Text.Penot.1594-01.A4r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 7] Serenissimo potentissimoqve Heroi Friderico IIII. s[acrae] r[omanae] Imperij Archidapifero, & Electori, Comiti Pal[atino] Duci Bauariæ, &c. Domino meo clementißimo.

Nihil præstantius, nihil omnino homini laudabilius esse, quam de hominum genere quoquomodo possimus bene mereri, eamq́ue cognitionem quam à natura habemus, nostra quoque opera arctius astringere, clarius est (Serenissime Princips) quàm vt multis argumentis egeat. Id ego diligenter perpendens, dedi ab ineunte ætate operam, omniq́ue conatu eò respexi, vt pro virili Reipub[licae] inseruirem. [p. 8] Id tum medicinam faciendo, tum obseruationibus meis in lucem edendo reipsa comprobaui. Quamuis autem me ad supremum illud doctrinæ fastigium non peruenisse (nec enim tàm mei amans, ne dicam amens sum) facilè intelligam, viam tamen Medicinæ studiosis non spernendam, me monstrasse profiteri audeo. Inter alia cum & hunc libellum prælo destinassem, illum iam tunc, quum primo mihi à T[uo] Celsitudine porrecta heroica dextra fuit, præsente nobilissimo Ancelio, Regis nostri apud Cæsarem internuntio prudentissimo, tibi dicare decreui: scio maiora offerri tanto principi solere, sed cum naturæ varietas sæpenumero animum excitare soleat, certo mihi statuo si animi causa, curis publicis semotis, & hæc physicæ secretiora percurrere dignabitur inuenturum non pau- [p. 9] ca, quæ & arrideant & prosint. Reges & principes hanc artem quondam amasse excoluisse & exercuisse multi historici non solum restantur, verum etiam narrant, & affirmant, qui hac scientia digniorem nullam (post Mysteriorum diuinorum contemplationem) vitam Regiam decuisse arbitrari sunt: nec immeritò. Tot enim illa nobis Dei optimi maximi opera patefecit, tot pandit naturæ arcana, tot ante hac ignotas pharmacorum præparationes, herbarum, denique animantium Mineralium, ac omnium penè rerum abditos, & in ipso naturæ sinu reconditos vsus depromit, vt in genus humanum ingrati sint, qui sepultam illam velint. Absit autem vt te (nobilissime principum) ad Chrisopœiam pellicere velim. Impostorum illud est, omnique supplicio dignorum [p. 10] hominum, artem illam pecuniæ emungendæ causa publicare velle, quæ maiestatem suam venerando admirationis arcanorum silentio tueri solita est: Artem ego illam chymicam profiteor, quæ vi ignis corpora heterogenea soluere, homogenea coagulare docet. Pura scilicet, ab impuris secernere & puris addere, & quam inter Acroamaticas iure referre possumus: vtpotè quæ Medicinæ cognitionem exquisituirem reddat. Nec dubito, si vera illa in pellendis morbis medicamentorum præparatio, (vt meritò debet) sit habitura locum, quin multi & quidem grauissimi morbi, qui hodie à medicorum vulgo iudicantur incurabiles, radicitus tollantur. Principum etiam conditio hoc de fæcatorum remediorum vsu, futura est longè felicior, ne inposterum sua corpora illis impuritati- [p. 11] bus præbeant hospitia. Habebunt etiam tuta & certa remedia, quibus tempore necessitatis in timore Dei poterunt cum fructu vti: Oblatrant quamplurimi huius scientiæ inimici, principium ignorantes & finem: quibus non tàm salus proximi, quàm eiusdem crumena curæ est. Hos si qua pietas erga ægrotos adhuc mouet, rogo vt deposita inuidia, socordia, inueterato etiam & iniquissimo in Paracelsum eiusq́ue sectatores odio, naturæ arcana inquirant. Ita inuentis & præparatis omnium morborum genuinis & specificis remedijs, melius agetur cum genere humano: & vera Medicina à Deo creata & Medicorum diligentiæ commissa pristino nitori, & amissæ gloriæ restituetur.

Accipe igitur (Fortissime Princeps) quod in vsum Reipub[licae] in præsentia [p. 12] pro tenui facultate nostra conferimus, & maiora deinceps à me obsequia, splendidioresq́ue fructus expecta; Deus Opt[imus] Max[imus] Celsitudinem tuam, cum serenissima vxore, in maius semper & melius augere dignetur. Frankenthalij Kal[endis] Ianuar[ii] 1594.

T[uae] Celsitudinis Obsequentißimus

Bernhardus G. Penotus à Portu S. Mariæ Aquitanus, Frankenthalensis Medicus.