Text.Duclo.1598-01.!6v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. ¶6v] Ad lectorem

Bernardi G. Penoti a Portv S. Mariae Aqvitan[i] praefatio, in qua omnem totius artis potentiam & efficaciam in duobus consistere verbis ostendit.

Non est (Amice lector) quod refricem diu agitatas illas quæstiones, quibus quæritur. An Ars transmutationem sit vera: cum anno proximè præterito, id grauißimorum virorum testimonius, & authoritatibus, satis supérque probauerim, quum huius argumenti, plures sint libri æditi: Lectores itaque ad eam remitto præfationem, quam non ita pridem, ei Dialogo, qui est inter Naturam & filium philosophiæ præfixi. Ridiculum vero foret, si in præsentia repetionibus vterer: siquidem Author libri huius [[:Category:<span style="font-variant:small-caps|ClavevsGaston Duclo|">ClavevsGaston Duclo]] aduersus Thomam Erastum disputans, eiusque argumenta omnia solide refutans, firmißimis tum rationibus, tum demonstrationibus, (adde & certis experimentis) [sig. ¶7r] Artem veram, certam & facilem esse ostendit, & confirmat. Quapropter qui authoritatibus & exemplis veritatem Artis tibi probari & exemplis veritatem Artis tibi probari vis (Lector) huius Clavei librum percurre. Sed antequam operari incipias, rerum naturalium causas prudenti consilio perpende, aut noli rem aggredi. Incauti prima fronte hunc librum intuentes, implicabuntur. Tu (Amice lector) magno cum iudicio, lege, relege, ora labora: & Deus Mysteriorum autor tui miserebitur. Hoc vnum te latere nolo, omnem potentiam & totius artis efficaciam, in duobus consistere verbis, nimirum, Solve & Coagvla.

Solutio duplex est.[m1] Prior soluit corpora in Mercurium, id quod fit per Mercurium, Et inuenta est ad particularia, quam istius libri Author sequitur. Altera vero in aquam Mercurialem, Hæc ad opus vniuersale pertinet.[m2] Estque transmutatio quædam corporum metallicorum in ipsorum primam materiam. Quam Doctus huiusce operis Author negat fieri posse, & spiritus mineralium fixari cum perfectis corporibus, Raymundóque Lullio refragratur, illud impossibile. Cuius opinionem non assequor: Imo [sig. ¶7v] contrarium: Authoritatibus plurimorum huiusce Artis virorum probo. Geber enim in tertia Parte perfecti Magisterij cap[itulo] 32 de Auro[m3] (inquit) Aurum quoque est Metallorum prætiosißimum, & est tinctura rubedinis, quia tingit, & transmutat omne corpus, calcinatur & soluitur cum vtilitate & sine vtilitate, & est medicina lætificans & in iuuentute corpus conseruans. Frangitur facile cum Mercurio: & odore Saturni teritur. Iupiter & Luna illi in substantia conueniunt. In pondere & putredine, Satvrnvs. vltimo vero Mars. Et est vnum de maximis secretis naturæ.[m4] Cum ipso similiter commiscentur spiritus, & figuntur per ipsum maximo ingenio, quod non peruenit ad artificem duræ ceruicis & pectoris. Hæc Geber. Ex Scala philosop[hica] Spiritus congelantur beneficio dissolutionis naturæ fixæ, & corporis, & mixtionis illius, cum argento viuo: Et alius. Fige ergo terram, & aquam, vt aë poßit figi in aqua: quoniam si aquam bene occidisti, omnia elementa occidisti, & mortua sunt. Hactenus. De his plura lege in libro qui septem claues Artis[m5] insigni- [sig. ¶8r] tur, quem aliquando in publicum ædam: vna cum tractatu aquarum mercurialium, quibus quæuis metalla in currentem mercurium, reducuntur: si Æternus Devs Optimus nos superstites voluerit. His interim (Humane lector) fruere & Vale: Et nostris lucubrationibus faue.

Avt hic avt nvsqvam est qvod qværimvs

Devm time et proximvm dilige

Apparatus

Marginalia

  1. In margin: Solutio duplex
  2. In margin: Solutio per aquam mercurialem, ad opus vniuersale spectat.
  3. In margin: Geberi opinio digna notatu
  4. In margin: Summè notandum
  5. In margin: Libellus qui septem claues artis dicitur inquirendus