Text.Penot.1595-01.!3r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. †3r] Illvstrissimo ac fortissimo Principi D[omi]no ac D[omi]no Ernæsto Friderico Marchioni Badensi & Hochbergensi, Landgrauio Susenbergensi D[omi]no in Rotelen & BadenWeiler D[omi]no meo clementissimo.

Laudabile & egregium esse institutum (Princeps Illustrißime, Herosque fortißime) qui nihil antiquius & præciosius habent, quam vt quacunque ratione valent posteritati consulant. Quare neque ego in huius mei libelli editione, vel tantillum vnquam dubitassem, nisi iamdiu expertus essem eos qui in isto genere scribendi ali- [sig. †3v] quid audent omnis generis irrisionibus, (vtinam non etiam iniurijs expositos esse,) quod plerorumque mentibus infixum sit, paucos ex secretioribus physicæ quam Chymiam vocamus studiosis, aliquid præstitisse, quod laudari poßit. Sed vana, ficta, & falsa omnia, astutißimis fraudibus proposuisse, vt à viris bonis pecuniam exugerent[.] Et reuera seculum hoc impostoribus plenum esse, qui nec ipsis Principibus, ne dum alijs parcunt, facile illis concesserim: Sed quod sine discrimine, bonos cum malis damnant, in eo iudicium requiro: cum veram à falsa [sig. †4r] scientia discernere nequeant. Hanc tractare solent sophistæ, qui aureos montes pollicentur istam exercent qui vel metallorum considerationem docent vel medicinarum præparationem tradunt. Horum in numero cum me quoque esse ingenuè fatear. Nullum non lapidem hactenus moui, vt diuina hæc scientia in lucem maximo cum multorum commodo prodiret. Nec tam ad Chrysopœiam vnquam respexi, quam ad humani corporis sanitatem. Etenim puluis siue elixir philosophorum, propter abundantiam suæ temperatæ caliditatis, morbos omnes curat: siue [sig. †4v] pulueris, siue olei forma sumatur. Quamuis olei forma præstet. Per os enim sumpta facilius digeritur & concoquitur, ac in chylum aut sanguinem conuertitur. Super vulnere vel vlcere facilius penetrat & parti succurit, quam si pulueris consistentia applicetur. Intelligendum tamen medicam esse, quæ iungi & incorporari debet medicamentis, ad morbos quibus eam adhibere volumus curandos idoneis. Sanat podagram, febres tollit. Cancrum, lupum, Antiqua, vt vulnera inueterata. Per os sumpta calculos comminuit, ventriculum pur- [sig. †5r] gat. Hepar refrigerat, pleuritidem tollit. Pulmonem restaurat. Iuuentutem conseruat, seniumq́ue remouet. Calorem naturalem auget, quo aucto videtur senex ad iuueniles annos redire. Est itaque verus fons iuuentæ ad conseruandum hominem ad cultum Dei sanum vsque ad tempus vnicuique præscriptum quo debitum naturæ exoluendum est, cui obnoxij sumus. Allucinantur plurimum illi qui arbitrantur hanc artem nos solum inuestigare ditescendi gratia, cuius finis & scopus est, potius ad sanitatem tuendam. Quondam sublimia ingenia philosophorum [sig. †5v] atque generosæ Regiæ mentes occupabantur studiosißime indagatione excellentißimarum secretioris philosophiæ, & Mysteriorum naturalium, quib[us] toti suo populo & belli & pacis tempore fuerunt præsidio. Hæc vere philosophandi Dux, in qua & rerum secreta rimari licet & arcana facile amplecti. Hæc bonis, hæc sapientibus, hæc doctis viris. Hæc Principibus, hæc Regibus atque Imperatoribus digna exercitatio & honesta voluptas, præ cæteris appetenda. Quæ cum ita sint, non veritus sum varia quæ edita sunt opuscula magnis Principibus dedicare, vt anno [sig. †6r] præterito, Serenißimo Electori Palatino Illustrißimoq́ue principi Christiano Anhaldino duo,[b1] Alterum de vera præparatione & vsu medicamentorum Chymicorum. Alterum de Sale Nitro & de viribus auri potabilis inscipsi: qui tractatus serena admodum fronte à tantis Principibus quod resipsa docunt, excepti fuerunt. Quare cum & hosce non minus vtiles tractatus publicos facere decreuissem. Tu imprimis fortißime Principum, qui non solum litas, sed etiam tanquam ambidexter sacra facis, dum optimarum ar- [sig. †6v] tium studia omni conatu promoues occurristi. Interq́ue Chymia postremum locum non obtineat. Hosce libellos, qui præcipua tantæ scientiæ capita explicant. Tuæ Celsitudini ingratos non fore mihi plane persuadeo. Tibi igitur eos (qua par est reuerentia) inscribendos censui: qua inscriptione patrocinium accipient: Et tanti nominis splendore illustrabuntur: Vetus enim illud est, multa ideo præciosa videri, quod sint templis dedicata.

Vale Principum clarißime & ex animi sententia rem gere. Deus Opt[imus] Max[imus] tuam Celsi- [sig. †7r] tudinem cum coniuge quamdiutißime florentem ad nominis sui gloriam seruet.

T[uae] Celsitudinis Obsequentissimus

Bernardus G. Penotus à Portu S. Mariæ Aquitanus Franckentallensis D[ominus] Physicus.

Apparatus

Bibliography