Text.Breler.1611-02.A1v/Text

From Theatrum Paracelsicum

[sig. A1r] Ad Dominum Janvm Christophorvm Grætervm Amicum Meum Magnum, & Ex Recentioribus Sinceriorem.

[sig. A1v] Amicorvm optime, optimorvm amicissime.

Nota est illa Poëtæ cuiusdam Flori apud Spartianum vita jocularis & mollicula cantilena.

Ego nolo Cæsar esse,
Equitare per Britannos,
Scythicas pati pruinas.

Nota quoq́ue Imperatoris salsa & faceta responsio:

Ego nolo Florus esse,
Ambulare per tabernas,
Culices pati rotundos.

Mihi si quis proletarius ac ex aulularia effigiatus argilla Momus seu frugis-perda occinat:

Nolo poëta haberi,
Vatesq́ue nominari,
Aut versibus vacare.

Erit confestim in mentem, quod regeram.

Nolo balatro haberi,
Fungusq́ue nominari,
Aut næniis vacare.

Conatus sum enim id ipsum scripto hoc meo, ut non Poëtico, Musæo certe, ostendere. Quod ut ad te etiam potissimum inuiseret, fecit amor & adfectus meus verè Magnus in te amicum meum Magnum. Vale.

M. B.