Text.Duclo.1602-02.!2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. )?(2r] Clarissimo atqve consvltissimo viro, D[omino] Ioanni Reichardo Schefero, Archiepiscopi ac Electoris Maguntinensis Consiliario eximio, & Comitatuum Wetterauiæ Syndico generali, D[omi]n[o] ac fautori suo reuerenter culto & colendo. S[alutem] P[lurimam] D[icit].

Sæpe-numerò mecum soleo mirari, vir clarissime, unum & unicum nostri æui decus, naturæne malitiâ, an hominum ascitâ petulantiâ fiat, ut nihil tam benè nascatur, quod non sciolorum pipulis ac cauillis subiaceat, nullaq́ue [sig. )?(2v] adeò tam modesta felicitas sit, teste quæ Val. Maximo, dentes malignitatis vitare possit.

Manifestum hoc fit in plerisque disciplinis liberalioribus: cum-primis tamen in Arte Chemica, &, quam ipsa sub se complectitur, Chrysopoeia. Hostiliter illam sectæ Galenicæ impugnant Medici: hanc, ut superstitiosam & deceptoriam, damnant Theologi. Vtramvis etiam unanimi consensu non saltem extra scholas eliminandam sed & urbe & orbe exterminandam clamitant.

Quæ verò hujus sive judicij, sive præjudicii caussæ? Veteres, inquiunt, terminos temerè illîc moveri; præclarorum medicorum, Hippocratis, Galeni, aliorum, au- [sig. )?(3r] ctoritatem in dubium vocari: heîc & Deum contumeliâ affici, dum quod naturæ proprium est, arti vanissimæ falsò tribuitur: & proximum lædi, dum per ejusmodi agyrtas non rarò in fraudes pellicitur, ac opibus & facultatibus suis impunè exsuitur. Magna meherclè facinora, & vel Phalaridis, si res verè ita habet, tauro digna.

At nec ita veteribus inhærendum est, ut novum omninò sit rejiciendum: nec frugibus in ventis adhuc glandibus vescendum. Et cur potiùs credas Hippocrati, quàm Galeno? aut cur huic potiùs quàm nostri sæculi medico? Medicinæ scientiam ex salubrium observatione primùm floruisse, & totam ab ἐμπειρίᾳ ortam esse, auctor est Aristoteles. Et Manilius lib[ro] 1.

[sig. )?(3v] Per varios, inquit, usus artem experientia fecit
Exemplo monstrante viam. —. —.

In hac veteres illos multum exceluisse, ut non infiteor; ità nostræ tempestatis Chemicos aut nihil, aut parùm illis cedere, affirmare haut verebor. Vident hoc ipsi Chemicomastiges, & dolent.

Verùm nec Chrysopœi, si penitiùs rem inspiciamus, dum artem suam extollunt, naturæ quidquam detrahunt, eámve destruunt. Immò artem naturæ perpetuò subjiciunt, cui velus basi ac fundamento innitatur, quamq́ue imitetur. Non verò ità sunt rudes, ut non videant, imitationem, quæ artis propria est, per se solam sine naturæ vi ac ministerio nunquam tam feliciter naturam expressisse, ut [sig. )?(4r] non aliquid inter hanc & illam discriminis appareat. Sed artem naturâ subnixam & adjutam plus posse, quàm natura sola possit, id est quod constanter affirmant. Et sanè illud inficiari quid, quæso, aliud est, quàm apertis etiam oculis cæcutire, & cum ratione insanire velle?

Impostorum porrò technas & machinationes nec negant, nec apporbant. Fatentur multos hodiè in Chrysopœiæ campo ὥσπερ κύνες ἐν βαλανάιῳ versatos esse, nec umquam artem in opus, spem in rem deduxisse; immò dum perdiu flantibus spes speciesve auri apparuit nulla, à χρυσοτεχνίᾳ ad κακοτεχνίαν relapsos, arti nobilissimæ summo fuisse dedecori. Sed hos nihil morantur. Tractent ipsi artem negligenter; [sig. )?(4v] agant fraudulenter; eos minimè defendunt: pro arte pugnant, non personis. Hæc Aristarchos meminisse, & neglectis ac rejectis circumstantiis rem ipsam intueri oportebat. Verùm præposterè heîc fiunt omnia. Rei veritatem non ex sese, sed ab extra metiuntur: artis efficacitatem ob artificis perversitatem elevant: usumq́ue propter abusum imperitè tollunt. Hunc tantus apud eos Chemiæ contemtus; hinc odium erga Chemicos plus-quam Vatinianum.

Illa igitur importuna judiciola & odia jampridem à veris Chemicis deplorantur, qui etiam toti in eo fuerunt, ut & artis suæ præstantiam contra malevolorum cavillationes assererent, eamq́ue à contumeliis omnibus vindicatam pri- [sig. )?(5r] stino nitori restituerent. Et sanè præclaram heîc operam posuit Gaston Dulco, siue, Claueus, subpræses Nivernensis, in suâ adversus Erastum, professorem Heydelbergensem, Apologiâ: in quâ & disputat copiosè, & refutat nervosè, Chrysopœæq́ue certitudinem tum argumentis, tum experimentis firmissimis ita evidenter probat, ut nemo sanus de eâ inposterum dubitare possit.

Prodiit is liber primum Genevæ, ex officinâ Vignonianâ; &, quod vino vendibili usu venire solet, facilè suum reperit emtorem, adeò ut prototypis omnibus ab eo tempore distractis, multis multorum votis iam desideretur. Hortatores itaque mihi fuerunt magni nominis viri, vt hujus denuò edendi cogitationem susciperem. [sig. )?(5v] Id quod tanto feci libentiùs, quanto majus ex eo emolumentum in Remp[ub]l[icam] literariam redundaturum existimavi.

Et quoniam in politioris literaturæ hominum circo aliquis mihi quærendus fuit, cujus auctoritate eorum, qui artem sugillant immerentem, & hujusmodi editionem scriptorum dente Theonino arrodunt, comprimerem audaciam: unum è multis te selegi, vir clariss[ime] cui quantum in hoc mihi genere gratificandi voluntatis; tantum & facultatis esse probè intelligo. Etenim de voluntate tuâ quid est cur dubitem? cùm, quod ultrò appetendum mihi erat, ultrò superioribus annis mihi obtuleris favorem & amorem, quibus, peream, si quid mihi jucundis contingere potuis- [sig. )?(6r] set à tanto & tam magno viro. Iam quum eruditionis tuæ gloria celso apud doctissimos quosq́ue sit loco posita, potes tu perfectò, si quisquam alius, hoc institutum meum defendere.

Accipe igitur qualecumque hoc chartaceum munus benivolè, meq́ue favore & benivolentiâ tuâ æternùm circumplecti tuaq́ue auctoritate ad majora confirmare velis. Vale. Ursellis ipsis Cal[endis] Ian[uarii] anni cIↄ. Iↄcii.