Text.Penot.1594-01.B5v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 26] Avthor ad lectorem.

Cvm vitam humanam, quæ satis alias fragilis, ærumnosa ac miserabilis conditionis, haud leuiter ac temerè transigendam esse constet, Idcirco multorum grauißimorum morborum veram quandam curam & sanationem partim propria diuturnaque scientia edoctus, partim ex multis probatißimorum philosophorum libris, hinc indè sedulo ac diligenter collegi.

Philosophos ac authores quoque antiquiores (Medicinæ videlicet de quibus hic scribimus intelligi tantum volumus, ne partes scientiarum fortè præterquam fas est confundi aut perturbari videantur) perpetua cum aßiduitate perlegendos obseruandosq́ue statuimus: Neotericos autem ac recentiores quosque idoneos, vt qui perspecta fuerint eruditionis ac peritiæ, nemo tamen despiciat. Hippocrates in prognosticis inquit: Est quoddam cœleste quod ipsum medicum prouidere liceat, cuius si tanta est prudentia, fit admirabilis nimiumque stupendus. Vniuscuiusque autem vel densioris, vel rarioris substantiæ corporis, essentia quinta & virtus in profundo la- [p. 27] titans (vt dicitur in prouerbio) tanto difficilius, quanto profundius latitare solet, elici potest. Nec idem quod prius in suo mixto vel crasso corpore: Sed multo adhuc celerius multoque mirabilius operatur. Nam essentia quinta, vt lignorum fructuum, florum, radicum, foliorum, seminum, lapidum, metallorum, carnium, & rerum quarumlibet vndenam extrahi potest, sine dubio millies maiorem virtutem & efficaciam habet, quàm antea cum adhuc corpori suo inclusa esset, ideoque artificiosa ac solerti quadam decoctione elicienda: magnaque est differentia in præparatione medicaminum, & decoctione lignorum, radicum, foliorum, seminum, lapidum, metallorum, carnium, aliarumque specierum inter vulgares, pharmacopolas & veros philosophos, quia pro vt præparata sunt, aut fuerint, corpus humanum præseruare & confortare, sublatisque omnibus prauis qualitatibus hominem in pristinam sanitatem restituere possunt. Inde Aristoteles in metaphysicis ait, quicquid ex humana carne deperditum fuerit & corruptum, necesse est, vt aliqua re corruptibili restauretur, vt ex cibis corruptibilibus; virtute caloris naturalis corrumpuntur corpora & transmutantur in stomacho, hepate, cunctisq́ue membris virtute potentiæ nutritiuæ & conuertuntur in carnem [p. 28] humanam, ita etiam medicamenta quæuis præparata esse debent, vt virtute caloris naturalis corrumpantur in stomacho, hepate alijsque membris principalibus, & conuertantur in carnem humanam potentia nutritiua, tunc corpora hominum, vnà cum membris suis principalibus ac spiritibus vitalibus, à putrefactione, corruptione ac imbecillitate, viriumque resolutione tuto præseruari, confortari, ac in pristinam sanitatem collocari possunt.