Text.Figulus.1608-01.G2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[p. 51] Proloqvivm ad filios et fratres doctrinae H[ermeticae].

De Diuino-Magico-Cœlestis artis Chemicæ veneranda Antiquitate, incorrupta veritate, & singulari Nobilitate, mirificaq́ue præstantia, cum miraculosis & ineffabilibus coniuncta fructibus prolixum instituere sermonem, Filii doctrinæ Hermeticæ, Fratres Lectissime, huius loci non esse duxi, cum de huius & vtilissimi & iuncundissimi Studii laudibus hac nostra tempestate plurima Doctorum scripta ἐγκωμιαστικὰ in promtu sint, ad quæ cognoscenda vos in præsentia remissos volo.

Post Hermetis Trismegisti tempora floruit hæc Ars apud Ægyptios, Arabes, Græcos quoque & alios, prout sexcenta fere Philosophorum nomina nobis indicium faciunt, qui de Lapide Philosophico scripserunt, & Chymicæ artis mysteria nobis vt posteris, licet infinitis inuoluta parabolis & obscuris inuolucris texta reliquerunt. Præcedentis abhinc ætatis interuallo, Monarcha & Mysteriarcha noster, Philippvs Theophrastvs Paracelsus, &c. in Germania floruit, & hanc artem & veritatem Chemicam scriptis plus quàm diuinis (non tamen cuiuis, sed tantum doctrinæ filiis obuiis) hinc inde post mortem relictis plantauit, denuò dilatauit, illustrauit, & dexterrimè expoliuit, in morbis desperatissimis, Lepra, Podagra, Paralysi, aliisq́ue incurabilium (iudicio Galenico) morborum vulneribus diris & inueteratis, radicitus sublatis Cvra relicta, perpetuâ memoria dignissima, vt innumera metallicæ transmutationis documenta silentio iam præteream. Habuimus hactenus aliquot Theophrasti [p. 52] Discipulos & Sectatores pios, qui qua cum laude & felicitato etiam plures morbos desperatos curauerint, innumera hinc & vbique non tam in Germania, quàm in Italia, Gallia, Belgia & Anglia curatorum testantur exempla, & libri de huius nobilissimæ scientiæ amplificatione & genuina declaratione, præstantissimi & penè innumerabiles. Inter alios autem superiori nobis anno quidam, non tantum generosi stemmatis & inclyti nominis, verum etiam solertissimi ingenii Philosophus innotuit Hermeticus, natione Polonvs, qui ex institutione & manuductione cuiusdam Arabis Præceptoris, eò Diuina aspirante clementia deuenit, vt venerandum Montem Gratiæ conscenderit, & summa quidem eiusdem fastigia feliciter attigerit: Siquidem Aurei velleris in Horto Hesperidum particeps factgus, & summum Lapidis Benedicti Philosophici Thesaurum est adeptus. Quod quidem ex libello eius in publicum emisso nobis euidenter & indubitatò constat, & colligi facilè potest. Qui verè Avrevs Libellus tanta perspicuitate (quantum quidem Iuramentum Philosophicum reuelationis indulgere voluit) & tam facili breuitate & mira solertia conscriptus est, vt non tam omnia omnium Philosophorum de Chemia, & L[apide] Philosophorum scripta satis adæquare, quàm potius longè superare, meo iudicio dici mereatur. Accessit interim eiusdem Poloni Dialogus Philosophicus, facetus & fructuosus, ab amico mihi Augustæ superiori anno communicatus, quem hisce præsentibus libellis de Lapide Philosophico annectere, & in publicam lucem cum hic præmisso Authoris Elogio adornare & emittere placuit, quem Dialogum vobis, vtpote Filiis doctrinæ, fideliter commendatum esse volo, non tam ab Ethnicæ & Aristotelicæ Philosophiæ studio hactenus vsurpato, vestros generosos animos seriò & molliter abstracturus, quam ad Sacrosancta Veritatis & Sapientiæ Hermeticæ, imò Cœlestinæ penetralia visitanda vobis & aliis calcar & incitamentum singulare allaturus, & ita fideliter et- [p. 53] iam omnes Studiosos, nec non etiam prædicti Poloni populares admoniturus, vt vestigiis hisce laudatissimis insistere & immorari minimè vereantur, cuius quidem facti nulla vnquam, quod scio, pœnitudo mentes vestras sit subitura. Valete, & in Christo, feliciter hoc exhibito & publicato Dialogo latinè (& germanicè me Interprete) fruimini. Iterum valete. Raptim in Nobili Francofurto, 23. Septembris Anni 1607.

V. V. V.   O. O. O.   Studiosissimus

Benedictus Figulus, V[tenhovius] Fr[ancus,] P[oeta] L[aureatus] C[oronatus], TH. T. P. M. E. D. T. P. D. G. N.