Text.Penot.1594-01.O3r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 213] Magnificis præstantiss[imis] dominis in Academia Basiliensi Professoribvs Felici Platero Archiatro, N[icolao] Stupano summo philosopho, G[asparo] Bauhino Anatomiæ mistæ singulari. Bernhardus G. Penotus à Portu S. Mariæ Aquitanus. S[alutem] P[lurimum].

A Iactis mundi fundamentis summorum philosophorum (doctiss[imi] professores) circa remedia laxatiua tria potissimum inuenire studium fuit: primo ne naturalem calorem à functione sua impedirent. Secundo ne interficerent. Vltimò vt cum opus fuerit sine periculo medicina in remotis partibus efficaciter [p. 214] ageret, & ab eis humores corruptos potenter pelleret. Verum nusquam hæc tria perfectè inuenire potuerunt quod non alicui corporis parti officiat. Quia corpora non æqualiter recipiunt actionem dosis: in raris, solidis, & condensis, & tamen frequenter accidit medicinam quibusdam salubriter administrari, alijs vero læthaliter. Philosophi inter remedia laxatiua summopere Aloem laudarunt:[m1] quia naturalem virtutem minimè corrumpit. Imo ipsa membra confirmare videut quod indies experientia comprobatur. Quamuis Galenus dissentiat (inquiens) nihil ex omni parte beatum. Etenim epati calido nisi prius aliquo conuenienti liquore eius siccitas coërceatur plurimum nocet.

Ego autem in meis peregrinationibus multis lucubrationibus vt po- [p. 215] steritati prodesse possem operam dedi, & vt à me aliquid leuaminis & solaminis haberet, & ne humana corpora tot & tantis crassis potionibus grauarentur. Hoc sæpius mecum disserui, quæ possem remedia quæ parum materiæ & multum formæ haberent omnibus ægritudinibus conuenientia, quæ citò, tutò & iucundè operentur excogitare. Nihil tandem certius, conuenientius, tutius, iucundius ægris, salibus esse reperi. Nam quo diu conseruatur diu cosneruat, & cum in rerum natura duo sint subiecta vnum mirabilitatis quod à præsenti instituto alienum est: alterum vero necessitatis de quo in præsentia nobis est sermo. Quid magis diureticum, diaphoreticum, catharticum sale? Hic est lapis quem Deus gratis largitus est. Exempli gratia hydropicum[m2] à crassis serosis humoribus pur- [p. 216] gare cupio vrinam quoque: Salis Tartari vitriolati[m3] scrup[ulum] j. accipio mellis rosati vnciam sem[is] vini enulati vncias ij. exhibeo, potiuncula grata summarumq́ue virium est:[m4] Estne aliquis qui calculo, mensiumq́ue suppressione laboret: Eundem salem accipiat in vini albi vncijs ij. tepide exhibeat, paulo post effectus soluetur. Idem sat si cum vna parte aqua cardui benedic[ti] parumq́ue vini in eadem dosi dederis copiosos sudores promouebit: si in hoc simplici tot & tantas virtutes deprehendimus, quid si plura coniungemus? Hoc igitur (viri laureati Magistri) admonitos vos velim. Cum capitis doloribus aut nephriticis opus fuerit, siue hydropico aut podagrico, mederi. Non vnicam herbam vt est saluia, Betonica, Maiorana, accipiendam, sed plures simul quæ tales morbos respiciunt & ita de reliquis [p. 217] ægritudinibus intelligendum exempli gratia catharticum parere cupio.

Recip[e] Hellebori, Gratulæ Esulæ Elaterij scammeæ Rheubar, Senæ, Colochinti, &c.[m5] Iuxta sapientum pondera ex his fac extractum vt artis est, fæces combure reuerbera, fac lixiuium & ex lixiuio salem. Huius extracti vnciam j. accipe eius salis drachm[as] ij. misce probe fiat massa dosis pro maioribus scrup[ulum] j semis. Sal duabus de causis permiscetur, primo ne extractum digitis hæreat. Etenim medicin aomnis hærens digitis corpori noxia est. Sal autem cohærentiam impedit. Alterum est quod citius in stomacho dissoluitur penetrando obstructiones aperit.

Item si quis peste correptus est aëris vitio & non humoris:[m6] artemisiam accipe & ex ea salem para de quo drach[mam] j. vel scrup[ulum] j. in vino albo exhibe & [p. 218] per dimidiam horam, illico post eius sumptionem ægrotus ambulet deinde in lectum se recipiat: sudabit, euomet, aluum exonerabit, bis repete & cum Dei beneficio liberabitur: ista in medicins sunt inuestiganda, nequaquam per odium reijcienda minsve vnius in alterum conuitijs exporbanda. Quin potius studium nostrum in laudem Dei & proximi vtilitatem dirigendum:[m7] vt optimis remedijs nostram vocationem comprobemus, quo indies Medicina certior & excultior fiat.

Nos corallos margaritas aurum supra marmor terimus quo facilius naturalis noster calor earum rerum vim per venas diffundat quod minimè faciet ob caloris nostri imbecillitatem. Quod si ante tincturam salemq́ue elicere possumus in minori dosi exhibendo natura citius iuua- [p. 219] bitur minusve grauabitur, transitusque per vniuersum corpus facilior erit: Iccirco hac nostra ætate Deus hunc virum rerum naturalium peritissimum Theophrastum Paracelsum excitauit quo deperditas artes bellis ciuilibus denuo in lucem reuocaret. Non quod margaritarum corallorum siue metallorum solutio noua ars sit, aut quod antea non fuerit.[m8] Teste Arnaldo[,] Raymundo, Gebro[,] Zozimo, Isaco Hollando à quo Paracelsus illa tria principia principiata expiscatus est: qui ante Paracelsum annos quadringentos vixerunt hanc quoq́ue artem calluerunt. Quis obsecro Cleopatram[m9] aceto margaritam soluere suoq́ue}} amatori Antonio potandam tribuere docuit? (vt historiæ testantur) nisi quod eius tempore ars erat quæ bellis continuis sepulta est: Cur tu ô Archiater Felix[m10] feliciter tuum [p. 220] Antimonium stibiatum sine nausea, vllo absque periculo exhibes? sed qualis est hæc diagredij præparatio quam penes summum philosophorum illum doctorem N[icolaum] Stupanum vidi? Quanta pariter chymica arcana præstantissima apud excell[entissimum] G[asparum] Bauhinum extant quorum aliqua memoria teneo? Vos igitur (sacræ medicinæ professores) mirari quidem possum, imitari vero minime. Meminerimus rerum opificem certis temporibus certas ægritudines certos homines in sui honorem multorumq́ue hominum salutem excitasse diuinum Hippocratem[m11] (cui par nemo aut secundus tum in morborum cognitione ac remediorum) excellentissimum suscitauit, cuius opera etiamnum extant, Galenum quoque (quamuis Christo male senserit) de re medica optime meritum: Hoc nostro seculo Pa- [p. 221] racelsum cui ob variarum ægritudinum remedia adinuenienda quæ veteres ignorarunt, varia Dei dona tributa sunt: & si quis sanæ mentis est contemnet ea minime: omnia (inquit Apostolus) probate, quæ bona sunt tenete. Recordor equidem (ô viri professores doctissimi) iuramenti quo vobis in doctoratus gradum suscipiendo, astrictus sum, me nihil pro Paracelso amplius scripturum, & id religiosè obseruare animus est: Præsertim quod Paracelsi scripta doctissima meis commendationibus non egeant, sed quæ longo vsu assiduisq́ue laboribus ex naturæ penetralibus extraxi in publicum vsum proferre nemo est qui vetat. Imo iubet ille cui plura debemus quam hominibus. In voto stulto, potest & merito debet mutari decretum. Nonne & vestri collegij, Reipublicæq́ue orna- [p. 222] mentum Theodorus Zuingerus[m12] qui sui apud omnes ingens desiderium reliquit, mihi astipulatur: qui in sui theatri lib[ro] 3. volumine 20. dicit, eos qui spagyricos insectantur, inconsulto odio id facere, cum arcani naturæ scrutatores sint. Andernacus quoque de noua & veteri medicina (inquiens) remedia ex mineralibus elicita[m13] plus virium habere vegetabilibus. Nam hodierni morbi veteribus longe sunt maiores & per consequens curatu difficiliores: siquidem cum mundo senescente omnia in deterius vergant. Iccirco velim nolim fateri cogor id quod etiam mecum grata posteritas negare haud poterit. In ipso Paracelso longe video meliora, proboq́ue quam in alijs authoribus: quæ nisi profiterer timendum esset, ne æternus Deus quantulacunque in me dona contulit, à me repeteret. Ic- [p. 223] circo (doctissimi atque excellentissimi viri) ingenuis meis conatibus pro humanitate vestra fauete: & munusculum hoc suo sale conditum vobis dedicatum, vt aliquod grati erga vos animi indicium boni consulatis: meque amore vestro prosequi pergatis, maiorem in modum rogo. Frankenthalij Kal[endis] Ianuarij 1594.

Apparatus

Marginalia

  1. In margin: Aloes laudatißima medicina.
  2. In margin: Hydrops.
  3. In margin: Tartari vitriolati.
  4. In margin: Calculus. Mensium suppreßio.
  5. In margin: Cathartici præparatio.
  6. In margin: Pestis curatio.
  7. In margin: Studium Medici quale.
  8. In margin: Ars Chymica fuit olim.
  9. In margin: Cleopatra.
  10. In margin: Felicis Plateri Antimonium purgans.
  11. In margin: Hippocratem.
  12. In margin: Theodorus Zuingerus.
  13. In margin: Remedia ex mineralibus.