Text.Crollius.1609-01.!!2r/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. (:)2r] Ad Illustriss[imum] & Sapientiss[imum] Anhaltinum Principem Christianum, Comitem Ascaniæ, Dynasten Servestæ, ac Bernburgi Dominum, & Patronum suum clementissimum, Osualdi Crollii Epistola Dedicatoria.

Indaganti mihi toto mentis conamine, Illustrißime, omnique laude dignißime Princeps Christiane, familiæ Anhaltinæ summum Decus, num nostris istis deploratißimis Temporibus, in quibus nil ferè à petulantißimâ Invidæ Linguæ Maledicentiâ tutum esse solet, hanc meam Basilicam Chymicam, variis ac diuturnis peregrinationibus, laboribus & vigiliis indefeßis, sumptibus haud exiguis, longâ denique observatione ac meditato studio congestam ac ante aliquot annos conscriptam, in Lucem emitterem, ancepsq́ue Judiciorum pelagus subirem: [sig. (:)2v] Occurunt in ancipitis judicii bivio hæsitanti impedimenta varia. Qui enim ratone justâ se totos, hâc nostrâ infelicissimâ ætate, ad Veræ Sapientiæ studia convertunt, & relicitis Vanitatib[us] Ethnicis, spretisque Scholasticarum supra arenam fundatarum opinionum, errorumque labyrinthis, deinceps in abstrusis Naturæ Mysteriis diligenti investigatione inquirendis,[m1] iisdemque labore sagaci omnia vincente in lucem eruendis suam feliciter volunt impendere operam: etsi opus arduum, magnum, & laudabile susceperunt, diversa tamen multorum hominum, & sæpè sine ullo suo merito iniquissima solent superborum experiri judicia. Tanta est enim ferrei, & à virtute alienissimi hujus ævi nostri Malitiæ plenitudo, ut cuilibet integrum sit suam infantiam, nequitiam, & improbæ mentis arrogantiam mundo prodere, aliorum laudatos labores capendo, ita ut ferè nil per rabularum livorem intactum maneat. Dum enim alter alteri felicitatem ingenii invidet, fit, ut quem quis imitari non possit, eundem odisse incipiat:[m2] Ignavi insuper homines mundanis irretiti illecebris, aut divitiarum cupiditate flagrantes, eos contemnere solent, quos virtute præstare, usumque fructum Talenti sibi concrediti ad Dei Laudem & gloriam cum proximo suo egeno communem habere animadvertunt. Postpositis tamen his remoris omnibus, vicit me tandem non [sig. (:)3r] Privatum sed pvblicvm Commodum, non Astrale & Ambitiosum scripturiendi, sed Veritatis Chymicæ ab Impostorum larvis repurgandæ & manifestandæ studium: Animus inprimis benè de omnibus liberalibus ac Philosophicis Reipub[licae] Spagyricæ, tàm præsentis quàm posteri sæculi Ingeniis merendi cupidißimus Non ignorans Homines (post celebrationem ac Honorem Creatoris)[m3] Hominum gratiâ procreatos, ut mutuis inter se studiis & amicitiæ officiis societatem colant, aliique aliis (siquidem Homo Homini Deus) in Timore Altißimi succurrere ac prodesse, tùm poßint, tùm Charitatis Christianæ vinculo jurè etiam teneantur. Prodeat ergò fœtus ille, Nutu Dei, felicitier sub auspiciis Illvstrissimi re & nomine Christiani Principis: qui singulari suâ Munificentiâ hujus in lucem editionis facilem expeditumque mihi laborem fecit: Quo nomine tota etiam Respub[lica] Medica & Spagyrica, omnem inde provenientem utilitatem, excerptumque fructum, meritò post Deum Immortalem Celsitudinis ipsius Liberalitati, mecum acceptam feret: Et sic ad perpetuam Nominis ejus Memoriam & Honorem illo fruenter etiam Nationes Exteræ. Alii autem Megistanes, sibi indè Exemplum capient, ut iisdem facultatum irritamentis & calcaribus multorum [sig. (:)3v] ingenuorum fortunæ indignatione dejectorum, humique jacentium animos erigant, & quia Virtutis amantißimi Virtuti deditis libenter præstò sunt, sua benignitate, favore, ac munificentiâ pristinam Principum Humanitatem imitati,[m4] viris dignis egestatis onere preßis, ac commoditati publicæ consulere cupientibus, & valentibus, clementer succurrant.

Cum autem multis abhinc sæculis, Inclyte Princeps, consuetudine diuturna sit receptum, ut libri Novi Viris Principibus (quos omnium maximè, mysteria maxima nosse, & his donari præ aliis decet) consecrentur, quo illorum patrocinio & favore ceu ægide muniti, ab injuriâ Invidorum Calumniantium (prout est immundi hujus mundi, ubi semper alter in alterius livet & grassatur ingenium, corrupta consuetudo) eò magis vindicentur: non dubitavi hos meos labores, & hoc vigiliarum mearum munus Tuarum Virtutum meritis ascriptum, Illustrißimæ Celsitudini T[ua] offerre, eamque huic Mæcenatem & Patronum deligere, ut si improbi quidam Sophistæ, craßâ livoris & calumniandi insaniâ illud arrodere velint, ipsum jam Tuum factum discretionis perspicaciâ, ac judicii candore feliciter protegas atque defendas: Siquidem Antiquißimorum Regum, Principum, & Sophorum Exemplo laudatißimo, inter paucos [sig. (:)4r] hac nostra Tempestate ferè præcipuus existis, cui Deus ejusmodi habilitatem, dexteritatemque Mentis largitus est, ut talia oblata & intelligere, & examine recto expendere sciat: Et de quo sibi meritò gaudere & gratulari potest, quod cognito Summo trivno bono, divino scilicet, macro- et microcosmico, Dei utpote, lvminis natvræ & svi ipsivs, in reconditißimis illis Scientijs, quibus in Sublunari mundo non sanctiores, non præstantiores aliæ ullæ, Cabalæ videlicet Magiæ, & VVoarchadumiæ, (æternæ cœlestis nostri Patris Sapientiæ solius Veræ, pedissequis castißimis) singulari Divinæ Prividentia Benignitate, Celsitudo Tua possit suum Nomen profiteri: & juxta prudentissima Reipubl[icae] Gubernacula & sceptra felicissima, etiam Philosophorum ac Sophorum stupenda cumulatè addiscere mysteria. Quæ Fortunata Beatitudo è sexcentis Proceribus vix uni: è Reipub[licae] Literariæ antesignanis ne millesimo contingere solet. Quapropter sera posteritas, jurè aliquando mirari poterit, quòd Venerandæ Antiquitatis vestigia, etiam nostro hoc caliginoso sæculo in magni illius , & Ter Maximi nepotibus & genuinis heredibus deprehensa & conspecta fuerint, qui videlicet difficilimos rerum ab- [sig. (:)4v] strusarum aditus intueri, scrutari, contemplari, discernere & dijudicare valuerint. Sed ne multa verba, fortè non satis apto loco profundam, intra propositi cancellos me recipio. Talem igitur jure optimo Patronum & Principem eligere conveniebat, qui ut modo dictum per se posset curvum discernere recto: qui oculis videret proprijs, auribus non audiret alterius, nec ore loqueretur alieno: Et cui non auderent maligni Homines dicere

Candida de nigris, & de candentibus astra:

Qui insuper artium maximarum rerumque secretissimarum cognitione excelleret & abundaret, sicuti cum admiratione fatentur etiam literatissimi Viri, qui Celsit[udinis] ejus familiariter norunt: Et cujus ceu Armatæ Palladis admirandas & Heroicas virtutes, juxta invictam animi magnitudinem in Expeditione Gallicana propè Rotomagum patefactam, qui oculata fide diligenter atque accuratius perspexissent præsentes, nunquam satis ob dictionis inopiam pro merito laudare possent.

Quamvis autem longè pretiosiori munere dignus sis, Tuaque Virtus majora mereatur, Optime Princeps, tamen hoc exiguum Clientis literarium munusculum (submissæ meæ erga se observantiæ & gratitudinis debitæ monumentum) Cels[itudine] Tua serena fronte in præsentia accipere non dedignabitur: Et cum hactenus fortuna non obtule- [sig. (:)5r] rit melius, illud interea singulari suâ innatâ Clementiâ, animo donantis æstimabit. Vale felicißimè, Principum omnium nostri sæculis Decus singulare, & Thesaurum Luminis Gratiæ & Naturæ in agro Cordis repositum diligentissimâ & pijssimâ indagine, petendo, quærendo ac pulsando eruere perge ad Sacrosanctæ Trivnitatis Ineffabilis Bonitatem, Sapientiam & Potentiam agnoscendam, suspiciendam, atque celebrandam, donec Tenebricoso Quaternarij Puncto superfluo amandato, & adepto Purificati Ternarij[m5] Puncto copulativo ad Monadis simplicitatem reducto, post sufficientem Supercœlestium Virtutum, Metaphysicarumq́ue Influentiarum speculationem & comprehensionem, tandem peracta statione fiamus denuò Beata Immutabilique Quiete Vnvm in ipso Vno, in quo omnia sunt Vnvm: Huic Vni & Soli omnis Laus, Honor, Virtus & Gloria, ab omni semper exhibeatur decanteturque Creatura Amen. Pragæ Anno 1608. è Musæo.

Apparatus

Marginalia

  1. In margin: Perscrutamini Scripturam & Naturam, in qua Dei Miracula occultata sunt.
  2. In margin: Donorum dissimilitudo non rixatur inter bonos.
  3. In margin: 1. Pet. 4. sect. 10.
  4. In margin: Principis est studium Sapientiæ promovere, ac Naturæ & Artis secreta indagare.
  5. In margin: Ternarius sacer per Binarium in Unitatem omnis consummatæ Perfectionis autorem reducendus est. Ioh. 17. sect. 11. 21. 22. 23. 1. Cor. 6. Ps. 145. sect. 21. 150. sect. 6. 148.