Magos augurari ac divinare solitos fuisse asserit. Ex quibus liquido cernimus, non tantum in sacris interpretandis occupatos eos fuisse, sed maiora etiam tentavisse: nisi forte mirabilium effectionem putet aliquis partem Persicae Theologiae fuisse. Non absurdum est ita iudicare. Nam & nostri Theologi saepe miraculis claruerunt. Bene est, quod non dicis, semper. Hoc enim ipso de monstris, ad Theologiae studium & notitiam non requiri necesse est, ut miracula edantur. Apud Persas aurea sic fuit pars Sapientiae ipsorum, θαυματοποιία, ut pro Mago nullus haberetur, qui praestigias exercere nesciret. Hinc ego falli eos arbitror, qui Magiam Persarum ab infami Magia discernunt, melioremque fuisse opinantur. Sane primus author Magiae Persicae Zoroastres, quem alii Chamum, alii huius filium, nepotem Noae fuisse, & temporibus Nini atque Abrahami floruisse ferunt, simul etiam Theologus fuit. Qualem vero Theologiam populis instillaverit, legat, qui volet, apud Plutarchum in libro de Iside & Osiride, ut unde Manichaeorum impurissima haeresis ortum traxerit, perspiciat. Eusebius quoque de eo scribit in libro primo de Praeparatione Evangelica capite septimo, caput eum Deo accipitris attribuere. Sed ut in praesentia caetera omnia brevitatis causa omittam, unae nos Sacrae literae abunde docent, Magos apud Aegyptios, Assyrios, Persas, pro iis habitos fuisse, qui mirabilia & naturae vires omnes transcendentia efficere possent. Hodie quoque non aliter definiunt, quam admirabilium naturaeque ordinem excedentium rerum effectione. Non laboro, qualis fuerit Magia Persarum, sed de naturali cognoscere aliquid certius volo. Mox huc veniemus: nunc alia quaedam adiicienda sunt de Magiae inventione. Inventores porro & doctores alios habere non potuit, quam malignos spiritus. Hoc primum ex sacris literis perspicue intelligitur. Cum enim Magiam damnent, ac Magos capitis supplicio afficiere iubeant, certo certius est, non a Deo, sed adversario Dei excogitatam esse. Deinde probat idem veterum Theologorum authoritas. Etenim Divus Petrus apud Clementem libro quarto Recognitionum scite, eleganter, vere ac fuse declarat, a quibus inventa, & per quos propagata sit. Eusebius Pamphili libro quarto de Praeparatione Evangelica capite undecimo a Daemonibus constitutas asserit Maleficas artes. Hos enim, inquit, summopere & Praesidentem ipsorum Malefici omnes venerantur. Et libro quinto capite septimo testimonio Porphyrii demonstrat idem. Etenim quibus rebus gaudent, & quibus illicentur significasse scribit. Ad haec quibus rebus cogantur, & quae offerri sibi velint, in quibus versentur locis, quos dies vitare oporteat, simulachrorum figurae quales esse debeant, & omnino omnia talia eos docuisse homines. Characteres quoque & figuras ab eis diligi, Proserpinae verbis ostendit. Augustinus etiam in libro secundo de Civitate Dei affirmat artes Magicas a Daemonibus, quomodo colivellent incantationibus originem sumpsisse. Cum his Lactantius Firmianus libro secundo de Origine erroris capite quinto decimo consonat. Adde quod ipsi Magi ac Magiae studiosi palam fatentur se a Daemonibus hausisse omnem hanc scientiam. De Porphyrio dictum est. De Proclo, Plotino, Iamblicho, Platone, Platonicisque aliis omnibus frustra dixero, cum sit notum omnibus. Apuleius in libro de Daemone Socratis ad Daemones pertinere scribit divinationes Augurum, Aruspicum, Vatum, Somniorum, miracula Magorum. In hos ut authores & doctores referunt Arabes quoque: inter quos Almadal in antiquissimis Barbarorum libris se legisse narrat, teste Iohanne Francisco Pico libro de rerum praenotione capite secundo. Magum quendam in monte, nescio quo, triginta

131

triginta annorum spacio Angelorum omnium characteres notasse & in librum ordinemque redegisse continuo quinquaginta annorum labore. Et quid opus est verbis? Quae agunt Magi, vel naturae viribus agunt vel maiore aliqua potestate. Si, quae agunt, naturae vires non transcendunt, Magi non recte vocabuntur. Sed nec a Deo tales vel reprehensi ac damnati fuerunt, vel morte puniri iussi sunt. Conantur igitur altiore potentia fulti miracula sua perficere. Caeterum supra naturae facultatem vis alia nulla est, quam Dei & Angelorum bonorum & malorum. Constat autem Magos non facere, quae facere student, opera Dei aut bonorum Angelorum. Quocirca virtute & auxilio utuntur Cacodaemonum. At quis, praeter hos, docuisset homines, quibus signis, vocibus, figuris, ceremoniis, rebus, vellent accersiri, & sicut videtur, cogi? Manifeste igitur vides per Magiam miracula edi nulla posse, cum tota nitatur viribus Daemonum, quos supra ostendimus res aliter non posse mutare, quam pro habilitate, quam in prima sui creatione a Deo acceperunt. FVR. Non de hac scelesta Magia quaerebam, quod etiam ante dixi, sed naturali, quae aliud nihil esse scribitur, quam summa perfectio & veluti suprema consummatio naturalis Philosophiae. ER. Magiam faciunt alij triplicem, plurimi duplicem tantum. Priores Persarum Magiam distinguunt ab infami & naturali. At iam est declaratum eos in errore esse. Non enim habuerunt aliam Magiam Persae, quam infamem illam, qua certis sacrificijs Daemones alliciebant, eorumque opera futura praenunciabant, & mirabilia quaedam faciebant. Etenim idem fuit Magiae inventor Zoroastres, & sacrorum doctor, ut paulo ante ostendi. Proclus insuper in lib. de sacrificio & Magia palam asserit, Magos tunc etiam, cum agentia patientibus per naturalem sympathiam applicarent, numinum advocatione uti solitos fuisse,

imò haec ipsa ad evocationem Daemonum usurpavisse. FVR. Quomodo ergo scriptura laudat Magos ab Oriente venientes & Christum adorantes? ER. Longa est hic disputatio, unde venerint, & qui fuerint. Quae quia ad propositum nostrum nihil facit, merito a nobis negligetur. Nec an Persae fuerint constat: Iustinus Martyr ex Arabia venisse affirmat διαλόγῳ πρὸς Τρύφωνα. Nec quale Magiam exercuerint exponitur. Quod si fuerunt infamis Magiae cultores, procul dubio melioribus cognitis abiecerunt. Qui Christum indicavit, ac stellam itineris ducem dedit, in somno de via, quam tenerent, monuit, etiam quid in vita sequi conveniret, docere potuit. Non sequitur Deum ideo Magiam probare aut rectam iudicare voluisse, quia Magos recepit. Sic enim artem meretriciam atque omnis generis scelera probaret. Nam & meretrices & scelerosos recepit, cum ad eum conversi sunt. Sane ex Veteribus Augustinus & Origenes non dubitant impios vocare: quos tamen affirmant deinde pie vixisse, Chrysostomus a D. Thoma Apostolo baptizatos post modum putat. FVR. Hanc rem sinamus, & de Naturali agamus tandem. ER. Perinde urges hanc tuam Magiam naturalem, ac si aliqua fuisset aut etiamnum esset ars naturalis miraculorum effectrix. At dico tibi talem, de quali nobis sermo est, nec extitisse unquam, nec extare hodie. FVR. Ergo ne inficiari audebis, quod tanto doctorum omnium consensu receptum traditumque est? ER. Non ignoro a plerisque affirmari duplicem esse Magiam, unam infamem & vetitam, malorumque spirituum commercio & opera utentem, γοητείαν & ἐπῳδὴν vocant, alteram honestam & licitam, quae observato rerum consensu & dissensu (quem Graeci συμπάθειαν & ἀντιπάθειαν nominant) conveniente applicatione agentium & patientium incredibilia communemque naturae ordinem excedentia perficiat. Non nescio etiam

quibus hanc elogijs ornent, apicem, fastigium, perfectionem, consummationem, ac finem appellantes Philosophiae naturalis. At vellem mihi monstrari quae nam haec ars esset, quis eam excogitasset, quis coluisset, quibus constaret praeceptis & partibus naturae fines non egredientibus. Nisi hanc dicas esse, de qua multa superioribus annis scripsit Ioannes Baptista Porta Neapolitanus, certo scio te nullam sub hoc sole ostensurum esse aliam. At quae vera sunt in hac arte (nam superstitiosa & falsa multa miscuit veris, & mendacia turpissima ex alijs transcripsit) tantum abest ut Magiae nomen retinere possint, ut ne mirabilia quidem videantur peritis Agricolis & rerum rusticarum paulo studiosioribus. Et ut principio admirationem sui aliquam excitent, mox tamen causa intellecta, quae intellectu facilis est, mirabilia videri desinunt. Caeterum ut tota res excutiatur diligentius, accuratione maiore quaedam videntur examinanda. FVR. Maxime cupio in hac parte veritatem cognoscere, cum praesertim neminem unquam recorder, hoc, quod tu facis, affirmavisse. Etenim quotquot legi & audivi, omnes confitentur & concedunt Magiae speciem quandam esse naturalem & concessam, adeoque summa omnium bonorum commendatione dignissimam. ER. Ego vero tum alios, tum Iohannem Franciscum Picum idem mecum sentire scio. Sed quid senserint alij, non magnopere laboro, quoties sententiae suae causas iustas non producunt. Vetus Magia testibus Plinio & Platonicis, imò re ipsa, complexus quidam fuit Idololatriae seu falsae & superstitiosae religionis, Astrologiae, quam clavem Magiae vocant, & Medicinae. Natam primum e Medicina, inquit Plinius, nemo dubitat. Blandis & desideratis promissis adiecit vires Religionis. Demum miscuit artes Mathematicas. Et hoc triplici vinculo possessis hominum sensibus in tantum fastigium adolevit, ut hodieque etiam in magna parte Gentium praevaleat. Hanc ne tu putas esse naturalem? FVR. De hac non loquor, quam execrabilem ex eo constat, quod Religio Gentilium nil erat aliud, quam cultus Daemonum. At paulo supra dixi, nos Magos, quibus aliquid est cum Daemone aut cultu impio negotii, sceleratos & nefarios censere. ER. Vis ne igitur concessam Magiam consuere & conflare ex Medicina & Mathematica solis, an Religionis verae ceremonias superaddere, ut triplici iterum vinculo cohaereat? At nullo negocio demonstrari potest, sine sacrilego errore non posse huc detorqueri pias ceremonias & verba sacra, ut serviant arti mirabilium effectrici construendae. Etenim ceremoniarum vis alia nulla est, quam repraesentandi. Quippe repraesentationis, aut certe ordinis & ornatus causa institutae sunt ceremoniae, ut in oculos incurrentes imperitiorum intelligentiae pariter & memoriae serviant. Equidem maiore intentione observant, quae dicuntur & aguntur, fideliusque memoria retinent. Serviunt igitur solis hominibus significationem eorum intelligentibus, rerum naturalium insitas vires & facultates nec mutant, nec augent, nec minuunt. Caeterum quod repraesentandi gratia solum a Deo institutum est, pars artis esse nequit, per quam admirabilia efficiantur. Plurimum enim differunt, ratione praeditis animalibus aliquid significare, potestatemque aliam nullam possidere, & rerum inanimatarum congenitas vires augere aut minuere. Quare gravissime peccant, qui ritus res pias & sacras significantes transferunt ad efficientiam miraculorum, quorum causa neque a Deo, neque ab hominibus instituti fuerunt. Atrocius crimen illorum est, qui verba sacra huc insectunt. Quoniam verba, quoad verba sunt, nil aliud possunt, quam ex instituto significare. Et sacrae quidem Scripturae verba nobis mentem & voluntatem Dei erga nos declarant, & quid vicissim a nobis petat monstrant, denique quomodo erga proximum affecti esse debeamus docent. Ab hoc usu si traducamus alio, primum quidem nos ipsos turpiter fallimus, deinde in Deum verbumque eius iniurij sumus, dum contra ipsius voluntatem ac mandatum verbo ipsius foede abutimur. Non licet nobis rebus a Deo ad salutem datis abuti ad res alias. Et ne auderemus gravibus comminationibus & poenis vetuit, Exodi 20. Quamobrem nul aliud est θεουργία Magica (sic enim vocant aliqui partem τῆς μαγικῆς, quae vel bonos advocat Angelos, vel etiam malos boni finis causa, virtute sacrorum verborum sanctarumque ceremoniarum) quam Verbi divini impius & turpissimus abusus poena capitis in omnibus puniendus. Ex quibus perspicue intelligitur, Religionem veram non posse partem esse Magiae illius, quam tu naturalem & licitam esse ais. Astrologiae futilitatem, superstitionem, & impietatem alibi demonstravimus. Medicinae vires tantas non esse cum per se manifestum est omnibus, tum notissimum tibi: nisi fortassis impia & detestanda sua mendacia tibi persuasit Paracelsus. FVR. Occinis mihi identidem priorem fabulam. Nimis saepe iam dixi, me de sola naturali velle intelligi, quae ab omni superstitione sit immunis. ER. Ideo repeto saepius, quod Magiam aliam nullam reperio. Tu si aliam nosti, nobis indicato. Physicam dicis perfectionem quandam esse, & nihilominus artem esse opinaris. Quomodo conciliabimus ista? Physica est scientia, & circa universalia versatur, finemque habet immotam cognitionem. At Magia tua est ars quaedam circa effectionem mirabilium occupata, id est, singularia tractat, finemque habet effectionem. Quamvis enim artes verae praecepta nonnulla generalia habent, ad singularia tamen destinata directaque sunt: quibus si rite aptari nequeant, ne praecepta quidem artis vocari

poterunt. Quomodo igitur Magia, hoc est, effectio seu operatio perfectio & finis fuerit Physicae scientiae? Hoc perinde est, ac si artes fabrilem, aedificatoriam, & murariam, fines & perfectiones statuas Geometriae, aut Medicinam putes consummationem esse Physices. Non audisti elegantes & scientes Medicos sibi artis suae initia capere, ubi Physicus suam speculationem finit? Rogo te quis unquam vixit excellens Philosophus & in Naturae cognitione recte versatus, qui Magus voluerit appellari? Qui caeteris antecelluerunt, hoc nomine laudari gavisi sunt, quod praestantes essent ac haberentur Philosophi, Magos si quis nominasset, iniuria se affectos putavissent. Ita Galenus excellentis Medici nomen non illibenter audivit, Vatis, Divinatoris ac Magi audire non sustinuit. Contra in Magis res habet. Quotquot enim omnibus aetatibus in Magia laudati sunt, Philosophiae naturalis ac Medicinae rudes fuerunt. Quis nescit Paracelsum tuum omnium bonarum artium fuisse imperitissimum, ac nihilominus Magiae insignem sibi arrogavisse cognitionem? Quinimò per Magiam opera se mirifica fecisse gloriatur. FVR. An non Albertus Magnus, Rogerius Bacchon, & praeter hos alij insignes fuere Philosophi? ER. Non nego eos illa aetate non infeliciter in Philosophia versatos fuisse, verum ad perdicendam Magiam non habuisse opus magna Philosophiae cognitione aio. Quod dico, non probat tantum, sed plane certissime demonstrat, quod alij plurimi, qui magno post se intervallo praedictos in Magiae operibus reliquerunt, plane rudes omnis Philosophiae fuerunt. Certe Philosophi illi plura ex alijs de Magia transcripserunt, quam fecerunt: cum alij contra plura egerint, quam scripserint. FVR. Rursus delaberis ad profanam Magiam, de qua tecum non ago. ER. Mira res est, vis me de re quapiam magnifice loqui, quae neque fuit aliquando, neque est, neque erit unquam. Hoc dicebam, Si esset eminentissima Philosophiae naturalis noticia, tantum eius unusquisque novisset, quantum praestitisset in hac peritia caeteris. At summi Philosophi Magiae omnis fuerunt expertes: & qui cum sua Philosophia Magiam coniunxerunt, nullam aliam, quam detestabilem illam tenuerunt, cuius omnis vis consistit in ceremonijs, verbis barbaris, Imaginibus, precationibus, exorcismis, characteribus, alijsque talibus superstitionibus. An aliam illi viri nos Magiam docuerunt? Non arbitror. Ergo nullam aliam scivisse eos doceri poterit: tametsi praeclaros philosophos aetate illa fuisse nullus neget. Nomina mihi, si potes, unum aliquem Philosophum, qui de Magia scriptum aliquid reliquerit, quod non pertineat ad superstitiosam atque infamem Magiam. Hoc si neque tu, neque alij ulli monstrare poterunt, incassum laborabis, ut illam naturalem Magiam a Philosophia naturali distinctam artem nobis persuadeas. Quod si a Philosophis traditam dicas, negabo tibi Magiam esse. Quippe nulla pars naturalis Philosophiae docet admirabilium operum naturae usitatum morem egredientium effectionem. Sane Philosophia naturalis corporum naturalium affectiones considerat, naturae vires excedentia non attingit. Nec est unquam habitus pro Mago Aristoteles, qui Naturalis Philosophiae partem felicissime & copiosissime sic expolivit, ut nullus adhuc aequare, nedum superare eum potuerit. Taceo iam, quod tuus Paracelsus scribit, Magiam praeter impressiones in corpore supernaturales, quas aliqui incantationes & superstitiones vocent, nihil tractare. Quibus & illud addi potest, quod Plinius ex Veterum sententia, ex Theologia, Astrologia, & Medicina consarcinavit, nulla Physices mentione facta. FVRN. Cum dicimus Magiam esse artem naturalem, quae mirifica opera doceat facere, hoc volumus, opera illa edi virtute rerum naturalium; ideoque naturalem esse, sine harum rerum speculatio ad Medicum sive ad naturalem Philosophum spectare contendatur. Naturalem vocamus, quomodo & Medicinam affirmamus artem esse naturalem. ER. Constat ex commemoratis Physiologiam non esse partem Magiae. Nunc ne Medicinam quidem ad mirabilium fabricationem conferre monendum est. Non enim puto longa hic opus esse demonstratione. Etenim nulli unquam praestantes & clari Medici, qui modo artem recta Methodo exercuerunt, pro Magis sunt habiti. Quis Hippocratem, quem non uno in loco Paracelsus excellentem fuisse Medicum fatetur, aut Galenum Magiae cuiuspiam accusavit? Vterque Magiam detestatus est. Ac de Galeno quidem non dubitabit, quisquis eum legit attente in libro nono & decimo de simplicium Pharmacorum facultatibus capite de Iaspide, de Saliua, & de Stercore lupino. In Praefatione libri sexti eiusdem operis Magica vocat μύθους, γραῶν γοητείας, ληρώδεις, μαγγανείας περιέργους ἔξω τῆς ἰατρικῆς τέχνης, καὶ ψευδεῖς, indigna, quae a Medicinae studiosis attingantur. Xenocratem Aphrodisiensem hoc nomine perstringit, quod a Magia non abhorruerit. Hippocrates autem in libro de Sacro morbo, qui primi hunc morbum sacrum nominarunt, videntur mihi, inquit, eiusmodi fuisse homines, quales hodie sunt μάγοι τε καὶ καθάρται καὶ ἀγύρται καὶ ἀλαζόνες, qui se vehementer pios esse simulant, & amplius aliquid scire. Ergo si qua est Magia, cuius Medicina pars quaedam sit, eam viri illi prorsus ignorarunt. At artem Medicam ita tenuerunt, ut omnibus huius praeclarissimae artis studiosis veluti Sol & Luna, splendidissima coeli lumina, praeluceant. Planius ex eo perspicitur res, quod Medicum constat Naturae imitatorem & ministrum esse. Quoniam morborum curatrices sunt Naturae, non Medici, ut scite ab Hippocrate scriptum est. Quare si quid accidit miraculosi in curationibus, non Medico id debet adscribi. Summa est, Medicina non docet miracula facere, sed motus naturae observare, ut convenientes adiuventur, vitiosi prohibeantur. Naturas autem nostras qui miracula facere, qualia Magia pollicetur, opinatur, is miraculum & monstrum ipse est. Sane qui in arte nostra caeteros superarunt, & ex felicitate curandi morbos clarum nomen adepti sunt, nequaquam Magi vocari voluerunt, sed elegantes & eruditi Medici. Magia promittit, quae alias impossibilia videntur, & quidem tempore brevissimo. Hinc Galenus, cum remedium aliquod commendat, quasi cito iuvans, incantationis instar prodesse ait. At Medici quantumvis excellentes & docti non curant celerius, quam corporum aegrorum naturae suas motiones perficiunt. Liquet igitur ne Medicinam quidem veram, ex qua nata Magia putatur, aliquid ei conferre. FVR. Arbitror hoc voluisse autores, cum ex Medicina ortam dixerunt: Medicos rerum proprietates, vires, familiaritatem & inimicitiam prae caeteris invenisse, exploravisse, ac notavisse. Nulli enim alij magis circa particularem hanc rerum omnium cognitionem versantur; & hac ratione alijs diligentius inquirendi occasionem & materiam praebuisse. Dicunt enim Magum maritare coelum terrae, hoc est, inferioribus vires ampliores a coelestibus devocare. ER. Sententia Plinij videtur haec esse, Medicos incepisse morbos curare eiusmodi remedijs. Cum enim aliqui nihil haberent, inquit Hippocrates, quod exhibitum prodesset, ut ne manifesta fieret ipsorum ignorantia, talia excogitarunt, ut amplius aliquid scire viderentur. Omnia haec apponere ait divinitatis gratia, ut curationem sibi ipsis securam constituerent, quo, si sanus aeger evaderet, ipsis gloria & dexteritas ascriberetur: sin moreretur, in tuto positae essent ipsorum excusationes. Huius rei causa varios praetextus solitos adferre scribit, pedem supra pedem non habendum, nec pallium nigrum, nec manum supra manum, & huiusmodi alia. His modis & artibus ex Medicina primum nata videtur Magia, dum imperiti nebulones suae ignorantiae excusationem quaererent. Utinam non similia impedimenta hodie quoque cum ab alijs tum a Paracelsi discipulis proferrentur. Hac de causa herbas certis horis legendas, alia alijs rationibus praeparanda praecepere, ut si curatio non succederet, effugium pateret. Sic, inquam, ex Medicina Plinius, Hippocrates, Galenus, alij, natam intellexerunt, ac nos etiam clare intelligimus. Alij ob eandem causam, quo res probabilior certiorque videretur, remedia admirabiles & naturalibus atque congenitis viribus longe nobiliores & praestabiliores accipere a sideribus finxerunt. Et ne fraus deprehendi posset, certis tantum horis & velut punctis praeparanda esse asseverarunt. Qua ratione, cum commentum placuisset, factum est, ut in hac Magia primas semper tenuerit Astrologia: non quatenus vaticinatur, sed quatenus sidera divinas potentias rebus mutationi subiectis largiri putaverunt. Nec difficile fuit hac persuadere hominibus, cum & futurorum causas omnium crederent, ac Deos esse plurimi opinarentur. Et constat alias, Astrologiam omnium superstitiosarum atque impiarum artium fundamentum & veluti largissimam quandam scaturiginem fuisse. Caeterum, quod ad institutum praesens attinet, Medicos rerum naturalium potestates diligentius alijs multis rimari verum est. At cum coelo maritare, ut ab eo dotentur viribus novis & maioribus, quam ex sua natura obtinent, falsissimum est. Audisti nuper quanti has nugas aestimet Hippocrates: & quid Galenus de illis senserit, qui herbas sub certo coeli positu aut certorum nominum admurmuratione colligendas docuerunt. Ut clarius vanitatem hanc videas, responde mihi ad interrogata. Imaginare aliquem in certo

141

in certo siderum positu metallum aliquod fundere, fingere, exornare, certamque effigiem insculpere, idque sic virtutem iuvandi comitiales, exempli gratia, nascisci cogita. Quaero igitur ex te, utrum putes hanc coeli figuram vires suas in hoc solum metallum, quod Magus nunc tractat, demittere ad perpendiculum, an verò diffundere in totum hemisphaerium arbitreris? FVR. Longè latèque spargi credo, & res multas instar luminis solaris contingere. Cum enim vires istae instar radiorum ex totis astrorum corporibus emanent: & quae videntur astra terra sint maiora omnia: non possumus aliter cogitare. Adde quod nunquam certus esse posset artifex, utrum aberrasset coelum, & in aliud corpus potius incidisset, si quidem instar filamentorum defluerent coelestes illae virtutes. Puto tamen has imagines faciendas, cum figuratio supra terram extat. ER. De hoc aliàs. Quaero secundo, utrum existimes eandem virtutem illam omnibus rebus, quas contingit, vires suas infundere, an soli metallo, quod Magus versat? FVR. Si ipsam vim coeli delapsam inspicias, eadem est omnibus. At non omnia eodem modo apta sunt recipere. Sol idem est luto & cerae, quamvis ab una eademque solis potestate illud induretur, haec liquefiat. ER. Quaero tertio, utrum coelestes influxus diversè afficere opineris res sublunares propter diversas earum naturas, an ob aliud quippiam. FVR. Propter naturam cuiusque suam res mutari & affici peculiari modo, censeo. Quoniam res quaelibet actionem agentis recipit, quomodo recipere apta est. Non enim posset agens unum res differentes eodem tempore efficere, si pro natura agentis patientia mutarentur. Attamen addo hanc ab arte iuvari, & veluti disponi ad receptionem faciliorem. ER. Putas ne igitur naturam metalli, quod Magus fundit ac format, ex fusione & formatione mutari? FVR. Minimè. ER. Pro sua igitur natura coelestes influxus & recipit antea, & recipiet etiam deinde. FVR. Omnino. ER. Velim hoc etiam scire, utrum saepius appareant in coelo figurationes pro sculpenda tali figura efficaces. FVR. Si semel tantum apparerent, non posset experientia huius rei ulla haberi: ac frustra doceremur talia fabricare, si nunquam daretur opportunitas. Redeunt ergo tales figurationes aliae frequentius aliae rarius. ER. Vana igitur ac putida est praeparatio artificiosa, cum iam antea materia receperit, ac deinceps quoque receptura sit eandem facultatem. FVR. Falleris toto coelo. Non enim potuit suscipere advenientem ex astris potentiam, antequam sic praepararetur. ER. At dicebas propter naturam suam recipere, nec eam à praeparatione dari vel adimi. FVR. Sed addidi opus insuper esse artis illa figuratione. ER. De hac re paulo post fusè agemus: nunc te ponere volo, propter artis exornationem neque amplius neque minus aliquid astra his rebus donare posse. FVR. Hoc si dedero, viceris quidem. At in hoc cardine versatur tota causa. Quamobrem non impetrabis hoc à me, priusquam verum ostenderis. ER. Hoc ergo in suum locum reiecto, illud solum dicam. Si res quaelibet pro natura sua vires è coelo suscipit, ac praeparatio naturam nec dedit nec abstulit, necessarium est, si nunc aliter recipit, quam ante, ut ars impedimentum aliquod sustulerit. At nihil detraxit praeterquam fortasse sordes aliquas: à quibus qui coeli vires occultas impediri arbitratur, omnis est Astrologiae rudis. Etenim his facultatibus nihil obstare aiunt, sed penetrare per saxa quaevis, & in profundo terrae creare, formare, viribusque donare confirmant. Mutavit artifex figuram, & forte molliorem reddidit materiam. Sed haec & his similia nec promovent, nec retardant coeli actiones. Nec etiam infusam materiam facilius subit vis coelestis, quam in concretam & duram, ut ex dictis patet. Inanis itaque est, ac frustra adhibetur, ista praeparatio. Non enim, puto, coelum facitis animal, quod venustate figurae aut dilecti à se characteris, velut precibus moveri & persuaderi solitum sit. Sed quaero ulterius, an impressam effigiem astra porrò vires suas materiae communicare possint? FVR. Nihil prohibet. ER. Astrologorum doctrina continet minuto quolibet diversissimas virtute ascendere figurationes, ut infantes eodem fermè tempore, sed non eodem puncto tamen, natos necesse sit ortus sui figuram virtute habere diversissimam, & saepenumero planè contrariam. Quod si verum est, nunquam certus esse potest, qui metallum paravit ac effinxit, an paulo post ascendens coeli figura omnem priori efficaciam tollat. Si autem falsa est Astrologorum doctrina, de quo tam sum certus, quam scio certo me esse hominem, necessarium quoque est, Magorum opinionem falsam esse. Quare corruent necessario quaecunque huic fundamento superstruxerunt. At superstruxerunt sua omnia. Quare nihil aliud est Magia, quam mera & impia vanitas. FVR. Quid si dicat aliquis artificiosam figurationem hoc dedisse, ut, quam in praeparatione virtutem coelitus hausit, omni tempore deinde sic servet, ut à consequente elidi ac deleri nequeat? Memini Paracelsum simile quiddam de Persicaria cuiussa tradere. Non amplius, inquit, commercium habet cum sideribus, cum decerpta est: at dum vivit inhaerens terrae virtutem coelitus attrahit. ER. Praeclara excusatio, scilicet. Confiteris naturam propter artis opera non mutatam esse, atque coelum pro cuiusque natura sublunares res afficere. Confiteri proinde illud etiam te oportet, ab arte non impediri coeli actionem. Quis, quaeso te, praeter impios Magos & superstitiosos Astrologos homo intelligens putet artificem coeli operationem impedire & prohibere, ne agat in sublunaria, quod Deus agere voluit ac iussit? Qui naturas mutat, actionem coeli non circumscribit ac limitat: sed quia res omnes pro naturarum diversitate diversè patiuntur, ut nunc aliter patiantur, quam prius, efficit. Hic naturale nihil mutatum ponimus. Quid verò, si probem, vires illas, quas in sideribus insitas falsò comminiscimini, vix momento durare? FVR. Cupio audire. ER. Vltro mihi dabis, spero, occultas illas potestates, non esse qualitates elementares, sed planè abditas, insensibiles & spirituales. FVR. Sic est. ER. Fateberis etiam proprias esse certorum siderum. Si enim omnium essent communes, fatuum esset putare à certo certarum stellarum positu plus conferri, quam à quibusvis alijs quomodocunque concurrentibus. FVRN. Fateor. ER. Concedes igitur essentiales esse, non accidentales: cum accidentibus non perinde alterentur sidera, ut hae res fluxiles & in momenta ferè mutabiles. FVR. Concedo peculiares siderum singulorum virtutes ab essentijs eorum proficisci: & cum non sit eadem omnium essentia, nec proprietates in omnibus easdem esse. Attamen accidentibus nihil hic tribuendum, constanter nego. Etenim stella Martis, exempli gratia, tametsi aliam habet potentiam, quam Mercurij, tamen augetur, corroboratur, minuitur, impeditur, ac hebetatur ea, prout hoc vel illo modo radios cum caeterarum radijs miscet. ERA. Periti Astronomi non in coelo miscere radios, sed hic in terra, in qua, ut in puncto, coincidunt, opinantur. Sed nobis sufficit, effectus hos nasci à proprietatibus stellarum ac radiorum mixtionibus, propter mutuum eorum aspectum, ut vocatis. Sic igitur colligo. Occultae, insensibiles, & spirituales rerum vires ab essentia earum pro nascentes, ab earundem rerum essentia separari non possunt. Nam si in re alia inhaerere cogitentur, iam non erunt essentiales & propriae. Ut enim essentia unius non potest essentia esse alterius, sic non potest essentiae virtus & facultas propria extra essentiam fingi, cuius est proprietas. Vnde non potest facultas ridendi, loquendi, numerandi, fingi in alio corpore, quam rationali anima praedito. Nec potest lumen Solis inveniri sine Sole, sed necessarium est, ut cum eo abeat ac veniat. At coelestium facultates, de quibus hic agimus, non sunt elementares, nec sensiles, sed occultae, propriae, specificae seu individuae, insensiles & omnino spirituales. Cum stellis ergo suis abeunt ac redeunt, in re alia tam non remanent impressae & infixae, quam non manet in aere lumen Solis, ipso recedente. Ergo multò sunt hae vires instabiliores lumine Solis. Hoc enim quocunque aspectu alia sidera Solem intueantur, aerem pro eo tempore, quo supra terram Sol est, similiter illuminat, modo nullae interponantur nubes, aut alia corpora. Reliqui Planetae magis impediuntur ac motu magis vario moventur. At his permutatis, impossibile est priores vires consistere, si modo Astrologorum positiones verae sint, ut nunc ponimus. Itaque non magis retinebit imago sub certa constellatione fabricata, constellationis illius facultatem, quam malleus, aut culter artem artificis retinet, postquam à se deposuit. Calamus, quo quis scribit, nihil artis pingendi amplius habet, cum primum è manu scribentis excidit. Minus porrò aptae sunt imagines illae ad recipiendum illiusmodi vires coelestes, quam calamus ad retinendum artem scribendi. Etenim frequentior est in opere manus, quam coeli figurationes: quae & rarò fiunt, & vix momento durant. Vides ergo quam infeliciter maritetis Imagines vestras? Dos, quam expectatis, perijt citò, nimisque lubrica est. Alium quaere Magos sponsum constantiorem oportet, qui firmiorem & certiorem promittat dotem, nec tam facilè solvat coniugium. FVR. Non est omnino verum, virtutes coelestes non manere stabiles. An non Sol post se relinquit in aere & terra calorem? ER. Non hic agimus de qualitatibus elementorum sensibilibus, sed de insensibilibus, & ipso lumine magis spiritualibus. Deus voluit Solem lumine suo generare calorem elementis convenientem. Hunc generat ergo, non in momento, sed in tempore. Vos autem de viribus loquimini in momento, ac sine motu, resistentia, & alteratione passi infusis. Plus ergo hic discriminis est, quam inter lucem & tenebras. Sed praestat, puto, argumentum hoc, quod per se aliàs perspicuum satis est, sacrarum insuper literarum testimonio confirmare, ut omnis exitus omnibus praecludatur. Prohibet enim Deus, & quidem sub gravissima poena vetat, horarum & dierum electionem facere. At eligit verè & propriè horas & dies, quisquis sub certis coeli constellationibus eiusmodi agit, atque alijs temporibus & horis locum non esse credit. Quocirca non solum frustratur spe sua, quisquis talia tentat, sed, quod multò gravius est, in poenam incurrit ab ipsomet Deo talibus impositam. FVR. Si in legem Dei peccant, qui certum tempus eligunt, delinquunt omnes Medici, qui herbas alias vere, alias aestate, alias autumno legere docent. Peccavit gravissimè Hippocrates, qui certis sideribus orientibus & occidentibus medicamenta offerre vetat. Errant omnes homines, qui alijs temporibus alia negocia inchoant & perficiunt. ER. Cum electionem dierum & horarum Deus prohibuit, non hoc iussit, ne sensibiles aeris qualitates observaremus. Non enim hoc voluit, ut hyeme semina terrae committeremus, aut tempore non congruente meteremus: sed hoc praecepit, ut propter varios siderum motus & positus, quos Constellationes vocant, ne putaremus horam unam feliciorem alia esse. Proinde non errant Medici, qui alijs temporibus herbas legunt siccas, alijs humidas, alijs calidas, alijs frigidas. Nec errant, qui alias in flore, alias post natum semen, alias antequam adoleverint, legunt. Multò minus accusari poterit Hippocrates, qui sub cane & ante canem vacuationem prohibuit: Non enim horum siderum situm in coelo nos inspicere voluit, sed aeris mutationes, quae illis temporibus accidere plerunque solent, observandas imperavit. Ratio similis est in alijs. Summa est haec. Deus non improbat, imò laudat ac mandat sensibiles aeris notare mutationes: eiusque rei causa coelum ita variè pinxit, ut pro diverso ortu & occasu certorum siderum homines anni tempora distinguerent. Scis enim saltem ante Iulij Caesaris tempora, omnes ferè habitati orbis Gentes anni tempora siderum clariorum & notiorum ortu occasuque circumscribere solitas fuisse. Vt aliunde non cognoueris, ex Galeni Commentarijs in Hippocratis Epidemiorum libros discere potuisti. Prudenter quoque faciunt, qui certis temporibus ligna caedunt, quae durabilia esse volunt, quatenus uno tempore humore magis abundare quam alio compererunt. Omnes isti sensibiles mutationes observant, non certas dici horas solum idoneas iudicant, quia videlicet talis quidam in coelo stellarum sit positus, sed quia vident ac sentiunt in aere alijsque rebus affectionem certam adesse. Non peccat Agricola contra legem Divinam, cum fructus metit post maturitatem sensu perceptam. Nec vinitor legem Dei violat, cum uvas certo tempore legit, quo maturas deprehendit gustu, visu, tactu. Ratio par est aliorum. Manifestum hoc est ex illo, quod Agricolae non servant temporis aliquod punctum sive horam certam, in qua hoc vel illo modo sese mutuo inspiciant Planetae, sed iudicant totum illud tempus aptum, quod temperaturam habet rebus illis peragendis congruentem. Ergo cum Deus vetuit dies & horas observare, non hoc prohibuit, sensibilem & commodam aeris temperiem rebusque agendis convenientem eligere, sed ne in ipso tempore propter coeli ac siderum respectus, aut alias eiusmodi causas, felicem aut infelicem causam quaereremus, sanxit. Verè igitur hanc legem Dei transgrediuntur, quicunque asseverare audent certa hora propter certum siderum schematismum aliqua feliciter inchoari, quae vel ante vel post non similiter fausta futura fuerint, propter infausta tunc regnantia sidera. FVR. Si potes, oro te, ut alijs firmioribus argumentis demonstres coelum non conferre admirandas rebus vires. Nondum enim acquiescere in adductis possum. ER. Tametsi decreveram hanc rem infra disputare, ubi de Divinatione agetur, tamen non gravor nunc adducere, quae huic instituto serviunt. Sic igitur accipe. Coelum in se virtutes illas, de quibus praesens est concertatio, non habet. Quare terrenis his rebus donare eas non potest. Et quod hisce facultatibus careat, ex eo satis perspicitur, quod causa est corporata & universalis & communis: quae omnibus rebus eadem est, idemque hoc largitur omnibus, quod uni alicui contribuit. Quae porrò natura sit causae communis, supra exemplo gallinae diversis ovis incubantis declaravi. Idem hoc breviter nunc repetam, quoniam qui hanc rem probè intelligit, ex omnibus labyrinthi Astrologomagorum facillimè se expedit. Pone igitur Gallinam diversis incubare ovis, foecundis & infoecundis. Et foecunda quidem diversi generis sunto: gallinarum, anserum, anatum, phasianorum, avium aliarum, bombycum, serpentum. Pone, si libet, etiam lapillos & herbarum semina, & si quid praeterea velis, ei subiecta simul fuisse. His, inquam, omnibus, si gallina incubet, uno eodemque calore praecisè calefaciet, non alio atque alio. His igitur calor unus & idem existens, diversissimos effectus unica actione, calefactione scilicet, parit. Etenim ova infoecunda putrefacit, foecunda animat: atque ex eis pullastros, pipones, anserculos, aviculas alias, bombyces, serpentes, diversissima natura, viribus, moribus, forma, animalia excludit. Lapillos autem atque alia, quae ab hoc calore essentialiter mutari non sunt apta, impermutata relinquit, tametsi eodem modo, quo ova, calefecerit. Eam ob rem communis est, ac dicitur esse causa, quia scilicet uni tantum tribuit, quantum alijs, hoc est, quia unica facultate seu actione omnia aequè afficit. Sic Sol una & eadem caliditate, tempore videlicet uno, terram & in ea existentes radices ac semina calefaciendo, res totis generibus discrepantes producit. Ex his clarissimè videmus, quae sint communis causae proprietates. Prima est, ut una illa sua facultate, cuius ratione communis dicitur, eodem modo & eadem virtute agat, id est, in omnia unum eundemque effectum imprimat. Si enim aliud tribuat uni, & aliud alijs, iam non erit communis omnium. Sic in subiectis rebus omnibus calor gallinae generat calorem communem atque unum. Vnum dico, quatenus ab una causa proficiscitur. Non unum autem, quatenus in diversis subiectis divisus est. Secunda est, ut res, quarum dicitur causa esse, aptae sint recipere communem illum effectum. Agens enim & patiens referuntur: nec potest aliquid vocari agens, si non adsit patiens. Tertia est, ut commune agens particularium effectuum per se nullum generet absque coniunctione agentium particularium. Sic gallinae calor nunquam generabit anserem seu pullum gallinaceum absque ovis idoneis. Sic Sol nunquam generabit equum aut hominem, sine equo aut homine. Quippe communis causa est causa adiuvans solum, & sine qua non possunt particularia agentia suos effectus procreare. Quoniam excitat, roborat, & confirmat insitam in re qualibet facultatem. Haec si transferas ad coelum, quod generalissimam & communissimam inferiorum causam nemo esse dubitat, perfacilè veritatem perspicies. Primum certum est, coelum quovis tempore uno cunctis rebus unam & eandem communem facultatem demittere, non uni rei unam, alijs aliam largiri. Etsi enim pro diverso rerum situ magis minusque ab eo afficiuntur, tamen unicam omnes virtutem suscipiunt. FVR. Et quid aliud dixit Paracelsus in libro de magna Philosophia, cum influentiam coeli affirmavit esse velut congestum ignem ex omni genere lignorum rem quamque pro sua cuiusque dispositione coquentem? Asserit ibidem Solem unicam habere proprietatem, sicut ignis calefaciendi facultatem. ER. Non moveor huius hominis verbis: cum, quod rectè aliquando dixit, nunquam servet, sed eis abiectis falsa & absurda substituat, falsa autem falsis plerunque augeat. Rerum universarum natura nos cogit ita sentire, ut diximus. Deinde certum est, omnia haec sublunaria coelestem vim recipere. Tertio constat, coelum absque particularibus causis particulares effectus hic nullos creare, sed tantum communes suas vires aequè omnibus communicare. FVR. Quasi verò non quotidie videamus, coelos ex putri materia tum animalia tum plantas generare. ER. Quod à coelo ex putri terra mures, ranae, vermes, herbae, generantur, non solius coeli opus est, sed cum coelo materiae proprietas, & in ea insitus calor vim talem habens. Vt enim ovorum calor insitus, si ab externo tepore conveniente non foveatur & augeatur, animal efficere ex subiecta sibi materia etsi pro animalis generatione sit idonea nequit, ita etiam, qui in putridis rebus calor inest, coelestis caloris ope & auxilio eget. Format autem animal, non calor coeli, sed insitus in materia, ab illo auctus & confirmatus. Hinc est, quod non ex qualibet materia putri quodlibet generare valet, sicut nec gallinae calor ex ovo quolibet pullum excludere potest quemlibet. Quod

151

Quod si vel hic absque ingenito in ouis calore, vel coelestis absque innato & interno cuiusque rei spiritu generare possent, generaret gallina ex ouo quolibet auem quamlibet, atque coelum ex re quauis educeret quiduis. Tantum igitur rebus peculiariter tribuit generalis & communis virtus coelorum, quantum prius res singulae habuerunt, dum earum calorem roborando facit, vt pro insitis à Creatore viribus agant. FVR. Quid tandem concludes? ERA. Hoc volo monstrare, coelum, quia causa est generalis & communis, tempore quolibet vnicum effectum rebus cunctis immittere, à quo singulae impellantur vel adiuuentur ad agendum hoc, quod agere pro sua natura possunt. Haec virtus communis à Peripateticis appellatur calor, qui per motum coelorum varium variè impertitur sublunaribus: Vnde anni temporum varietates atque rerum dissimilitudines oriuntur. Particulares illas vires Platonici confinxerunt, qui singulis stellis singulos Daemones attribuerunt, rerumque talium opifices constituerunt. Horum opinionem Paracelsus sequitur: qui spiritus, Ascendentes, Fabros, & nescio quibus aliis nominibus nominat: corporibus coeli & stellarum potestates tales adscribere, nullus eruditus ausus fuit. Cum Peripateticorum doctrina pulcherrimè faciunt Sacrae literae, quae sideribus facultatem aliam attribuunt nullam, quam illuminandi, diem & noctem distinguendi, anni tempora variandi & significandi, quae lumine caloreque coeli perfici ne asinini quidem homines dubitant, quibus vel tantillum est rationis reliquum. FVR. Sacrae literae non negant alias in coelo vires contractiores. ERA. Nullas coelis assignant, quae non possint ac debeant lumini & calori acceptae referri. Si alias inesse contendas, interrogabo vtrum communes sint, an peculiares & propriae? Si communes esse dicas, redit prior quaestio. Etenim communem in hisce sublunaribus effectum producent, particularem nihil efficient. Res autem non per id differunt, quod habent commune, sed per hoc, quod singularum est proprium. Nullas itaque vires inferent peculiares. Si proprias affirmes, absurdissima & falsissima consequentur, vt enim exemplum supra positum de plumbi lamina pro Comitialibus sanandis fabricata, seruemus, quaero ex te vtrum virtutem figurae, sub qua paratur lamina, etiam res alias attingat, an in solam laminam descendat? Hoc dici non potest, vt ex supra dictis liquet. Ergo cum res alias omnes contingat, sed alijs nullis virtutem suam donare possit, maxima ex parte ociosa erit, hoc est, frustra rebus alijs aderit. Frustra quoque figuratio illa ex toto erit, quotiens fortè nullus Magus laminam illo momento praeparare cogitabit. Praeterea non mutabuntur res elementares, pro sua quaeque natura, à coelorum potentijs, dum pars maxima rerum à talibus viribus occultis prorsus nihil patientur. Si enim pati asseras, communem facis. FVR. Esto, hac facultate non moueant, alijs tamen mouent. Quippe non vnam solam habent mouendi potentiam. Quamobrem non possunt existimari frustra conditae & ociosae. ER. Haec certè facultas frustra tunc aget, quicquid de alijs putemus. Deinde quaero ex te, quis hominibus dixerit has in stellis inesse vires peculiares? Nam generales sensibus percipimus & mente intelligimus. FVR. Experientia docuit, sicut alia pleraque. Nondum, arbitror, oblitus es, nobilis illius nuper mortui, qui complures iuuaße visus est plumbeo charactere de collo suspenso. Quanquam fateor, hos non fuisse sub certo stellarum situ fabricatos, sed admurmuratione quadam & ieiuniorum atque precationum impositione certo die fuisse appensos. ER. Fortasse Menecrates Medicus, cuius apud Athen. fit mentio, huiusmodi laminam architectatus fuerat, cui ob huius morbi curationem Deus salutari & haberi voluisset. Ego liberè tibi dico, putidissima esse mendacia, quae de talium experientia nugantur Astrologi. Abundè iam est ostensum, coelos eiusmodi vires nullas habere. Nec ex se lamina salutarem hanc virtutem obtinet. Ab arte multò minus accipere potuit, vt mox intelligitur. Quare si quid tale contigit, ab alia virtute profectum fuit, nempe à Cacodaemone. Quia verò non puto Daemones veram Epilepsiam tollere posse, illos curauit, quos afflixit, ac si Comitiali morbo laborarent. Hos, inquam, affligere desijt, appensa tali lamina. Signum est evidens, quod infinitis non profuerit quicquam. Quare vel casu aliquis conualuit, vel quod dixi modo rectius habere visus est. Equidem nobilis ille paucos, & fortasse nullos adultos curauit, sed ferè pueros: qui saepe hoc morbo corripiuntur, & nullo etiam remedio adhibito liberantur. Hos remedijs facilè plerunque curari nullus nescit. Alligata ergo fuit lamina casu, quando sanari coeperunt vel sponte sua, vel medicamentorum viribus. Quippe vel causa fuit sanitatis, vel signum, vel accidens lamina talis. Causa esse non potuit. Non enim virtute hac praeditum est plumbum. Nec ex arte accepit: vt per se notum est. Nec à coelo dari potuit: vt demonstratum est. Ergo cum aliunde donari hac facultate non potuerit: ne causa quidem fuit. Signum autem si fuit, non fuit naturale, vt patet. Nec à Deo institutum, qui talia damnat. Fuit ergo signum Daemoni, quo inuitabatur ad curationem ex occulta pactione. Si negas signum fuisse, nihil est reliquum, quam vt accidens fuerit: ac si tonitru edito aliquis à febre liberetur, natura morbum superante & expellere noxia conante. Ergo firmissimè probatum nunc est, partim rationis argumentis, partim sancto sancti verbi Dei testimonijs, coelum vires illas occultas non habere, quas Astrologomagi suis imaginibus ab eo infundi aiunt. Hoc autem coniugio soluto, siue hac via dotandi sublata, è medio sublata est naturalis illa Magia, quae ars quaedam admirabilium operatrix à Medicina & Philosophia naturali distincta, sed ex harum cum coelo coniugio & copulatione quadam nata, putabatur. Docere vel illud nos poterat, non secus rem habere, ac diximus, quod quaecunque de Magia, vt de separata arte scripta extant, ad nefariam & scelestam Magiam pertineant. Semper excipio, quae Neapolitanus ille congessit vera & certa, de fructuum conformationibus, conseruatione, condiendi ratione, de insitione varia, & alijs talibus. Multa his miscuit, quae tam vera sunt, quam verum est aridum & mortuum pulegium detrabe suspensum circa brumam reuirescere & florere. Quod ideo moneo, ne quis me simpliciter putet omnia probare. Caeterum non debent haec Magiae nomine vocari. Primum quidem, quia à peritis & ingeniosis Agricolis rectius efficiuntur, quam ab eruditissimo & planè consummato philosopho. Deinde quia non fiunt supra & praeter naturae ordinem. Nec admirationem sui eam continent, quam habent, aut habere saltem omnes putant, Magica. Demum quia pleraque non fiunt citius, quam naturae ratio ferat. Omnes autem homines, quae vi incantationum perficiuntur, citò perfici existimant. Vnde Galenum quoque supra monui remediorum efficientiam, quae efficaciter & citò agunt, incantationum viribus comparauisse. FVR. Profectò effecisti, vt vehementer incipiam dubitare, an sit aliqua Magia naturalis, qua mirabilia efficiantur. Si constiterit, artificialem praeparationem nihil conferre ad nobiliorem & diuiniorem coelestium virtutum susceptionem, valdè quidem vereor, ne coniugium Magicum verè sit Magicum, id est, vanum & praestigiosum, ac sponsa absque dote maneat. ER. Magiam nullam aliam inueniri miraculorum effectricem, quam prohibitam & infamem, apertè ostendi. Nunc ratio instituti postulat, vt de speciebus nonnulla dicamus. Ergo Magiae partes principes sunt duae, operatrix mirabilium, & diuinatrix. De diuinatrice postea, nunc de operatrice disputandum, quam γοητείαν & ἐπωδήν vocari diximus, quod carminibus & exorcismis vtatur. Species huius tot poni possunt, quot sunt instrumenta, quibus vti solent Magi. Vtuntur porrò barbaris nominibus, precationibus, exorcismis, verbis etiam sacris, ceremonijs varijs, characteribus, imaginibus, & figuris. Nos de his speciebus praecipuè disceptabimus, quae ad artem Medicam propius pertinent. Et primum quid Imagines, figurae, & characteres praestent, considerabimus. Obiter etiam de περιάπτοις alijs ac ligaturis vocatis nonnulla monebimus. Post haec de verbis tum sacris tum barbaris disseremus. Tandem de Philtris, quae ad φαρμακείαν referuntur, & Lamiarum viribus in curando & laedendo aliquid adijciemus. FVR. Placet modis omnibus, cum praesertim desiderem audire, quantum ars in hac re Naturae commodare valeat. ER. Debeo monstrare, Imagines arte factas nihilo plus à coelo accipere, quam materia, ex qua factae sunt, recipere potest. Quanquam apud aequos rerum aestimatores non est opus multis argumentis, tamen aliquibus partim à coeli natura, partim à patientium habilitate, partim à viribus artium petitis propositum confirmabimus. Ergo coelum supra ostendimus causam esse generalem & communem, & proinde effectum producere vnum rebus omnibus communem. Ex quo necessario sequitur, particulares vires, quibus inter se res differunt, non à coelo rebus inferi, sed omnibus iuxta cuiusque naturam prius inesse. Cum enim vnam eandemque omnibus imprimat qualitatem, & hac res singulas confirmet ac veluti ex somno excitet, quò pro naturae suae quaeque viribus agant, sic prius habere quamque suam naturam oportet, quomodo suo quodam foecundo calore & spiritu oua praedita esse necessum est, ex quibus gallina fotu suo pullum debeat excludere. Has singularum naturas, cum coelum non dederit, sed tantum generali sua facultate dispenset ac gubernet, nullus non videt, nihil Imaginibus coelum dare proprium & peculiare, sed hoc solum in materia imprimere, quod in res alias vniuersas tempore quouis imprimit. Qui aliter sentiunt, praesupponunt coelum dare rebus formas & vires suas, quod superioribus argumentis falsum & impossibile declarum est. Coelum sanè his rebus neque materiam tribuit, neque formam sine auxilio causae propinquae & verae. Quare ne proprietates quidem largitur, quae vel materiae vel formae vel compositi sunt omnes. Et quid est hic pluribus opus? Sacra scriptura fallere nesciēs docet rei cuique suam naturam, suasque vires, proprietates, in creatione à Deo inditas: ac potestatem insuper contributam esse sese conseruandi, & cum viribus eisdem propagandi. Ex eisdem perspicuè patet, omnibus intra terram & ex terra nascentibus metallis & plantis, naturam, vires, ac proprietates quibusque suas à Creatore donatas fuisse, priusquam sidera creauisset. Et postquam ea creauit, non hoc iussit, vt nouas rebus vires instillarent, sed vt lumine & calore suo, viribus generalissimis & communissimis generationem rerum gubernarent, diem & noctem diuiderent, anni tempora distinguerent, & sic rerum ortus & occasus vicissitudine prorsus admirabili adeoque miraculosa temperarent. Huic sacrarum literarum definitioni, à qua creaturae discedere nulli licet, consona est Peripateticorum Principis Aristotelis sententia. Hunc secuti sunt discipuli, quicunque non fuerunt à Platonicis Phantasmatibus dementati, aut ab Astrologorum Magorumue insania infatuati. Deinde intelligunt omnes, quicunque non sunt prorsus rudes, actionem & passionem in illis solum reperiri, quae eiusdem sunt generis. Naturalia porrò & artificialia non proximis modo, sed totis differre generibus, notius est multò, quam vt in dubium vocari debeat. Etenim naturalia motus & quietis suae principium, quo per se mouentur & quiescunt, in se ipsis habent. Artificialia autem hoc principium extra se habent. Quare non possunt corpora naturalia agere in corpora artificialia, quoad talia sunt: sed si in ipsa agunt, quatenus materiam naturalem habent, in ea agunt. At verò coeli & siderum corpora sunt naturalia & viribus naturalibus agunt. Quare non mutant artificialia, nisi quatenus sunt in materia naturali. Quis tam est rudis & ineptus, qui coelum in vestem aliquid agere opinetur, quatenus hanc vel aliam ab artifice formam accepit? Mutat quidem vestes coelum, quoad ex lana, vel lino, vel pellibus confectae sunt: at quatenus certa quadam figura constant, nihil ab eo patiuntur. Norunt hoc Idiotae, qui tineas nasci in pellibus, atque alias vestes scindi, crodi, lacerari, putrefieri intelligunt, non propter formam, sed propter materiam. Quo fit, vt aliter custodiant lineas, aliter laneas, aliterque rursus ex pellibus factas, quantumuis vna eademque forma artificialis omnibus insit. Ergo cum palàm sit, coelum aliasque causas naturales, propter effectam in materia qualibet formam, res easdem neque magis neque minus mutare, quam si vel nullam, vel aliam quamlibet formam haberent, manifestum & illud est, Imagines nihilo plus à coelo virium accipere, quam si formata eodem modo materia earum nunquam fuisset. Quod ad res illas attinet, quas eiusmodi viribus insigniri à coelo dicunt, par est difficultas. Nihil enim certius esse potest, quam res omnes à coelo nihil pati, quaecunque potentia & habituate à causis naturalibus patiendi carent. Constat porrò artificialia, quoad sunt talia, principio isto carere. Quippe vt naturalia à naturalibus, ita artificialia ab artificialibus per se moueri tantùm possunt. Potest itaque artifex formam quadratam permutare in rotundam aut quadrangularem absque materiae subiectae mutatione, sicut naturalis causa materiam sine artificiosae figurae perpessione variè potest alterare. Quanquam verò ad alterius mutationem frequenter alterum quoque mutatur, per accidens tamen fieri certum est. Caeterum non habere coelum facultatem aliam quam naturalem, certum est. Quare nec mouere terrestria potest alia ratione, quam naturalibus viribus. nec pati haec à coelo possunt, nisi quatenus naturae motibus subiecta sunt. Non sunt autem his motibus obnoxia, quoad sunt artificiosis formis insignita, sed quoad natura sunt praedita. Non possunt itaque propter formam ab artifice impressam aliquid à coelo pati. Accedit huc, quod aliter formata ab artificibus naturam non mutant. Si enim magneti, exempli gratia, insculpas leonis, vel tauri, vel muscae, vel alius cuiuscunque animalis effigiem, neque magis neque minus erit Magnes nunc quam prius. Argumento est, quod propter sculpturam neque facilius neque difficilius trahet ferrum, quam prius, si aliam mutationem perpessus nullam fuerit. At quae naturam nunc eandem habent, quam prius habebant, eodem modo à coelo mouentur, quod ad occultas & spirituales hasce qualitates seu vires attinet. Ne hoc quidem argumentum spernendum est, quod ordo, figura, compositio non sunt principia effectricia. Certum verò est, ab arte nihil materiae tribui in Imaginum formationibus, quam ordinem, figuram, & compositionem quandam. Quare hac quoque ratione liquet, frustra materiam figurari. Galenus de Iaspide scribit, se expertum fuisse huius vim sine sculptura Nechepsi Regis aequè efficacem, atque cum ea fuisse. Quod si artis vires consideremus, tantundem reperient Magi praesidij. Quippe si iuuat ars actionem coelorum, hoc iuuat, quod impedimenta tollit. Quippe naturam non mutat in Imaginum formationibus. Videndum igitur, quae sint illa impedimenta, quae coelum impediant. At causa est naturalis, & ad hoc à Deo factum, vt totam huius mundi sublunaris machinam virtute sua regat & gubernet, sicut paulo ante dictum fuit. Nulla ergo naturalis qualitas actioni coeli sic resistit, vt non in res singulas agat, quod agere debet. Quid de qualitatibus elementaribus sentiendum sit, non ignoro. Sed quia de his sermo nobis in praesentia non est, hanc explicationem studiose omitto. De spiritualibus & insensibilibus loquimur viribus, quibus neque dura resistunt, neque mollia nimis cedunt: quas in profundum vsque terrae per durissima saxa & terras quàmnis densas atque compactas, pertransire dicunt. Adde quod in hisce fabricationibus, neque durities neque aliae propriae qualitates metallorum auferuntur. Et vt hoc prodesset in lapidibus & metallis, in cera tamen atque alia materia molli frustra fieret. Summa est, coeli actiones occultas, ab illis materiae qualitatibus, quas mutare ars solet, nec retardari nec promoueri posse. Ipsi etiam Magi rationem susceptionis virium coelestium adscribunt non aliis magis qualitatibus, quam figurae, characteribus inscriptis, aliisque similibus: caliditatis, frigiditatis, rarissimè aut nunquam meminerunt: cum superiora perpetuo vrgeant, repetant, inculcent. Sed dic, quaeso te, quomodo coelos ab arte iuuari putes? Coelestes vires, cum sint naturales quaedam qualitates non in sola superficie inhaerent, sed profundas etiam partes occupant. Quo fit, vt, si maximè putetur artificiosa figura prodesse, hactenus solum conferat, vt in sola superficie virtus coelestis suscipiatur, in profundum minimè penetret. Etenim ars solam superficiem effingit, partes in profundo sitas non attingit. Si per materiae interiora peruadere naturae instar posset, iam non imitatrix & simia quaedam naturae, sed potius natura dicenda foret. Est autem imitatrix & simia naturae, quod in externis partibus naturae similia faciat, interiora non contingat. FVR. Non dubito quicquam affirmare, falso à te asseri, artem solam superficiem pro coelestium virium susceptione adornare habilemque reddere. Saepenumero namque interiora quoque permutat, quotiens videlicet igne vtitur ad metalla fundenda, ad concretos succos liquandos, ad liquores coquendos, aut similia peragenda. ER. Nemo dubitat artem naturalibus qualitatibus, vt instrumentis, vtentem, interiora materiae pro natura & viribus illarum qualitatum aliquando mutare. At alteratio haec naturalis est, non artificialis: atque arti accidit. Quoniam non ideo totam alterat, quia profundas etiam partes fingere, certamque speciem eis inducere velit, sed vt aptius externas formare valeat. In praesentia de Imaginibus, figuris, characteribus, qui inscribuntur, aut consimili ratione alia imprimuntur, loquimur. Quanquam non multum dissimilis ratio sit earum, quae conflantur, aut aliter effinguntur. Has vt artifex facilius in materiam species seu formas inducat, fundit eam, eliquat, emollit, purgat, miscet, aliterve disponit: non vt in profundo sitas partes eodem cum externis modo efformet. Coelum autem pro impressione virium, de quibus agimus, non habet istis alterationibus opus. Quare propter eas nec facilius nec difficilius communicat suas facultates sublunaribus. Equidem si mollities, fusio, purgatio, & huiusmodi qualitates praepararent ad certae potestatis è coelo susceptionem, frustra insculperentur characteres & figurae: sine quibus tamen inefficaces esse ab omnibus existimantur. Nec aliud est, etiam veterum iudicio, inter Astronomicas & Magicas

161

171

181

191

201

211

221

231

241

251

261