Text.Penot.1594-01.A7v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 14] Bernardi G. Penoti a Portv S. Mariæ Aqvitani Præfatio. In qua de Philosophiæ nostræ dignitate & excellentia agitur.

Si quis considerare vellet, humane lector, Medicinæ originem, non à non à , non ab Hippocrate minusve à Galeno repetet. Altius nobis assurgendum est: Eius origo etiam supra imò ipsius tempora, quærenda est. Igitur ad eos maximè nos referamus qui ætatem vitæ longissimam vixerunt. Quales erant Adam, Henoch & cæteri:[m1] Hi omnes naturæ scientiam à Deo edicti, Medicinæ perfectam agnitionem habuerunt: Quæ inualescentibus peccatis paulatum extingui cœpit: & in eas tandem tenebras deducta est, quibus eam inuolutam hodie cernimus. Et ipse quidem pri- [p. 15] mus parens nomina rebus omnibus, iubente Deo & inspirante, imponens, rerum omnium se peritissimum prodidit. Ex illa autem rerum non externa tantum sed penitissima cognitione, Medicina descendit. Nos vero veræ Medicinæ principium à patribus ad ipsum rerum opificem referamus. Altissimum creasse Medicinam de terra, & hominibus dedisse scientiam, vt altissimus honoretur in mirabilibus suis, sacra pagina docet. Est enim Medicina non minima pars magnalium & mirabilium Dei, quæ humanum ingenium ex seipso haud agnoscere potuit, nisi manifestante Deo ipso mirabilia & magnalia sua:[m2] Impossibile siquidem est Medicina integram & sibi constantem habere sine Dei agnitione, sine pietate, sine illuminatione diuinitus accepta.

Magna igitur est Medicinæ maiestas; magna amplitudo, quia à solo Deo procedit. O vtinam inquit Macer Philosophus, Moderni hoc intelligere vellent! Non vtique medici tot personati haberentur, pleni auaritia, superbia, inuidia, sine caritate proximi, sine cultu & dilectione Dei; neque eam pietatem habent vt diuinitus doceantur:[m3] [p. 16] Mundani toti, delitiosi, pomposi, garruli, iactabundi: detrectatores & inani. Quælibet reliquarum artium certe à suis præceptoribus discitur. Vna autem Medicina & Theologia diuinitus datur. Etenim cuius est Medicinam creare, eiusdem est dare & benedicere. Nemo igitur nisi Deum diligens charitatemq́ue in proximum habens verè medicus esse vloo modo poterit. Sed illud est pro confesso habendum, quod crassa ignorantia nostra ferè nihil nouit eorum, quæ Deus magnalium conclusit in creaturis suis. Nulla res tàm vilis tàm fœtida tàm venenosa est, quin separatione elementorum vel (vt vno verno dicam) nostra spagyrica,[m4] simplici artificio summarum virium Medicina fiat. Certè non caret graui mendacio, quod à plærisque dicitur, Podagram, paralysim, hydropem, quartanam & similes morbos incurabiles esse. Quomodo sint isti incurabiles morbi? An quia Deus morbos ob peccatum immisit humano generi eorum remedia creare nesciuit? Aut non potuit aut non voluit. Nesciuisse, aut non potuisse nemo dixerit. Non voluisse pauci à Deo dixerint. Quomodo enim cum morti æternæ remedium dare volue- [p. 17] rit, temporali infirmitati remedium creare noluisse censebitur? Placuit cum morte temporali omnes morborum species in hominem immittere ob vindictam: Sed voluit quia potuit omnium remedia creare ob misericordiam & bonitatem suam.

Creauit sine dubio Medicinas tollentes Podagram, paralysim, hydropem quartanam & cæteros morbos, quos Medicorum vulgus iudicat incurabiles. Quod autem ignorent Medici eas: primum facit impietas ipsorum & incredulitas: siquidem parum curant Deum, minus proximum, maximè pecuniam: postea supina negligentia in inquirendo magnalia Dei & secreta naturæ. Quomodo eius magnalia inquirent, quem ipsum esse non credunt, aut non cognoscunt aut parum curant? Modo volubilem linguam habuerint, satis est illis ad titulum & ad pompam. Teneras manus læderent carbonibus si forte secreta naturæ indagarent:[m5] sufficit illis in cauillationibus ætatem & tempus omne altercationibus conterere. O cæci mortales! Nescitis nos causæ veritatem magis, quam locutionis ornatum quærere debere? Hoc est verissimum nihil esse tàm di- [p. 18] uersum ab instituto Philosophi, quam quod luxum aut fastum aliqua ex parte sapit: ob eam causam nudam se præbet Philosophia vndique conspicuam, tota sub oculos sub iudicium venire gestit. Ipsa seipsam prodit. Non desiderat Cicero eliquentiam in philosopho; multo minus eandem Celsus in Medico; sed vt rebus & doctrinæ satisfaciat. Nostrum est potius componere mentem, quam dictionem:[m6] curare ne quid aberret ratio, potius quam oratio.

Igitur si qua est in vobis pietas, nolite Deo & naturæ iniuriam facere. Discite rerum omnium constitutionem, itemque morborum & sanitatis semina esse in sale, Sulphure & Mercurio. Et quia nostrum institutum est de sale præcipuè tractate (cui tamen alia quædam addidimus lectori grata & vtilia.) Reliquorum duorum principiorum principiatorum hoc tempore exactionem tractationem prætermittemus. Sed quid ego primum in hoc subiecto admirer? An Dei omnipotentiam considerans non obstupescam? Quod tam magnus, tàm mirabilis, tàm potens est in creaturis suis: An vero tanta in natura posse latere arcana, tantaq́ue mysteria? Ex qualibet re vege- [p. 19] tabili animali atque Minerali Sal fieri: Id ipsum videmus passim in natura facere voluisse Deum, vt sub vili pretiosum contegeret ne raperetur ab indignis.[m7] Notum est rerum creatarum vnicum esse genus generalissimum, à quo reliqua genera & species & indiuidua nata sunt, indiesq́ue propagantur in finem vsque seculi. Hæc res est natura primitiua à Deo creata: Hæc est ille Phœnix tàm occultatus à Poëtis qui igne nascitur, producitur & propagatur: Nullo etiam artificio deperire potest: Siue in aquis, siue in aëre aut in terra vel igne existens, perpetuo conseruatur & conseruat. Mysterium siquidem vniuersæ naturæ vitæq́ue humanæ medicamen, ad longissimam vsque ætatem in se continet.[m8] Maxima sane est vis omnium salium in Medicina: Rerum virtutem in regenerato corpore esse diximus, in quo est rei proprietas. Vnde Alphidius sal non est nisi ignis, nec ignis Sulphur, nec Sulphur nisi argentum nostrum viuum, reductum in pretiosam substantiam cælestem inccoruptibilem quam nos vocamus lapidem nostrum. Item, sal est tam mineralium quàm vegetabilium & animalium origo:[m9] Quia omnia in eo re- [p. 20] soluuntur. In sale sunt tres substantiæ symbolizantes. Prima substantia est ipsummet corpus fixum & fusile instar metalli. Quod ab eo exit est sal Armoniacum, quod sublimatur & non comburitu, quare respondet Mercurio: sal petræ sulphuri. Rursus inertiam humani generis admirari subit, quæ istis naturæ admirandis arcanis neglectis in superficie rerum incerta fluctuat. Sapientiam nempe longè à nobis peccatum fecit, nimirum superbia, luxus, desidia. Et sane experimur facilius esse ⟨Recipe⟩ scribere & ad imperitum coquum ablegare ægrotum, quàm in ipsa naturæ penetralia carbonibus cineribus sordidum, ingredi: & promere indè magno sudore quod ipse ægro exhibeas: difficile est delicatulis cuiuslibet corporis formam indagare specificam, & purum ab impuro separare: Medicina non in corpore sed in forma specifica, in qua sola virtus est, consistit. Corpus autem mortuum & ineptum est ad agendum. Forma vero cum sit virtus, ipsa operatur, ipsum corpus viuificat, ipsum resuscitat & spirituale reddit. Quod omnia deinceps penetrat, cui nulla amplius corruptio aduenire potest.[m10] Postremo spirituale hoc & virtuosum corpus [p. 21] diuersis reiterationibus exaltatum ægroto exhibemus. Quis iam tam rudi ingenio est qui non ratione assequatur, quanta sit huiusmodi medicinarum efficacia? quanta in agendo tuta celeritas? cum veluti in ictu oculi penetret omnia, consumat superflua, renuoet deperdita, sanet morbida, nec vllam admittat vlteriorem corruptionem. Hoc nusquam metallum limatum, siue in liquoribus extinctum præstabit. Minus margaritæ aut coralli contriti, quos calor noster naturalis nequaquam resoluere potest. Sed de his plura in meo Apologetico libello. Si quis ergo hanc Medicinam sequi voluerit, is laborem non fugiat sed auaritiam. Hic tritum habetis verbum, Dat Galenum opes: Ego vero inopiam vobis à Paracelso denuntio, caducas has opes contemnat, abijciat oportet, qui magnum illum atque incorruptibilem naturæ consectari thesaurum voluerit: Et hunc illæ opes consequentur volentes nolentes. O Laureati magistri, ab erroribus pedem retrahite, & veritatem mendacijs opprimere desinite: Paracelsi Theodidacti scripta acri iudicio perlegite: Ad rectam viam redite, apprehendite disciplinam, ne fortè [p. 22] rerum opifex, pro tantorum suorum magnalium contemptu, irascatur & pereatis de via iusta. Hæc à me non sunt in vllius inuidiam dicta: Velim vtrosque qui hodie in Medicina diuersa agitant, amicè sententias conferre: ipsam rerum naturam atque experientiam iudicem statuere: eiusque iudicio acquiescere. Omnia (inquit Paulus) probate, quæ bona sunt tenete. Ob eam causam ô Laureati magistri vos quoque sacræ philosophiæ indagatores, secreta naturæ mysteria diligite, atque inquirere discite: vt tandem per vos quoque Deus immensus pro ineffabili misericordia & bonitate sua, in mirabilibus suis, in natura honoretur & glorificetur.

Tota denique huius medicinæ intentio[m11] intentio in Deum & proximum directa est proximus quidem vt in charitate iuuetur: Deus autem vt in sapientia & potentia sua exaltetur & prædicetur. Quæ enim esse possunt post æternam salutem Dei maiora erga genus humanum beneficia? Prorsus nulla. Sed, proh dolor, paucissimi sunt qui hæc curent. Defecit enim ætas hæc nostra ferrea ab aureo illo seculo, & ita defecit, vt veræ artes & pulcherrimæ scientiæ in Chy- [p. 23] meras & fera monstra degenerarint: Amiso nucleo nunc de cortice litigamus. Quondam sublimia ingenia atque generosæ regiæ mentes, studiosissima indagatione rerum excellentissimarum secretioris philosophiæ & mysteriorum naturalium occupabantur, quibus toti suo populo & belli & pacis tempore, fuerunt præsidio. Præposterè nostra ætas mortuas rerum vmbras, inutiles phantasias mundanasque delitias excolit, quibus altior illa veterum philosophia planè est deleta. Antiqui maximo desiderio & amore nobiliores illas artes expetebant, harumque gratia multis se fluctibus periculisque obiecerunt, quo illis potici se, patriamque suam celebriorem redderent. Nostro autem tempore tam inter reges & principes quam inter subditos & priuatos inter doctos & indoctos non solum huius artis negligentia & contemptus gliscit,[m12] verum etiam odium & ira eorundem in tam præclarum lumen grassatur: quo fit vt illi qui altiori mente, spagyricas illas artes veterum in lucem reuocare conantur ignobiles & in obscuro relinquantur omniumque inimicitias experiantur, cum non habeant patronos & Mœcenates qui eodem studio [p. 24] delectentur. Hinc ingenia præclara (qualia nostrum seculum plurima fert) deprimuntur, vt scopum propositum non liceat ipsis attingere, dum à patronis destituti vilioribus rebus operam dare, & miseri stolidis & stultis seruire coguntur: qui etiam pecunijs & honoribus & mundanis delitijs renuntiant, quo deperditas artes restaurare queant: de his plura apud Palingenium.

Sed nolim te, lector beneuole, his difficultatibus & incommodis terreri. Dura est & aspera ad veritatis cognitionem via: Et vt excellentissima quæque naturæ opera, aut supra nos immensum sublata, aut infra nos altè abscondita sunt: Ita ad eorum ipsorum naturæ operum indaganda arcana, cœlum ipsum ferè conscendendum, & terræ quodammodo mouenda fundamenta sunt: eaque quæ sub tactum nostrum cadunt, varè versanda tractandaque vt propria abditaque virtus eruatur. Ideo virtutem posuerunt Dij sudore parandam. Sed has difficultates incommodaque magna consequitur voluptas atque etiam vtilitas. Quid enim iucundius quàm ea noscere atque oculis penè cernere manuque tractare, quæ procul à sensu & cognitione nostra peccatum po- [p. 25] suit? quam in ipsam penitus absconditam naturam descendere? quam partes vniuersi in particulas quasque minutissimas sciendere? Ipsaque naturæ principia in manu habere? Quid publicè priuatimque vtilius, quàm mortalitati nostræ quantum quidem licet subuenire? Morbos aliaque corporis incommoda arcere atque depellere? Et languentem proximum atque iacentem restituere? Hæc omnia præstat ea philosophiæ atque medicinæ pars, quam spagyricam vocant Cuius hic tibi (amice lector) tractatus aliquot offero: daturus tibi aliquando plures legendos, si veritatis iniquum odium tempestiuè deposuerint ij, qui claues scientiarum in capitiuitate detinentes, ipsi non ingrediuntur, & intrare volentes, quoad possunt impediunt. Vale lector candide cum quo solo loquimur. At calumniæ filij, iusto Dei iudicio suo delectentur malo, ad suorum ipsorum perniciem.

Apparatus

Marginalia

  1. In margin: Medicinæ cognitio à Deo.
  2. In margin: Medicina Dei magnalium pars.
  3. In margin: Huius temporis Medici quales.
  4. In margin: Ars spagyrica quid præstet.
  5. In margin: Medici nostri seculi desides.
  6. In margin: Medicus qualis esse debet.
  7. In margin: Ex rebus omnibus sal fieri.
  8. In margin: Sal medicamen ad longam vitam.
  9. In margin: In sale sunt tres substantiæ symbolizantes.
  10. In margin: Virtus rei in forma.
  11. In margin: Medicinæ finis.
  12. In margin: Misera nostri seculi conditio.