Text.Penot.1595-01.!8r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. †8r] Candido Lectori bernardvs G. Penotvs S. Mariæ Aqvitanvs Repvb[licae] Franckatallensis D[ominvs] Medicvs, spiritum synceritatis, intellectus & solertis laboris cum salute precatur.

Non defore multos (candide lector) sat scio quibus huius libelli editio, noua videri poßit, quique Mysteriorum naturæ secretorumq́ue thesauri publicationem damnaturi sint. Illud Euangelij occinannantes: Nolite margaritas porcis proiicere. Item illud Autoris: Non tamen hæc commune omnibus, sed nobis solis nostrisq́ue scribimus, à communi autem plebe muroq́ue forti, seraq́ue firma secludimus: Alij non quidem prorsus id arguent, sed tempus nondum venisse, quo talia publicari debeant, asserent. Reperiuntur dubio procul & nonnulli (prout hodie infinitum maledicendi cacoethes est) qui mihi, quo iure Mysteria hæc pandam, cum eorum autor non sim, obiecturi sint. Alij denique signa possent, quibus artem veram esse, vt mihi credatur, [sig. †8v] probem: Scio scio inquam & expertus sum ipse, dum hæc ederentur, fuisse quosdam adeo nasutos, adeo veteratores, adeoq́ue omni humanitate exutos cinicos, & quacunque ratione poterant editionem impedirent: Et nunc plurimum obloquentes, latrare non desistant. Verum cum eorum latratus præter rationem insanire videam, nihilo faciendos esse ipse censeo. Magna certe laus est tanta erga Deum ac proximum duci pietate, vt neque Dei maiestati in suis magnalibus, dum publicarentur, detrahatur quicquam:[m1] neque proximi bonis, quæ vel occultando supprimi, vel sinistre interpretando impediri, aut certe negligentet edendo perturbari potuissent, vlla in parte inuideatur. Sed ne longus videar in scribendo, primo latratui respondeo. Nam quod ex Euangelio proferunt id in eum sensum trahunt, ac si soli ipsi homines essent, soliq́ue digni sint hæc præciosißima Dei dona, ac vere margaritas habere, omnes autem alij proci sint, & his bonis indigni. Nos vero qui hæc edimus ac fures simus, & bonorum dißipatores? Sed audi quæso quid dicam nimirum omnes quidem qui amore Dei & charitate pro- [sig. A1r] ximi accensi gaudent, & desiderant mysteriorum arcanorumq́ue cognitionem adipisci:[m2] quorum in numero te quoque (lector) collocamus, homines esse. Nos verò qui hæc huiusmodi viris communicamus, fideles dispensatores mysteriorum Dei, illos autem ipsos qui hæc proximis inuident & in cœnum suæ ipsorum inuidiæ conculcant, porcos esse: quòd more porcorum, etiam meliores fructus auidißimè & inuidißimè stercoribus misceant & deuorent. Quod ex autoribus citant, proptereanè edi non oportuit, quia horum tractatuum autores non in commune sed sibi suisq́ue scripserint? Nonne Aristoteles Alexandro Macedonum Regi, se sua physica ita edidisse respondit ac si non essent edita? Igitur ne non imprimentur libri Aristotelici? absit. Quid Arabs ille philosophus vt Rex solertißimus Geber?[m3] An non ita scriptum reliquit: Nobis solis artem per nos solos inuestigatam edidimus & non ab aliis, &c. An ergo propterea Gebri scripta non fuerant prælo subdenda? imò ideò hæc & similia in publicum emittenda sunt, vt quia obscurè ad omnium vtilitatem scripta sunt, omnium [sig. A1v] ingeniis maiori diligentia dum exquiruntur, maiorem veritatis lucem consequantur, maioremq́ue etiam hominibus vtilitatem afferant. Verba enim edi possunt & imprimi, at manualis operationis industria in cuiusque experientia sita est. Neque typis imprimi potest. Imò vix ore tenus tradi nisi per manus.[m4] Nam aurum præparandum est, vt solutioni minimè sit contumax, & id quidem satis arduum. Neque existimandum est argentum viuum quod soluendi auri obtinet facultatem esse illud vulgare quod palam venditur,[m5] cum enim à corpore quod similitudine totius substantiæ aurum referat, & temperamento autem esse frigidißimo certum est & maximè indefinito: sed aliunde nobis argentum viuum arte ingeniosa proliciendum & educendum est, à corpore paucißimis noto quod natura concoxit:[m6] quod etiam similitudine totius substantiæ aurum magis referat, quàm argentum viuum vulgare, quodq́ue nulla arte. Sed primo quoque contactu & attritu cum auro non minus libenter coeat & miscetur quàm aqua aquæ: iam contemplare altius quodnam sit illud corpus.

[sig. A2r] Præterea fornacem quæ continuum & æqualem calorem subministrare poßit, pauci norunt.[m7] Sed qui eius notitiam cupiunt practicam operis illius magni philosophi à Rouiliasco Pedemontani, legant quam anno 1582. edidi[b1], quæ propriè Athanor dicitur, id est digestionis, non qualem sibi fingunt ignari. Sed pauciores tripodem arcanorum norunt: & paucißimi pabulum caloris, cui æquabilitatem præstare poßit. Totum ferè arcanum in gradu caloris consistit. Nam veluti vim pulli effectricem & ouo insitam,[m8] à calore externo superari non oportet, alioqui induresceret ouum, nec pullum vsquam imposterum ederet. Sic vis seminis futuri, id est auri misti cum suo argento viuo exinanienda non est, alioqui non dissolueretur aurum, nec germinabit, nec fiet materia proxima auro. Sed in aurum calore nimio agente concresceret. Rursus si defecerit calor, labor artificis frustrabitur.[m9] Tandem verò puluis hic aurificus, in Dei potestate situs est; quem cui vult largitur & subtrahit. Et frustra ab iis quæritur cui denegatus est. Hinc Palingenius in suo Zodiaco[c1] ait

Tunc mentis diuinæ homines oracula cæca
[sig. A2v] Voluentes animo ancipiti vix tempore longo,
Experti multa, & non paruis sumptibus illam
Inuenere artem, qua non ars dignior vlla est.
Fingendi lapidem æthereum, quem scire profanis
Haud quamquam licet, & frustra plebs improba quærit
Quem habet, ille potest, vbi vult habitare decenter:
Nec fortunæ iram metuit, nec brachia furum,
Sed tanto paucos dignantius munere diui. &c.[s1]

Cum autem ad confirmationem quæstionis. An ars sit, multum valeant authoritas, ratio & experientia. Possem primum multorum grauißimorum virorum testimoniis & autoritate confirmare veram esse artem, nisi de his essent editi plures libri[m10] inter quos, libellum de veritate & antiquitate artis chemicæ & pulueris: autore Roberto Valense editum Parisiis apud Maurellum Fredericum anno 1561. Alium Chrysippi Phaniani de iure Alchymiæ: Nuper alterum, cui titulus est, Apologia Chrisopopæiæ & Argyropœiæ, in qua disputatur & docetur, An quid, & quomodo sit Chrysopopœia siue ars transmutandi & perficiendi metalla. Et firmißimis rationibus & demonstrationibus, certisq́ue experimentis quibusdam, artem veram, certam & facilem esse, probatur & cinuincitur: contraque Erasti[c2] contra artem & doctrinam[m11] hanc [sig. A3r] prolata argumenta solidè refutantur. Memini me trecentos manuscriptos de hac arte legisse libros, hoc autem doctiorem ac digniorem librum nullum vidisse. Quapropter qui volunt autoritatibus & exemplis probari sibi veritatem artis, eos ad eorundem librorum lectionem relegamus. Ridiculum verò est, quod de tempore ab istis pseudotemporistis obijcitur, quibus cùm non sit datum nosse tempora & momenta, neque venerit ipsis hora publicandi, nesciunt venisse nostram. Ipsis igitur nondum venit tempus, at nobis certè aduenit: eas secum ducens publicandi causas, quæ omnino immutari non potuerunt, neque refelli: Quarum quidem vna est, ipse finis, ad quem à Deo creati sumus vt cognoscamus se opera Christi per Theologiam, & opera naturæ per philosophiam.[m12] Hoc vnum te latere nolo (candide lector) libros philosophorum omnes, quicunque de abstrusa illa Hermetica medicina loquuntur, nihil esse, quàm spagyricos labyrintos, quibus plerique artis discipuli in varias ambages, & viarum fraudes incidunt. Ita vt ad hunc vsque diem aut nulli aut paucißimi exitum verum inuenerint. Si [sig. A3v] enim via quædam facilis in hoc labyrinto sese aperit errantibus, quæ videtur recta ad fores extremas deducere, mox occurrunt irremeabiles anguli, qui perpetuis carceribus deuios offerunt sese interdum, & faciles & manifestæ viæ, quæ prima fronte intuentibus secundum literam planæ videantur: Mix incauti operatores apertis philosophorum verbis decepti, innumeris dolis implicantur. Accedit ad hæc, quòd multi pseudochymistæ multos suis fraudibus & sophismatibus decipiunt vendentes & spargentes mendaces chymicas operationes & cartas, quibus nimium credulis, aureos promittunt montes & lolium seminantes triticum expectare tubent.

Quare ego commiseratione tactus hosce tractatus plenos veritatis & rationum physicarum tibi offero, in quibus integram artem perspicuè tamquam in tabella depictam habebis. Hos examina, perpende & firmis argumentis animi tui opinionem muni, sic errare non poteris.[m13] Qui enim omnibus sophismatibus absque iudicio credit volens decipitur, vera ars multis inuolucris tecta est, [sig. A4r] quibus incauti facilè intricantur. Ergo antequam operari incipias, causas rerum naturalium prudenti consilio perpende, aut noli rem aggredi: satius est tempus solerti iudicio & meditationi tribuere, quàm temeritatis & stultæ inconsiderantiæ pœnas luere. Tu, amice lector, benigno animo editum benigniore suscipito, fideliter & magno cum iudicio lege, relege, ora, labora, operare, reitera. Et proculdubio tantorum secretorum particeps in honorem Dei authoris mysteriorum & vtilitatem proximi per experientiam considerationis naturæ efficieris. Vale.

Apparatus

Marginalia

  1. In margin: Arcana pandere haud contra Deum aut proximum esse.
  2. In margin: Obiectionum responsio.
  3. In margin: Geber rex & philosophus.
  4. In margin: Ars chymica non scriptis sed manibus adipiscitur.
  5. In margin: Aurum haud facilè soluitur.
  6. In margin: Argentum viuum philosophi arte ingeniosa elicitur.
  7. In margin: Athanor philosophorum.
  8. In margin: Exemplum.
  9. In margin: Error opus destruit.
  10. In margin: Qui volunt autoritate artem esse veram.
  11. In margin: Apologia contra Erastum.
  12. In margin: Opera Christi per theologiam: naturæ verò per philosophiam.
  13. In margin: Libri philosophorum acri iudicio sunt legendi.

Sources

  1. Source: Marcelli Palingenii Stellati poetae doctissimi Zodiacus vitae, Basel: Robert Winter 1537 (VD16 M 852), p. 299-300.

Corrections

  1. Zodiaco] corrected from: Zodaico
  2. Erasti] corrected from: Easti

Bibliography

  1. See BP190