Text.Penot.1594-01.Q7r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 253] Conclvsio totivs operis.

Salia sunt multiplicia quorum quædam sunt mineralia & fixa, & quædam sunt vegetabilia fixa, quædam sunt animalia fixa, sed ipsorum specierum salium tam vegetabilium & mineralium inueniuntur fixa (vt inferius patebit.) Fixa mineralia sunt sal panis, quod extrahitur à mari vel aquis puteorum. Inde sal Gemmæ, quod est clarius omnibus & transparens vt crystallus, & est melior supredictis, & sunt duæ species, quarum vna est crystallina, altera vero rubea diaphana: nascitur in mineris & locis sulphureis, habens [p. 254] substantiam diuersam per lapides magnos & paruos: & inuenitur præsertim in Hispania loco dicto Cardons: etiam in Vngaria: vegetabilia etiam sunt fixa & non fixa, quæ es cineribus arborum & herbarum fiunt ex capitellis fortißimis, & aqua ab eis euaporata, remanet sal in fundo vasis, & secundum cineris complexionem remanet sal fixum, vel non fixum: experientia te docebit. Vnum tibi dici, quod sal alcali est omnibus salibus dignior, præsertim vegetabilibus, & est oleum fixum, quod siccitas ignis congelauit. Sunt aliqui, qui sal alcali de soda faciunt & dicunt fixum esse, & fixat. Ideo cor tuum in sale alcali pone, etenim est secretum præstantißimum. Quandoquidem omne fixum in fixo, vertitur in naturam fixi. Deus in æternum ex creaturis in creaturis per creaturas benedictus sit, Amen.

Finis de Salibvs.

B. G. P. à Portu.

Ad fideles et pios Medicos.

Memini (viri doctissimi) me plures medicorum eruditorum libros euoluisse, in quibus quod sæpe miratus sum, nullam summi rerum opificis mentionem inueni, multo minus auxilij diuini inuocationem antequam ægrotis suis medicamenta exhiberent. Cum tamen certò certius [p. 255] sit Medici pietatem interdum plura præstare quàm admirandam multorum scientiam, propterea cum corporalis infirmitas nonnunquam ex peccato proueniat, Medicorum officium erat vt cum ad informos vocarentur, ipsos ante omnia monere, & inducere vt animarum medicos adhiberent, vt postquam fuisset informo de spirituali salute prouisum ad corporale medicinæ remedium salubrius procederetur. Hanc viam laudabilem tres saltem quod sciam præstantissimi Medici ingressi, summa cum laude artem suam exerceuerunt, Arnaldum puto, Gordonium & Raymundum Lullius in arte operatuia. Hi sæpius ægrotos suos visitando eos ad resipiscentiam hortabantur & implorato prius diuini numinis auxilio summam Dei benedictionem in medendo experti sunt.

Raymundo sequens formula precandi fuit familiaris, quam huc asscribere placuit, & quæ omnes veros Medicos sui officij admonere debet.

Precatio Raymvndi Lvlli ante medicinarum exhibitionem.

Domine Iesu Christe qui es omnium vera salus, Domine tu es qui omnia in bonitate & sapientia tua valde bona creasti, sine te nihil scio boni in seculo: Quare Domine Iesu Christe maiestatem tuam suppliciter adoro, quia scio & firmiter credo, nihil boni esse absque tua bonitate. Nihil magni absque tua magnitudine, neque durans absque tua duratione, neque potens sine tua potestate. Neque sapiens sine tua sapientia, neque diligens sine tuo amore, [p. 256] neque virtuosum, sine tua virtute, neque verum sine tua veritate, neque gloriosum sine tua gloria, neque iustum sine tua iustitia: scio etiam quod tu hominem mirabiliter creasti, mirabilius reformasti, qui medicinam ad reparandam sanitatem humanorum corporem dedisti: da benedictionem isti medicinæ, vt omnes virtutes quas in principio posuisti in ea ad finem perducatur: vt in corpore quod introierit sanitatem mentis & corporis inducere mereatur, per Dominum Iesum Christum filium tuum, Amen.

Crescit agitata virtvs.