Text.Penot.1594-01.K6r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 155] De viribvs occvlti spiritvs.

Nobilissimo svmmo philosopho atqve Mathematico Domino Petro VVincio Olmuzensi celebri Medico, Bernhardus G. Penotus à Portu Aquitanus, S[alutem] P[lurimam] D[icit].

Qvicquid in ambitu circuli alicuius actu diffusum comprehenditur, hoc in centro eiusdem circuli simul continetur potentia collectum. Et quando hoc quod in centro potentia collectum est explicatur in actum, tum hoc quod in ambitu diffusum est actu, occultatur in potentia. Exemplum, Lvmen cæli in infinitis & pluribus stellis est dispersum, & tamen in vno sole simul & semel etiam est collectum & in quo est dispersum in pluribus circulus est cæli luminis, in quo autem est collectum in vnum, centrum cæli luminis est. Lvmen cæli duplex est masculinum & fæmininum, masculinum dispersum in vna dimidietate stellarum cæli æstiualium. Alterum fæmininum dispersum in altera dimidietate cæli hymenalium: Rursus autem [p. 156] masculinum: lumen cæli collection est in vnum scilicet in sole fæmininum autem cæli lumen omne collectum in vnum scilicet in Lvna: sicut nunc est cum dispersione & collectione luminis cæli: sic etiam cum dispersione distinctione & collectione rerum omnium aliarum similiter est sic omnes virtutes animales dispersæ in infinitis animalibus terræ, collectæ sunt in vnum centrum in vno Leone: Et omnes rationes vel intelligentiæ animales in omnibus animalibus mundi dispersæ, in vno hominis capite in vnum sunt collectæ.

Pari modo Terra matrix omniumq́ue elementorum receptaculum est: in qua rerum abditarum vires omnes actu occultantur, quæ potentia erumpere possunt in formas specificas: vnde Rasis libro diuinitatis (inquit) scias res naturæ subtili artificio ita simul colligatas esse qui in qualibet re, est res qualibet potentia, quamuis actu non videantur Albertvs lib[ro] mineralium dicit aurum vbique reperiri: quia non est res aliqua sine quatuor elementis. Elementata, in qua non inueniatur aurum naturaliter, in vltima affinitione: & ideo dicit vbque lapidis materiam reperiri. Item pro- [p. 157] bat, quod maxima virtus mineralis est in quolibet homine & maxime in capite inter dentes vt suo tempore inuentum est aurum in granis minutis & oblongis, quod esse non potest, nisi in homine esset illa virtus mineralis, Quæ virtus mineralis est in Elixire nostro.

Porro terra quædam virgo delitescit in centro terræ, quæ summo studio inuestiganda est. Quam tu (ô omnium philosophorum princeps nostri seculi) optime nosti: Nosti terram vnam, altera meliorem esse, ergo eligibiliorem. Eam igitur rerum abditarum inuestigatores cognoscere discant, qua cognita, à peccato originali per ignem & aquam est liberanda. Et rerum opificem qui tanti thesauri diuitias mortalibus patefacere voluit celebremus, per vnigenitum Iesvm Christvm: Hæc scripsi obsequij nostri monumentum. Tu vero & scripsi & authoris decus, & ornamentum. Vale beatissime. Frankenthalij Kal[endis] Ianuarij 1594.