Text.Drebbel.1621-01.C5r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. C5r] Symbolum Generosissimi Baronis Poloni, Martiani Gorascii.

Mihi Gratia Dei Gloriosi, sola sufficit in æternum.
Vnum Omnia Clamant.
Deo Omni Faciente Duce,
Comite Natura, via experientia, pater facilis aditus ad arcem veritatis & mirabilitatis.

Habita umbra solis, misce illam, cum igne & aqua, tali adhibita proportione, ut actus ignis sentiatur, & Aquæ operatio videatur, per quæ umbra solis, claritatem Lunæ nanciscetur, & tandem succeßu temporis, ad splendorem solis perveniet: & hæc est vera Ales Hermetis, carens plumis, & omnia tamen velociter pervolans, de qua tot parabolæ, tot figuræ, tot libri.

Reuchlinus de verbo mirifico lib. 3. in fine.

En habes; Tene, audistin? Tace Tace, &c.

[sig. C5v] Nihil sapientiæ odiosus nimio acumine
Qui novit generationes metallorum, novit etiam eorum emendationes ac transmutationes.