Text.Penot.1595-01.A5v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. A5v] Avthoris præfatio.

Cum annis plurimis super secretorum naturæ indagine, lucubrationibus non paucis propenso animo laboriq́ue infatigabili, me defatigassem: denique perpendis omnia eiuscemodi indagationes itinera, tramites, tum denormia, tum diuerticula, ambiensq́ue semitas, quæ non solum de plena, verum etiam scipis, graphis, tropicis, ænigmatib[us] apohothegmatibusq́ue variis (ne dicam laruis) occupata: Nam Philosophi omnes sunt adeo sententiosi, vna tamen difficultate minime contenti, tantis ambagibus tam inuoluunt, vt per eas neminem ad optatum finem peruenire posse arbitrer. Siue ergo laruas (vt Plinio placet, cum mortuis luctari) & in palestra cum natura potius certare censui, præsertim Philosophis dicentibus: Natura docebit, quæ quidem multis varia multisq́ue modis pulsata quæsitaq́ue (Deo concedente) mihi tandem apparuit: quam primo impetu tantis varietatibus indutam, ornatam, rem intuens non parum stupefactus fui. Nam omnes hominum linguæ ad suorum vestigamentorum enucleationem minime sufficerent: Illa vero me consolari cupiens prædulci ac blando sermine taliter alloquuta est. Noli timere ô fili (inquit) nam ego sum Natura quam tantis viribus quæsiuisti, quæ ex mandato Dei tibi missa sum. Euge ergo, exulta, & lætare, quia duobus modis te fœlicem reddam. Primum in hoc quod [sig. A6r] vides quantum misericordia Dei, pro te vilissimo peccatore facere dignata est, quæ me oculis corporis cerneres, cum sis rudis & valde tenuiter qualificatus in scientiis. Secundo super hoc consolaberis, quod tibi duabitanti in omnibus respondebo. Interroga ergo vt libet, & quod tibi concessum est aperiam. Cui ego, ô bona Domina parce mihi obsecro, nam balbuties mea non me condignas, sinit tibi referre gratias. Nam vt iam aiebas, literis parum qualificatus sum, pergam ergo, & Deo meo qui sua largitate immensa te mihi destinauit, gratias referam. Reuersus vero super dubiis in quibus mergo, te interrogabo: At illa inquit, Age fili, & quod nouisti ne moreris reddere: Ego interim finem orationis expectabo.