Text.Grataroli.1563-02.A2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. A2r] Vera nobilitate ac pietate, clarissimo, et generosißimo uiro Egenolpho Baroni, & Domino in Rapolstein, Hochen Ack, & Gerolzeck ad Vuaßichin &c. Domino suo colendißimo, Guilhelmus Gratarolus Bergomas, Philosophus & Medicus, gratiam perpetuam, & pacem à Deo patre per Iesvm Christvm ex corde precatur.

Mortales omnes, dignissime Baro, à die natiuitatis ad extremum usque, uiatores, hospites, & peregrini dicuntur: utpote qui solum hoc extra patriam æternam ac cœlestem incolimus, ubi nulla consistendi firmitas, perpetua uerò semper agitatio animi, ubi demum rerum aut sententiæ considendum sit, examinantis: ut tandem [sig. A2v] cogitemus, nobis nusquam esse fixam stationem nisi in cœlo. id quod diuina & minimè fallens scriptura uetus & noua sæoius attestatur: interrogatus namque Patriarcha Iacob à Pharaone, quot essent dies annorum eius uitæ, respondit, Dies annorum peregrinationum mearum sunt triginta & centum anni: pauci & mali fuerunt dies annorum uitæ meæ &c. & Dauid cap[ite] xxix. Paralip[omenon] loquens altissimo Deo, Peregrini sumus, inquit, coram te, & aduenæ sicut patres nostri: Dies nostri quasi umbra super terram, & nulla est mora. Demum Paulus Apostolus ad Hebræos, Non habemus hic manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus. Sic non erubuit Deus uocari ipsorim pater, quia se aduenas & hospites confessi sunt in terra. Et si- [sig. A3r] cuti eos patres ferè omnes non puduit uagari toto uitæ cursu, & exteros atque inquilinos probrosè uocari quocunque uenissent: ita Deus incomparabili honore ipsos dignatus est, ut cœli essent hæredes. Quo igitur animo nos mundum incolere oportet, in quo nulla nobis certa quies, uel fixa statio promissa est? Quin potius hæc communis omnium piorum conditio sub regno Christi describitur à Paulo, ut ferantur instabiles: non quòd exilijs singuli peræquè iactentur, sed quia Dominus omnes suos ne affixi sint nidis terrenis, quasi tubæ sonitu ad peregrinandum uocat. Ergo siue in patria quis maneat, siue locum subinde mutare cogatur, in hac meditatione se probè exerceat, hospitari se ad breue tempus in terra, [sig. A3v] donec confecto cursu, in cœlestem patriam migret. Nam cùm cœlum sit prijs hæreditas ad ultimum semper exitum nos comparare debemus. Plurimùm autem fit, ut quibus nimis quieta est uita, nidum sibi ferè in hoc mundo fingant. Quare nobis (ob Dei præsertim gloriam & iustitiam) sæpe huc illuc agitari prodest, ut in cœlum conuertere oculos discamus, qui nimium alioqui concupiscentijs mundanis illecti, deosum inclinant: ideoq́ue nonnunquam à corripiente optimo patre, qui quos diligit castigat, percutimur in uia, ne uiam pro patria diligamus. Confidimus ergo semper, inquit alibi Paulus, & scimus quòd habitantes in corpore peregrinamur à Domino: per fidem enim ambulamus, & non per aspectum. Confidimus in- [sig. A4r] quam: & libentius optamus peregrinari à corpore, & habitare apud Dominum. Sed quia naturaliter horrent omnes mortem, infidels nunquam libenter migrant ex uita, nisi eam fastidio, aut desperatione abijciant. Fidelibus autem uoluntaria est migratio: quia potior illis spes extra mundum est proposita: quæ non est humani ingenij, aut incertæ persuasionis, sed ex spiritus sancti reuelatione per Dei uerbum manat: itaque propria est fidelium. Et si enim de animæ immortalitate aliquid opinati sunt etiam Ethnici, nemo tamen eorum certi quicquam habuit. Solis fidelibus prædicare hoc licet, quibus uerbo & spiritu Dei amplè testata est: unde his quoque in mentem uenit futuræ uitæ felicitas & gloria, quæ fideles post mortem in cœ- [sig. A4v] lo manet. quo fit ut facile contemnant huius uitæ miserias, & luteam domum cum Petro & Iobo non inuiti permutent cum perpetuæ durationis ædificio, siue per id, beatæ immortalitatis statum, siue corpus incorruptibile & gloriosum, quale post resurrectionem erit, intelligamus. Sed ut ad professionem meam propius accedam, atque mortalia hominum corpora in hac uel uoluntaria uel coacta peregrinatione, pro uirili, tuear: aliquandiu meditatus sum, ac demum, Dei auxilio, aggressus, hæc certa iter agentium præsidia, subsidia, & documenta non minori fide quàm diligentia scribere. Nihil siquidem hactenus hoc de negotio latinè scriptum uideram, quod uel ad rei dimidium satis faceret, & si non negem apud scriptores multos nonnulla hinc inde [sig. A5r] fragmenta reperiri: quæ aliqua ex parte dudum collegit, digessit, & in lingua Germanica edidit Georgius Pictorius medicus in Hensisheim præclarus: à quo nonnihil hac in re adiutum me esse non diffiteor. Breuis autem (non tamen obscurus) id circo fui, ne itineri accinctos superflua lectione detinerem, aut libri mole onerarem: & alioqui saits mihi uidentur quæ dicta sunt: quandoquidem domi ac per ocium liceat plura scire cupienti, aliorum libros euoluere, aut doctos & exercitatos æquè medicos consulere. Sed uerò, cùm fortasse non defuturus sit detractor aliquis, aut parum pius & æquus censor huius mei laboris, ita ut nedum mea (ad quam paratus sum) defensione, sed etiam potenti sit opus patrono, qui sui nominis & uirtu- [sig. A5v] tum acutiori splendore, fascinantium oculos retundat, & linguas fortè coerceat: Mihi autem ex Italia supra decem annos ob meram, Dei gratia, ueritatem & iustitiam peregrino, haud facile quisquam occurreret, tandem tuæ nobilitatis cum syncera pietate ac illustri dominatione coniunctæ fulgor etiam meas ædes peruasit, & tuæ nobilitatis perantiquam originem Italicam Italus facile uel ex historijs intellexi: atque (si magna licet componere paruis) uideo non dissimilem admodum ob caussaum, & ferè ab ijsdem, licet longè dispari tempore, nos antiquas ac patrias sedes relinquere coactos. faxit omnipotens & iustissimus Deus, ut in gloriam suam etiam, si ita suæ maiestati uisum fuerit, eas repetere possimus. utq́ue, Aeneas mihi sis, & sim tibi fi- [sig. A6r] dus Achates. interea in silentio & spe (quæ sola exules non relinquit) erit fortitudo mea. Quapropter optime Baro, uisus mihi es è cœlo uenisse, cui hos meos labores dicarem, meq́ue simul, quantulum me fecit Dei bonitas, totum Dominationis tuæ seruitio promptum significarem ac testarer. Dominus Deus & pater in Christo te semper cum tuis omnibus fidelibus subditis, & prijs peregrinis incolumen tueatur, & suis donis augeat. Basileæ Kalendis Iunij, M. D. LXI.