Text.Fedro.1611-01.!2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. *2r] Lectori candido s[alutem].

Inter reliquas Paternæ Bibliothecæ reliquias, librosque Manuscriptos non vulgare, cum nuper in Iatrochemica Phædronis, Medici Celebris, scripta autographa incidissem, quæ multo ab hinc tempore tenebris dicata ta#nquam inutile terræ pondus latitabant, cogitaui artem qua#ntumcunque vtilem & eximiam, nisi reducatur in praxin & actum, mutilam esse & mancam. Eruere itaque & luci consecrare placuit. Quam enim parum prosint [sig. *2v] bona consilia intra pectus recondita, nisi indigenti communicentur, vna mecum norunt plurimi. Delituit itaque chartaceus hic Labor, ipse quidem vt decumbe#ntium salutem respiceret collectus, atqui imis conclusus latebris segniter citra dubium munere fungebatur suo. Sane Germanum Parentem, Virum industrium & doctum Georgivm Phædronem, quid aliud his suis laboribus expetiisse coniectandum, quam vt iis proximorum, ægrorumque consuleret commodo? quam vt, quod ipse propria experientia rerum#que cognitione, cito, tuto, & iuncunde [sig. *3r] iuuandis ægris, expertus esset, posteritati literis demandaret? Solent quidem nonnulli, si quod arcanum nacti sunt, id intime sibi solis reseruare, atque si in artem raram aliquam aut recens inue#ntam inciderint, eam perpetuo silentio damnant. Qui quam sinistre bono publico faueant, abunde patet. Hæc vero Viris Ascelpiadæis communicare animus est, vt simul cum cæteris ab ipso Authore publicatis magno ægrotantium commodo & auxilio inseruirent. Quod vt commodius expediretur, in vnum quasi corpus serpentia hinc inde membra construxi, frustillatim enim con- [sig. *3v] cepta, nec non promiscuo stylo scripta (aliaqua Latino. Germanico pleraque) vni linguæ donaui, & aliquo modo redegi in ordinem, ne lectori nauseam parerent. Quem meum laborem, quantumuis exiguum, bonis omnibus commendatum cupio obsecrans vt eundem serena fronte acceptent.

Ioannes Georgius Schenckius à Graffenberg, Medicinæ Doctor.